Quaestio 1
Quaestio 1
Articulus 1
Utrum omne Periurium sit peccatum mortale
VIDETVR primo, quod non, quia aliquando aliquis iurat de aliquo, quod si implet illud, peccat mortaliter, vt si iurat, quod interficiat hominem: ergo si non implet, peccat mortaliter, quia esset periurus. Modo si non implet, periurat. Contra est illud Decalogi praeceptum: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Respondeo primo videndum est quomodo, & ad quam virtutem iuramentum reducitur. Aliquando enim iurare est assumere veritatem, quae fallere, nec falli potest ad testimonium dicti sui; & sic iurare assumere est amorem alicuius, sicut cum aliquis iurat per animam suam, idest, quantum amat animam suam, & sic iurare est actus amicitiae, & aequitatis, & ideo etiam correspondet. Periurium potest esse actus, quo infringitur latria, vel quo infringitur charitas, & amicitia, vtroque enim modo possumus iurare per Deum accipiendo ipsum, vt veritatem infallibilem, vel accipiendo amorem, quem habemus ad ipsum. Secundo alio modo tantum possumus iurare per creaturas, quia nulla creatura est veritas inobliquabilis.
Vlterius iuramentum distinguitur penes materiam; quoddam enim est assertorium de re iam exhibita; & aliud est promissorium de re futura, & fienda, & secundum hoc etiam est dupliciter periurium, periurium assertorium factum ex deliberatione, si sit per illa per quae homines consueuerunt iurare, quando volunt assumere veritatem infallibilem in testimonium dicti sui, est peccatum mortale. Vnde sciendum, quod aliquando veritas diuina assumitur in testimonium vltimatum veritatis, sic accipiendo, quod sicut Deus verus est, ita dictum, quod testificatur, est verum, & ad hoc testimonium perhibendum instituta sunt diuersa signa ex diuersa assuefactione. Vnde aliquando sicut consuetum est iurare per sancta Euangelia, aliquando per corpus Christi in sacerdote, hoc signum est, quando ponit manum ad pectus, & iurat in verbo sacerdotis, & sic in consimilibus. Alia autem signa sunt instituta ad assumendam diuinam veritatem in testimonium vltimatum dicti sui, & tunc qui sic periurat, peccat mortaliter. Quando autem assumitur signum, quod non est aliquod tale testimonium institutum, non credo, quod peccet mortaliter, vtputa quando iurat per Deum, sicut communiter iuratur: si autem certitudinaliter asserit id, de quo dubitat, & asserit id cum certitudine efficaci, & certissime, peccat mortaliter. Si autem asserit illa modo humano, sicut potest sciri in talibus, sicut patet in ordinandis, cum dicitur, dignus est: tunc non peccat mortaliter.
Iuramentum autem promissorium triplex est, scilicet, incautum, dolosum, & indeliberatum. Et similiter periurium sibi correspondens. Incautum est ratione materiae, super quam cadit, quia mala, sicut si aliquis iurat, quod non ibit ad Ecclesiam, & tunc est peccatum mortale, & iurare, & periurare in tali materia, ex quo materia est mala de se, nec aliquis debet implere tale iuramentum, imo tenetur contrarium facere. Si autem materia sit supererogationis, vt si aliquis iuret, quod non intrabit religionem, tunc etiam peierat, & peccat mortaliter, tamen non tenetur ire contra iuramentum, nec tamen tenetur ad obseruationem illius.
Dolosum autem iuramentum est, quando vnum in ore, & aliud habet in corde, & tale periurium est peccatum mortale: si autem dum iurat, habet intentionem implendi, quod iurat, tamen postea non implet illud, tunc peierat, & peccat mortaliter. Quantum est ex genere peccati de iuramento indeliberato, Dicendum, quod si sit ex motu cadente in constantem virum, tunc obligat sic, quod peccet mortaliter, qui contrarium facit. Et sic patet, quando periurium est peccatum mortale, & quando non.