Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 160 (Sap. 13:17-13:19)
POSTQVAM redarguti sunt idolatrae de multiplici idolorum diuersitate, in ista parte prosequitur de adorantium stultitia & fatuitate. Consistit autem in supersticioso cultu idolorum fatuitas multiplex: Nam idolis suis emittunt uota, porrigunt supplicationes & orationes, ac si eos intelligerent de omnibus negociis, quae uitam humanam contingunt: Primo ergo deridentur idolatrae pro cultu, quem exhibent pro negociis, quae geruntur in terra: Secundo deridentur pro cultu, quem exhibent pro negociis quae geruntur in aqua. Secunda pars cap. 14. Iterum alius naui gare, &c. Circa primum duo siunt: primo deridentur de uotorum promissio ne: secundo de uerborum oratione, ibi: Non erubescit loqui. Quantum ad primum, dicit sic: Et de sua substantia quantum ad bona fortunae quae sunt diuitiae, & de filijs suis, quantum ad prolis successionem, & de nuptijs contrahendis pro se & filijs suis uotum faciens, inquirit ab idolo suo. Votum definitur a Iuristis sic: Votum est alicuius boni cum deliberatione facta promissio. Aliter a Magistro senten. lib. 4. di. 38. cap. 1. Votum est testificatio quaedam spontaneae pro missionis, quae de DEO & de his quae DEI sunt proprie fieri debet. Ad uotum enim necessario requiruntur tria, scilicet deliberatio, propositum voluntatis, & promissio saltem verbi interioris, quod sufficit quo ad DEVM: uel uerbi seu facti exterioris, quod requiritur, quo ad Ecclesiam: idolo uero nihil horum intelligenti, fatuum est uouere. Secundo dcridet Spiritus sanctus idolatras de porrigendo supplicationes idolis, & dicit: Non erubescit loqui cum illo qui est sine anima, scil. uegetatiua, sensitiua, & intellectiua. Et ideo debet erubescere supplicare tali, uel loqui tali, cum ipsemet sit rationalis, & illud idolum sit non rationale: quia nullam animam habet, &c. Et cum tale idolum sit infirmum: id est, impotens conterte sanitatem, ipsum pro sanitate deprecatur & pro vita mortuum rogat: mortuum. quia lignum aridum, uel mortuum: id est, non uiuentem, sicut lapidem aequiualentem mortuo, & in adiutorium inutilem inuocat: sicut fecerunt facerdotes Baal, 3. Reg. 18. Inuocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal exaudi nos, & transiliebant altare, quod fecerant, & incidebant se iuxta ritum suum lanceolis, ut sanguine perfunderetur. Daemones enim plurimum delectantur in oblatione sanguinis humani. Et tunc merito derisit eos Helias dicens: Clamate uoce maiori: Forte enim DEVS uester dormit, aut cum aliquo loquitur, aut in diuersorio est, &c. Iterum fatuus idolatra pro itinere petit, ab eo qui ambulare non potest, & de adquirendo per negotiationem, & de operando, quantum ad operis inchoationem, an sit fortunatus uel non, breuiter de omni rerum euen te petit ab eo, qui in omnibus est inutilis. De obseruatoribus futurorum euentuum per signa, ad eos nullatenus ordinata loquitur, reprobando prolixe beatus Au gust. 2. de doctrina Christiana, cap. 2. dicens tales obseruationes superstitiosas esse: sicut aliqui cum uident caligas a soricibus rodi, timent de aliquo infortunio euenturo. Vnde legitur Catonem quendam derisisse, qui sibi pro mirabili signo in fortunij nunciauit caligas per sorices esse corrosas. Certe non est, inquit, mirabile: sed mirabile fuisset, si caligae sorices corrosissent. Ad ista pertinet si homo sur gens de lecto ad lectum redeat: quia sternutauit antequam potuit se calciare. Item si homini singulcienti dicitur: Teneas manu dextera pollicem manus sinistrae: Item cum pro malo accipitur, si duobus amicis simul ambulantibus puer medius intercurrerit, uel aliquod aliud animal: Aestimatur enim queod eorum sit amicitia diuidenda. Simile est, redire domum, si homo statim procedens offenderit. Et tales multas fatuas obseruantias ibidem recitat August. Tale simile est his duobus, quio uenatores si eundo uenatum fratribus uel sacerdotibus obuiant, uel aliquem talem in sua societate habeant, pro illo die de expeditione diffidunt. Vsus etiam caracterum & omnium figurarumtexcepta figura crucis) & inuocatio nominum incognitorum, & alligatio schedularum de Euagelio circa collum parientis, & multa talia ad superstitiones pertinent secundum eum, & sunt quaedam reliquiae idolatriae.
Sed hic potest esse dubium, utrum obseruatio signorum ad praecognoscendum euentus futuros sit licita, uel superstitiosa.
Videtur primo que sit licita: quia lici tum est illo uti, quod antiqui per multa experimenta probauerunt esse uerum: sed q multi probauerunt quo occursus religiosorum est signum frustrationis artis uenatoriae: Igitur licet illo uti, & secundum hoc procedere uel dimittere.
Item multi ex periuntur quod inchoare labores uel itinera certis diebus puta feria tertia est periculosum, & taediosum: Igitur licet hoc obseruare & uitare
Ad oppositum est August. 2. de doctrina Christiana, cap. 2. ubi docet quod omnes tales obseruationes pertinent ad quaedam pacta significationum, cum daemonibus inita.
Ad istud dicendum que talia quae obseruantur respectu futurorum euentuum, uel obseruantur, ut causa illorum euentuum, uel ut signum tantum. Si sint causae, considerandum est, an possit esse uera causalitas respectu futuri, uel non. Si sic, nullum peccatum est obseruare illud: sicut si uiderimus aƫrem nebulosum, conijcimus queo erit pluuia, uel aliquid tale. Si uero nulla causalitas possit attendi: sed tantum dicatur que istud signum significat talem futurum euentum: sicut quando picae garriunt, significatur aduentus hospitum, ex quo ista significatio non est a DEO instituta. Dicunt doctores quod tales obseruationes signorum huiusmodi sunt introductae ab humana uanitate cooperante daemonum malicia, qui gaudent implicare homines in uanitatibus & erroribus. Et interdum casu accidit, quod tale signum talis euentus sequebatur. Sed postea quando homines inceperunt talibus indulgere, multa sequebantur per cooperationes daemonum, ut homines magis fierent curiosi, & arctius in talibus superstitionibus radicati. Vnde cum nulla ratio posset esse, quare occursus sanctorum uirorum uenationem impediat, quando est licita & personis conuenientibus licite exercetur: manifestum est quod hoc credere superstitiosum est, & erroneum. Hoc etiam ostenditur ex frequenti falsitate signi.
Ad rationes patet per dicta, quod homines decipiuntur per cooperationes daemonum propter eorum falsam crudelitatem praecedentem, & ideo obseruatores talium multa incommoda recipiunt, propter eorum falsam fidem: quae alij nullatenus patiuntur, qui de talibus non curant. Sed de imaginibus Astrologicis quae siunt certis temporibus, planetis existentibus in quibusdam locis coeli determinatis: Dubium est an liceat tales imagines facere, & talesfactis uti, sicut temporibus meis quidam in Londonia dicebatur curari a quartana per imaginem leonis auream, secundum certam constellationem factam. Hoc est difficile dicere quod sit uerum, propter mirabiles operationes corporum coelestium: quia hoc est certum, quod nihil est homini illicitum, quod per naturam compleri potest. Dicit tamen sanctus Tho. 2. q. 96. Et allegat August.10. de Ciuit. DEI. Quod opinio Porphirij fuit falsa detalibus imaginibus construendis. Verum est aut quaem res naturales formas suas & uirtutes consequuntur ex corporibus coelestibus: sed imagines artificiales nullam uirtutem consequi possunt ab arte, nec aliam uirtutem habere possunt, nisi quam habent ratione materiae. Figura autem non est principium alterandi, & ideo non aliam uirtutem causandi habet aurum talis imaginis, quam aliud aurum alterius figurae. Sed si alium effectum habet: hoc est, ex operatione daemonum, qui sunt ludificatores hominum, secundum Augustinum. Et ideo tales imagines Astronomicae, uirtutem fortiuntur per daemones. Cuius signum est, quod oportet illis imaginibus quosdam characteres imprimi, qui ad nihil naturaliter operantur. Vnde sciendum est quod imagines Astro logicae & necromanticae in hoc differunt. Quod in factura necromanticarum imaginum siunt expressae quaedam inuocationes daemonum. Vnde tales imagines pertinent ad expressa pacta cum daemonibus inita. Sed in factura Astro nomorum sunt tacita pacta cum daemonibus, per quosdam characteres & figuras ab ipsis daemonibus adinuentas, ad quorum characterum factionem daemones facientibus suffragantur.
Sed adhuc de cartulis & alligaturis circa colla personarum infirmarum, in quibus continentur uerba Euangelica, uel uerba Psalterij, possit esse dubium, an talia sint superstitiosa. Dicendum quod si praecise uerba talia Euangelij alligentur, ut DEVS ad eorum appensionem patientem citius iuuet propter deuotionem, nihil mali est: sed quando putas quod illa verba ex propria uirtute curent febres, & prohibeant morbum caducum, & similiter, quando cum illis uerbis admiscentur characteres ignoti, & nomina extranea, si non permittitur, quod persona portans sciat quid scribitur, tunc non est dubium, quin ibi est superstitio. Vnde Chrysostomus super Matth. Quidam aliquam partem Euangelij scriptam circa collum portant: nonne continue in Ecclesia legitur Euangelium, & auditur ab omnibus: Cur igitur in aure posita Euangelia nihil prosunt: quomodo possunt eum circa collum iuuare: Deinde ubi est uirtus Euangelij: in figuris literarum, aut in intellectu sensuum. Si in figuris: bene enim circa collum suspendis. Si in intellectu, ergo melius in corde posita prosunt, quam circa collum suspensa.
On this page