Quaestio 1
Quaestio 1
Nunc ergo quidam ordines, &c. In ista Distinctione Trigesimaseptima vbi agit Master de impedimento proueniente ex Ordine quaero vnam Quaestionem: Vtrum scilicet sacer Ordo impediat matrimonium.
Articulus 1
Utrum sacer Ordo impediat matrimonium.
Aliqui dicunt, quod causa est propter votum emis sum a patribus in quodam concilio generali, in quo omnes Latini vouerunt. Ecclesia autem orientalis non vouit. Non placet ista causa, non enim teneor ad votum per alium emissum.
Alij dicunt, quod hoc est propter votum castitatis annexum ordini, quae annexio facta est auctoritate Ecclesiae.
Alijs non placet haec ratio, quia vbi est matrimonium illicitum tantum propter praeceptum Ecclesiae, licet peccet contrahens, tamen fi contrahat de facto, non dirimitur matrimonium, vt si quis contrahat tempore seriarum, vel interdicti; sed si ordinatus contrahat, non tenet matrimonium, imo dirimitur: ergo.
Alij dicunt, quod causa est illegitimatio personae, quam fecit Ecclesia: Ecclesia autem potest aliquas personas illegitimare ex rationali causa, quae inproposito valde est rationabilis, cum enim ordinatus ministrare habeat circa corpus Domini, debet esse maxime mundus corpore, & eleuatus mente: actus autem matrimonialis corpus polluit, & cura familiae deprimit mentem.
Non video, quare non possit teneri communis modus, quod, scilicet ordo habeat annexum votum continentiae, & hoc est institutione Ecclesiae, & ex hoc sacer ordo impediat matrimonium contrahen dum, & dirimat contractum. Hoc autem probo d simili, nam in religione, vbi non distinguitur habitus professorum, & nouitiorum, qui permanserit septem annis in religione, & non reclamauerit, talis intelligitur tacite professisse, quia praesumit Ecclesia de illius consensu; similiter in religione vbi distinguitur habitus professorum, & nouitiorum, qui fuerit vltra annum, & non reclamauerit, intelligitur professisse, & professio iudicatur, & hoc est ex institutione Ecclesiae: igitur non videtur inconueniens, quod ex auctoritate Ecclesiae qui recipit sacrum ordinem tacite intelligitur vouere continentiam, & astrictum esse ad votum castitatis: hoc ergo modo suscipiens sacrum ordinem astrictus est ad votum castitatis, quod videtur esse auctoritateEcclesiae annexum ordini. Et potest confirmari in simili, quoniam quando aliqua sunt coniunctaauctoritate eius, qui potuit coniungere, si eligo vnum, necessario eligo aliud, hoc patet expresse3. Ethic. vbi Philosophus contra dicentes, quod licet actus virtuosus sit voluntarius, tamen habitus generatur inuoluntarie, dicit ibi Philosophus, quod ex quo habitus necesario generatur ex actibus, qui eligit actum vitiosum, eligit etiam necessario habitum: sed Ecclesia potuit instituere quod qui suscipit sacrum ordinem, voueat continentiā, & annexisse, quod qui accedit ad suscipiendum ordinem sacrum, intelligat se vouere continentiam, saltem tacite: ergo.
Et ad illud, quod arguebatur contra istam opinionem, quod illud quod est illicitum ex solo statuto Ecclesiae, si de facto fiat, tenet. Respondeo aliud est Ecclesiam velle suscipientem ordinem sacrum non contrahere, & aliud est velle ipsum vouere ad non contrahendum.
Primo modo currit argumentum; secundo modo non concludit, & hoc modo est in proposito, quod Ecclesia non solum prohibeat contrahere sed statuat vouere, & hoc modo facit personam illegitimam, vt dicebant alij; & cum votum continentiae sit annexum ordini patet, quod eliciens actum contrarium venit contra votum continentiae, vt di cunt Jura