Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quaestio JJ.

Articulus 1

Utrum mors Dei fuerit homini necessaria ad reparandum lapsum generis humani

ARTJCVLVS VNJCVS. Vtrum mors Dei fuerit homini necessaria ad reparandum lapsum generis humani.

Secundo quaero: Vtrum mors Dei fuerit homini necessaria ad reparandum lapsum generis humani. & arguo quod non, primo sic: Ad deletionem minoris mali non est necessaria perpetrario mali maloris, iuxta illud: non sunt facienda mala, vt eueniant bo na. & confirmatur, quia Deus habet alias vias delendi malum, quam per malum; sed mors Christi maius fuit malum, quam peccatum Adae, & quam paena originalis, quia mors illa est priuatio vitae Christi, quae melior est, quam quaecunque alia vita: ergo. Item ad delendum malum non est necessaria multiplicatio malorum, sed in morte Christi fuerunt mala multiplicata, quia peccatum ludaeorum, qui peccauerunt in morte Christi. Item: Ad exeludendum for- mam aliquam non est necessarium incidere in eandem, quia sic non esset exclusio, sed auctio formae: ergo & ad culpam delendam non est necessaria culpa. Item: Opus non fuit Deum mori ad indulgendum offensam creaturae rationalis, quam poterat sine morte indulgere: ergo. Item quod non sit necessaria mors Dei hominis, probo: Pronior est Deus ad indulgendum, quam ad condemnandum; sed propter praeuaricationem vnius fuit totum genus damnatum: ergo per iustitiam vnius potuit indulgere toti generi: ergo. Pro hoc facit Dionysius de diuinis nominibus. Item Apostolus ad Rom. 5. Si peccatum vnius abundauit in multos, multo magis vnius obedientia, &c.

Contra Ansel. Cur Deus homo fecit totum nihil ad istam intentionem.

Respondeo breuiter dico, quod reparatio humani generis potest intelligi fieri tripliciter, scilicet per condignam satisfactionem & secundo per viam gratiae. Tertio per impetrationem. Si loquamur secundo modo, sic non fuit necessarium hominem Deum mori, quia Deus simpliciter potuit condonare culpam Adae: hoc quantum ad secundum modum.

De modo, de Impetratione: Vtrum Angeli possent in reparationem hanc est mihi dubium, quia in impetratione includitur iustitia commutatiua, secundum quod preces tantum valeant, & sic videtur coincidere cum primo: ergo restat per viam satisfactionis, & iustitiam commutatiuam, ita quod praeuaricator reddat debitum, vel alius pro eo. Secundum istam viam secundum Ansel. necessariƫ fuit Deum, & hominem pati; solus enim homo hoc facere nequiuit, quoniam homo non indiguisset reparatione, si non peccasset. Ista ratio forte non concludit, quia idem dicam de Christo, & ideo non satisfacit. Alia ratio, quod essemus obligati illi non pro impossibili, & ideo dicit vnus Doctor, quod sic: sed ego non capio, quia meritum debuit esse infinitum in valore, hoc non potuit dare aliquid finitum: ergo illud dari debuit per aliquid infinitum modo, quo dictum est in priori: Infinita acceptabilitas non est in actu, nisi ex circumstantia, non qualibet, sed ex persona, quae cadit intra circunstantiam, vt dictum est supra; nulla autem persona est infinita, nisi persona Dei, quare necessarium fuit Deum hominem mereri istam satisfactionem. Sed vtrum per mortem, est dubium. Dicunt Sancti, quod minima gutta suffecisset. Sed tunc est dubium, quare voluit pati. Dico, quod satisfactio debuit fieri per Deum hominem, sed per quem actum? Dico quod non efficaciter, nisi per mortem, nam non iufficit sic esse in conspectu Dei, nisi apud homines haberet efficaciam: habere autem non potuit, nisi per actum amoris intentissimi, actus amoris non esset efficax, nisi moreretur: ergo.

Ad argumenta in oppositum. Ad primum dico, quod in morte fuit toleratio, & illa fuit bona. Ad aliud patet. Ad aliud dico, quod non potuit per mortem puri hominis, quia peccatum infecit totam naturam, & sic mors hominis puri non suffe- cisset pro infinitis culpis, qua esse potuerunt infinitae, & ideo sola persona Dei fuit sufficiens, quae est infinita, non autem persona puri hominis, quae est finita.

PrevBack to TopNext