Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 1
"DOMINVS PETRA MEA ET ROBVR MEVM" &c 2. Reg. 22] Artes & scientiae humanis studijs adinuentae per occasionem quadruplicem, materiam gloriae sibi sumunt. Artes nanque quaedam gloriosae uidentur autorum imperiali nobilitate: quaedam ex principiorum naturali subtilitate: quaedam ex occultorum materiali difficultate: quaedam ex officiorum generali utilitate. Primae autem sunt artes ciuiles siue politicae: secundae sunt artes pueriles & mathematicae: tertiae sunt artes subtiles & philosophicae: quartae sunt artes seruiles & mechanicae. Sed Sacrae scripturae subtilitas hominibus inspirata diuinitus, per cuiusdam praerogatiuae priuilegium singulare quatuor istas causas honoris & gloriae sibi uendicat me rito super omnes: utpote cuius autore nihil sublimius, quia DOMINVS cuius tenore nihil solidius, quia petra: cuius uigore nihil potentius, quia robur: cuius ualore nihil locupletius, quia mea & meum: ut sic soli Sacrae scripturae conueniat merito dicere uerba thematis praeassumpti.
"Dominus petra mea & robur meum".] In quibus, quo ad quatuor eius causas, efficientem & materialem, formalem & finalem, quatuor dignificant eam & extollunt uidelicet Munimentum maiestatis: fundamentum firmitatis: complementum potestatis, & emolimentum proprietatis. Primum magnificat: secundum ratificat: tertium fortificat: & quartum dignificat. Munimentum maiestatis quoad causam efficientem notatur, cum praemittitur, Dominus, De quo in Psalmo: "Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas". Fundamentum firmitatis quo ad materiam subiacentem, notatur in petra, Eccl. 26. "fundamenta aeterna supra petram solidam", & mandatao DEI in corde mulieris sanctae: id est, militantis ecclesiae secundum glossam. Complementum potestatis quo ad formam relucentem importat robur, ut de ea digne verificetur illud Esa. 40. "Dat lasso uirtutem, & his qui non sunt, fortitudinem & robur multiplicat". Emolimentum proprietatis, quo ad finem consequentem designatur in duplici pronomine possessiuo, mea & meum: vt digne dicat illud Deut. 32. "Concrescat ut pluuia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum": "Dominus (inquam) petra mea & robur meum".
Circa primum advertendum quod autor egregius huius sacratissimae facultatis in ipsis auditoribus quatuor dispositiones uirtuosas requirit: scilicet intentionis simplicitatem: aestimationis humilitatem: communicationis liberalitatem, & operationis conformitatem. Primo dico requirit intentionis simplicitatem: iuxta illud Sapientiae primo: "Sentite de Domino in bonitate, & in simplicitate cordis quaerite illum". Nam sicut "nemo potest duobus dominis seruire: Aut enim unum odio habebit: & alterum diliget: aut unum sustinebit, & alterum contemnet", Matth. 6. Ita nemo potest distinctis facultatibus utiliter applicari. Et ideo sicut dicitur Matth. 4. "Dominum DEUM tuum adorabis & illi soli seruies", eius scripturis totaliter intendendo: Secundo requirit Spiritus sanctus in auditore scripturae, aestimationis humilitatem, ut siue doctor siue discipulus humiliter sentiat de seipso, iuxta principalis magistri exemplum, Ioh. 13. "Vos uocatis me magister & domine, & bene dicitis: sum etenim: si ergo ego laui uestros pedes Dominus & magister, & uos debetis alter alterius lauare pedes." Exemplum enim dedit magister noster in seipso, reprimens inflationem & ad alios indignationem, eo quod scientia inflat, et si charitas non assistat. "Et in multa sapientia sit multa indignatio", Eccl. primo. De ista materia loquitur Bernhard, super Canti. sermone 41 Et dicit sic: Vae quibene de DEO & assentire & eloqui acceperunt, si quaestum aestimauerunt pietatem, si conuertant ad inanem gloriam, quod ad lucrum DEI acceperunt erogandum: si alta sapientes humilibus non consentiant. Paueant illud, quod in propheta legitur, dicente Domino: Dedi eis aurum meum & argentum: ipsi autem de argento meo & auro meo operati sunt Baal. Haec Bernh. Tertio requirit autor scripturae Sacrae in auditore ipsius communicationis liberalitatem, ut quod "sine fictione didicitur, sine inuidia commumcetur", Sap. 7. Sicut enim dicit Seneca: "Sapientia est nobilis animi possessio, auarum dedignans possessorem, quae cum sit distributa, recipit incrementum seu augmentum". Et Augustinus de doctrina Christiana cap. 5. "Omnis res quae dando non deficit dum habetur, & non datur, nondum habetur, quomodo habenda sit". Est enim officium sapientis rudiores instruere & minus informatos curialiter supportare, iuxta illud Esa. 50. "Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare illum qui lapsus est uerbo". Quarto requirit operationis conformitatem: Non enim decet subtiliter sapere & seruiliter uiuere, Proverb. 9. "Principium sapientiae timor Domini, & scientia sanctorum prudentia". "Prudentia enim est recta ratio agibilium": sicut dicit Aristot. 6. Ethic. libro. Sicut enim autor Sacrae paginae DEVS scientiarum dominus est: Ita Sacra scriptura omnium facultatum domina dici debet, & non illa vana Metaphysica, quam deam scientiarum & dominam Arist. uocat siue aestimat, primo Metha. cap. 3. Istius enim dominae ministeriis reuerendis: artes & scientiae liberales tenentur intendere, sicut "oculi ancillae in manibus dominae suae": quia sicut dicit glossa quaedam interlinearis, Leuit. 2. omnes artes philosophiae eo fine distinguuntur ut per eas quasi quodam novo instrumento theologia sacratissima proferatur.
De ista, domina theologia figuratiue scribitur Hester 15 quod assumpsit duas famulas, & super unam quaedam immittebatur quasi prae delicijs & nimia teneritate corpus suum ferre non sustinens: altera autem famularum sequebatur dominam: defluentia in humum indumenta sustentans. Moraliter prima istarum famularum est sapientia philosophorum. Secunda est lex pontificum & imperatorum. Super primam, sacra theologia cum sit sibiipsi sufficiens & robusta, prae delicijs tamen simulat se inniti quasi dictis & modis eorum, loquendo, opponendo, respondendo, probando, & reprobando: non pro necessitate, sed prae delicijs utitur sicuti placet. Secunda uero scilicet lex pontificum & imperatorum dominam sequi debet, & eius indumenta in terram defluen tia: id est, iura de decimis & oblationibus & alijs temporalibus, quibus ad tem pus inuestitur Ecclesia, sustentare. Et signanter dicitur quod ista famula do minam sequebatur. Nimis enim periculosum est & inconueniens & absurdum quod cum sua domina pari passu incedat, quod ipsa de fidei articulis, de Ecclesiae sacramentis, de uisione beatorum, vel pondere peccatorum determinet, iuxta uerba legum, in terrenis negociis usitata: haec enim catholicos in schismaticos & infideles & doctores in adulatores conuertit, sicut recenter uobis occurrit, nuper experimento uidistis. Haec enim facultas est illa ancilla Agar, de qua scribitur in figura, Gen.16. quod concepisse se uidens contempsit dominam suam, & afflicta dominam suam fugit, fugiens super his uerbis ab angelo reuocatur: Reuertere ad dominam tuam & humiliare sub manibus eius. Leges enim & canones istis temporibus mirabiliter foecunde concipiunt diuitias & pariunt dignitates. Et ideo Sacra scriptura quae est omnium scientiarum domina derelicta est, & ad illas confluit quasi tota multitudo scholarium his diebus, & flebilis ad impletur lamentatio, Hierem. Thren.1. Facta est quasi uidua domina Gentium. Haec est etiam causa quare non solum illa, imo ancilla sua prima philosophia videlicet a paucis reuerenter modernis temporibus frequentatur: sicut plangit Ouidius de uetula lib. 1. sic dicens: "omnes declinant ad eam quae lucra ministrat. Vtque sciant discunt pauci, plures vt abundent. Sic te prostituunt o virgo scientia, sic te Venalem faciunt castis amplexibus aptam, Non te propter te quaerentes sed lucra per te Ditarique volunt, potius quam philosophari." Et infra sic: "Exilium patitur nunc philo pecunia regnat".
Sed caueant sibi ne dominam hanc contemnant: quia ad eam oportet omnes finaliter reuerti & sub manibus ipsis humiliari, si tamen uelint saluari: Non enim delegibus illis, sed de ista sola dicitur per Psalmum: "Beatus homo quem tu erudieris Domine, & de lege tua docueris eum". Sic ergo declaratum est munimentum maiestatis Sacrae scripturae scientiarum dominae, quod est principium principale in themate lectionis
Secundum quod scripturam Sacram commendat in uerbis istis, est fundamentum firmitatis, quo ad materiam subiacentem, cum dicitur petra. Haec est enim petra aquosa ad potandum, petra mellosa ad cibandum, petra olei perforata ad lenimentum poenitentium, petra scandali destinata ad detrimen tum discedentium
Primo dico quod Sacra scriptura est petra aquosa ad potandum, De qua 1. Corinth. 10. "Bibebant autem omnes de spirituali consequente eos petra" Et Sapientiae 11. "Sitierunt & inuocauerunt te Domine & data est illis aqua de petra altissima". Est enim petra altissima propter eius sublimitatem: dulcissima propter eius suauitatem: durissima propter eius difficultatem, ut merito possit dicere illud Esa. 50. "Posui faciem meam ut petram durissimam: & scio quoniam non confundar". Faciem: id est, noticiam sensuum diuersorum: In facie enim naturaliter patent sensus: & scio, quoniam non confundat, licet enim haereses semper manebunt in mundo usque ad finem mundi: sicut dicit quaedam glossa, Esa. 7. uel 4. Contra eos tamen semper erunt quidam spirituales doctores in Ecclesia, sicut dicit alia glossa, Exod. 26. Et ideo signanter dicit Scriptura, scio, quoniam non confundar, nec mirum. Aedificata est enim supra firmam petram. De qua 1. Corinth. 10. "Petra autem erat CHRISTVS", cui nullus haereticus nec philosophus comparatur: sicut in Psal.140. dicitur: "Absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum", glossa. Iudices eorum sunt potentes & doctores qui de moribus iudicabant, Plato, Pythagoras & Aristoteles. Absorpti sunt petrae iuncti, & comparati CHRISTO super se uidentur aliquid dicere: sed iunge & compata eos CHRISTO & nihil sunt, mortui iacent: stulta est sapientia eorum: haec glossa.
Secundo ista petra est mellosa ad cibandum, de qua Psalm. "Cibauit eos ex adipe fru. & de petra mellis saturauit eos". Vnde Hugo in Didascalico, lib. 4. cap. 4. Diuina eloquia aptissime fauo comparantur, quae etiam propter simplicitatem sermonis arida apparent, exterius & intus dulcedine plena sunt. Sicut enim lac secundum medicos melius nutrit si sugatur: Ita mel Sacrae scripturae si sugatur per studium & deuotionem multo melius nutrit quam si per breuem auditionem faciliter capiatur. Et ideo de deuoto theologo dicitur Deutero.32. "Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra". Conuenienter autem Sacrae scripturae difficultati dulcis & utilis suauitas est annexa. Quia secundum Horatium in poetria sua, &, est ad propositum: omne tulit punctum qui miscuit vtile dulci.
Omne tulit: id est, Poëta qui in libro suo approbationem & favorem habuit omnium Romanorum. Populus enim Romanus in quinque ordines erat distinctus. Erant enim patres conscripti, senatores, ordinarii, equites, plebs. Si ergo Poëta quicunque opus nobile edidisset, coram populo publice legebatur: si generaliter placuit, unusquisque ordo unum punctum apposuit in fine scripti, & tunc carmen illud deinceps autenticum habebatur: & ideo docet Horatius quod qui uult opus suum omnibus placere, uideat quod opus suum habeat illa duo: scilicet quod sit delectabile & uti se, quia: omne tulit punctum qui miscuit vtile dulci. Hoc autem maxime facit Sacra scriptura. Vnde Augustinus de uera innocentia, capite sexagesimosexto: Bonae (inquit) in Scripturis sanctis mysteriorum prosunditates, quae ob hoc teguntur, ne uilescant: ob hoc quaeruntur ut exerceant: ob hoc aperiuntur, ut pateant. Est igitur haec Sacra scriptura petra mellosa ad cibandum.
Tertio Sacra scriptura est petra olei perforata ad lenimentum poenitentium, de qua Iob. 29. "Petra fundebat mihi riuos olei". Perforatur autem per acutas & subtiles expositones, ut anima deuota intrinsecus introgressa in CHRISTI amplexibus delectetur cum sponsa: de qua Canti. 2. "Columba mea in foraminibus petrae": haec sunt foramina domunculae siue casae, in quibus iuxta cognominis mei consensum conuersari debeo. Sicut enim nomen a robo re deriuatum: ita cognomen habeo a foramine casae datum: & ideo sicut nomen meum Robertus in robore, ita Holkot cognomen intueor in fora mine petrae. Igitur Sacrae scripturae foramen ingressus rogabo cum Moyse, Exod. 33. "Domine ostende mihi gloriam tuam", & ipse dignabitur mihi respodere: "Tu inuenisti gratiam coram me", & "temetipsum novi ex nomine", "ego ostendam omne bonum tibi". "Ecce est locus apud me, & stabilis supra petram": "Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, & protegam te dextera mea".
Quarto Sacra scriptura est petra scandali destinata ad detrimentum dis credentium, de qua 1. Pet. 2. "Non credentibus autem lapis quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, & lapis offensionis & petra scandali his, qui offendunt uerbo, nec credunt, in quo & positi sunt".
Tertium, quod Sacram scripturam principaliter commendat, est complementum potestatis quo ad formam relucentem, quia robur. Robur namque scientiarum secularium non excedit potestatem rationis humanae, sed certe robur sacratisaimae Theologiae est primae ueritatis autoritas, quae cuiuslibet ingeniium excedit: & ideo haec unumquemque Theologum consolatur, & admonet dicens illud Deut. 34. "Confortare & esto robustus", quasi diceret: Esto robustus ad expugnandum, ad supportandum, ad alleuandum & tolerandum, Ad expugnandum errores & uitia: & supportandum honores & officia: Ad alleuandum dolores & supplicia: ad tolerandos terrores pro iusticia.
Primo tenetur doctor catholicus realiter esse robustus ad expugnandum errores & uitia iuxta zelum sanctorum patrum, qui nos in Ecclesia praecesserunt, talis fuit Helias, sicut 4. Reg. patet, qui robustus dominator interpretatur. Talis fuit Dauid sicut 2. Reg. patet, qui manu fortis interpretatur. Talis fuit Boos, de quo Ruth. 4: qui similiter interpretatur robustus. Talis fuit Oza qui arcam declinantem manu voluit erexisse, 2. Reg. 6. qui similiter interpretatur robustus. Et multi alii de quibus verificatur illud Iudi. 2: "Omnes robustissimi pugnatores".
Secundo tenetur esse robustus ad supportandum honores & officia, ut sit quasi columna ad supportandum ecclesiam militantem. In cuius figuram Salomon in porticu templi DEI duas columnas collocauit, quarum unam uocauit lachim, quod est firmitas, & alteram Boos, quod sonat robur uel in robore, 3. Reg. v. Porticus templi DEI id est, coeli est Ecclesia militans, cuius gloria creatur & crescit si eius honores & onera deferantur sapientibus & robustis iuxta illud Prouerb. 11, "mulier gratiosa": id est, militans Ecclesia inuenit gloriam & robusti habebunt diuitias: quia sicut scribitur Proverb. 24. "Vir sapiens fortis & uir doctus robustus & ualidus".
Tertio tenetur doctor catholicus esse robustus ad alleuandum dolores & supplicia, quae interdum iniuste innocentibus inferuntur: iuxta illud Esa. 35. "Confortate manus dissolutas & genua debilia roborate": ut sibi merito dici possit illud Iob. 4. "Ecce docuisti plurimos & manus lassas roborasti: uacillantes confirmauerunt sermones tui, & genua debilia confortasti".
Quarto tenetur theologus esse robustus ad toierandum terrores pro iusticia & veritate sanae doctrinae: quia secundum Gregorium 26, moral cap. 29. exponens illud Iob. 36. pro robustis populi ascendant. Robusti sunt illi qui pro ueritate quam detinent, despici non timescunt: robusti sunt illi qui ad uincendum huiusmodi desideria conualescunt: sed pro robustis populi tunc ascendunt si per negligentiam agitur, ut doctorum & fortium loca indocti ac debiles sortiantur: haec Greg. De talibus nanque verificatur illud Hiere. lib. 51. Deuoratum est robur eorum, facti sunt quasi mulieres: Non sic uiri theologi, quibus pro ueritate defenden da districte dicitur, Iosua 10. "Nolite timere, nec paueatis, confortamini & estote robusti". Quartum & ultimum quod Sacram scripturam extollit, est emolimentum proprietatis, quo ad finem consequentem, quod notatur cum dicitur: mea & meum: cum enim sit scientiarum domina, sicut superius est probatum, iuste sibi conuenit pronominibus istis uti: lpsa enim est quae singulariter dicit Proverb. 8. "Meum est consilium, & mea est aequitas: mea est prudentia, mea est fortitudo": ubi quatuor sibi appropriat uirtutes insignes. Consilium discernendo, aequitatem exaequendo, prudentiam in praecauendis, & fortitudinem in sustinendis. Vt autem per studium Sacrae scripturae has uirtutes diuinitus consequamur: dicam iam in fine lectionis illud, quod scribit Cassiodorus lib. suo institutionum diuinarum literarum cap. ult. Praesta Domine legentibus profectum, legem tuam quaerentibus remissionem omnium peccatorum, ut qui desiderio magno ad lumen scripturarum tuarum peruenire cupimus, nullis peccatis caligantibus obscuremur, & trahe nos ad te uirtute omnipotentiae tuae, & non relinquas sua voluntate ua gari, quos precioso sanguine redemisti. Quod nobis concedat, &c
On this page