Quaestio 2
Quaestio 2
Articulus 1
Utrum actus Timoris seruilis sit bonus
VIDETVR, quod non, quia non est amore boni, sed amore mali poenae. Contra, Glosa super illud: Non accepistis Spiritum, &c. Dicit quod spiritus Timoris est donum Dei. Respondeo, Sciendum, quod est quadruplex timor, vnus filialis, qui est respectu personae, puta reuerentia ad personam, & dicitur quaedam humilitas: alius est castus, qui est respectu offensae, quando aliquis timet offendere contra aliquam legem, vel personam, secundum quem sponsa timet virum timore casto, nolens venire contra legem matrimonij. Alius est respectu personae temporaneae & mundanae, & dicitur timor mundanus, & est iste malus. Alius est respectu poenae aeternae, vel temporalis debitae alicui peccato, & est malus similiter, & ille timor dicitur etiam initialis, quia initialis est ad bonum, & ad timorem filialem. Primus timor dicitur humilitas, & est initium omnis boni: secundus est virtus: tertius vitium: quartus est donum Spiritus sancti gratis datum.
Secundo, quantum ad conclusionem intentam. dicendum quod timor seruilis est bonus, & actus eius: quia iste actus est bonus, qui inuenitur inhomine existente in charitate: sed talis est actus timoris seruilis: aliquis enim existens in charitate, propter timorem poenae aeternae potest se retrahere a peccato, non tamen praecise, sed principaliter, cum hoc fit propter amorem Dei, & timorem filialem vel castum.
Secundo, quia in illo actu sunt tria, scilicet timere mortem aeternam, secundo retrahere se a peccato: & tertio quod haec non facit propter amorem Dei. Modo neutrum est malum, & certum est de primis duobus: de tertio etiam pa-- tet, licet enim sit priuatio alicuius boni, non tamen est propter hoc malum, nisi saltem quando dicitur inesse. Dicitur autem iste timor donum gratis datum, & potest esse cum amore, nec proprie habet rationem virtutis, quia virtus debet operari propter amorem: iste timor non operatur propter amorem, scilicet propter euasionem poenae. Nec etiam proprie potest formari, sed potest excludi, quando enim aliud est timor filialis, & amor, tunc proprie excluditur iste timor, qui est cum praecisione amoris Dei, tamen quando cum seruili est amor Dei, tunc proprie non dicitur seruilis.