Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Quaestio. Vnica.

Articulus 1

Verum consensus de praesenti sit causa efficiens Matrimonij.

ARTICVLVS 1. Verum consensus de praesenti sit causa efficiens Matrimonij.

QVANTVM ad primam quaestionem: Vtrum consensus coactus sufficiat ad verum Matrimonium Respondeo coactus hic debet accipi eo modo, quo voluntas potest cogi. Voluntas autem quomodo co2l gi possit, Sciendum, quod est ipfam induci ad aliquid per modum obtenti trahentis ad actum: sed obiecum trahens voluntatem ad actum, quando est obiectum bonum siue exisens, siue apparens, & ex tali tractione nunquam dicitur voluntas cogi, propter quod coactio nunquam est respectu promissionum, vel praecum, vel generaliter cuiuscunque ostensi boni. Quandoque vero illud non est bonum, quod habeat per se voluntatem trahere directe, sed per accidens, & fecundario, vt vitetur malum, & hoc modo trahitur voluntas inducendo eam in metum, & confensus respectu obiecti hoc modo trahentis est con sensus extortus, & dicitur coactio voluntatis. Tunc ad propositum. Respondetur ad quaestio. nem communiter, quod metus, qui facit consensum extortum, vt dictum est, duplex est quidam qui cadit in constantem virum, quidam autem lenis non cadens in constantem virum.

Quomodo autem possit cognosci, quando est me- tus cadens in constantem virum, & quando non? sciendum, quod in duobus potest cognosci. Primo quando ferri in oppositum esset magis pertinacia, quam constantia. Constantia vero est, quando non dimittitur maius bonum pro minori bono; & per oppositum pertinacia, & non constantia est, quando minus bonum non dimittitur pro maiori bono: & inconstantia est, quando dimittitur maius bonum, & ex metu eligitur minus bonum. Tunc dicitur, quod consensus coactus metu cadente in constantem virum, & hoc ratione rei, vel modi non sufficit ad verum Matrimonium: si vero sit metus leuis ex inconstantia, vt dictum est, videtur sufficere ad Matrimonium: ista probantur per illud extra, de sponsalibus ibi, cap. cum locum.

PrevBack to TopNext