Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 177 (Sap. 16:4-16:5)
POSTQVAM Spiritus sanctus per Salomonem declarauit ali qualiter, quomodo Aegyptij puniebantur in Aegypto per cyni phes, muscas, & ranas: quia posset aliquis dicere, quod omnino com similiter affligebantur Hebraei in deserto per serpentes ignitos, qui populum tactu uenenoso inflammauerunt, & occiderunt, ideo placuit Autori diuersitatem assignare in hac parte, inter afflictiones illatas Aegyptijs per huiusmodi bestias: & castigationes illatas Hebraeis per consimilem modum. Et circa hoc duo facit. Nam primo assignat miraculosam diuersitatem: Secundo illorum miraculorum DEO attribuit autoritatem. Secunda pars ibi: Tu es Do mine. Circa primum duo facit: Primo ostendit diuersitatem inter Aegyptios punitos, & Hebraeos, ex parte eorum qui patiebantur. Secundo ex parte poenarum, quae eis infligebantur. Secunda pars ibi: Sed non in perpetuum. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo diuersimode digni fuerunt punitione: Secundo quomodo Hebraei haburrunt se in afflictione. Secunda pars ibi: Etenim cum illis.
Circa primum sciendum quod Aegyptij qui detinuerunt Hebraeos: id est, filios Israel per 4oo annos, in seruitute post mortem loseph, qui etiam ordinauerunt totum masculinum genus Hebraeorum interfici: merito debent tradi ad interitum sine quocunque remedio. Et maxime propter duritiam cordis eorum ad orationem Moysi & Aaron, merito debuerunt morti tradi: sed Hebraei in deserto multo minus peccauerunt, & ideo sufficit que aliqua tali punirentur poena per bestias, sicut Aegyptij quondam puniti extiterant, ut castigarentur in seipsis, & per penderent quae Aegyptij sustinuerant in Aegypto. Et hoc est quod dicit: oportebat enim illis quidem: id est, Aegyptins sine excusatione: id est, sine poenae mitigatione superuenire interitum: id est, mottem, exercentibus tyrannidem in eis. Haec tyrannidis est regimen tyranni: & est quaedam species Monarchiae regalis, quando aliquis principatur populo contra eorum uoluntatem, & ad sunpsius solum utilitatem priuatam, secundum Aristot. 3. Pol. & 8. Ethico. Vnde tyrannidis est crudelis damnatio. Eis autem: id est, filijs Israel oporte batostendere tantum, per sensibilem experientiam in consimilibus afflictionibus, quemadmodum inimici illorum, scilicet Aegypti exterminabantur. Haec autem perpenderunt sensibiliter, exterminabantur morsibus colubrorum. Et hnoc est quod suobdit: Et enim cum illis superuenit saua bestiarum tra, scilicet serpentum ignitorum immissa uidelicet a DEO, morsibus peruersorum colubrorum exterminabantur: id est, aliqui murmurantes contra Dominum, & non poeni tentes mordebantur, sed non exterminabantur. Coluber est genus serpentis, & dicitur coluber quasi colens umbras: quia in umbris saepium commoratur, & dicitur Deut. 8. In deserto illo fuerunt serpentes flatu adurentes scorpiones & dipsades. Dipsas, dis, est genus serpentis, & dicitur Latinem situla per contrarium: quia perimit homines siti. Vas uero situla vocatur proprie, quod aufert sitim, & istae situlae sunt adeo prauae, ut cum calcantur uix uideantur, quarum uene num ante extinguit quam sentiatur: nec tristiciam sentit moriturus secundum Magistrum in historia super 8 cap. Deutero. Et figurant moraliter istae situlae daemones, qui bonos uiros foedis cogitationibus agitant & infestant. Istae etiam sunt ita paruae, quo uix uidentur, & ex nimia occasione surgunt & intoxicant sine molestia, imo cum delectatione perimunt, quando sunt per delectationem morosae
Circa illam clausulam: oportebit enim illis sine excusatione superuenire interi tum: Notandum, quod tria sunt quae inexcusabiles reddunt omnes peccatores. & poena dignos ostendunt, uidelicet magnitudo scientiae in peccante, similitudo culpae in iudicante, & ineptitudo causae in allegante. Primo reddit hominem inexcusabilem magnitudo scientiae in peccante. Quanto enim aliquis maiorem & clariorem noticiam habet de DEO, tanto magis peccat caeteris paribus. Et ideo de Philosophis dicit Apostolus ad Rom. 1. "Quod inuisibilia DEI eis per creaturas innotuerunt", & tamen "euanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum", intantum ut idola coluerunt: nec super hoc in aliquo excusantur, quasi de DEO nullam noticiam habuissent: quia inuisibilia DEI, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoqe uir tus eius & diuinitas, ita ut sint inexcusabiles. Simile dicit Saluator de ludaeis Ioh. 15. "Si non uenissem, & locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem de peccato suo non habent excusationem".
Secundo reddit hominem inexcusabilem similitudo culpae in iudicante: quando aliquis iudex deprehenditur in crimine, pro quo solet alios punire, nullam potest excusationem praetendere. Exemplum de falsis iudicibus, qui uolebant condemnare Susannam, Daniel. 13. Et ideo signanter dicit Apostolus Rom. 2. "Inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas: in quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas".
Tertio reddit hominem inexcusabilem ineptitudo causae in allegante: quando enim causa quae allegatur manifeste nulla est, uel conficta per mendacium, non est excusatio, sed aggrauatio ad praecedens delictum. Exemplum de in uitatis ad coenam, Lucae 14. qui falsas & fictas excusationes fecerunt & as signauerunt, a coena fuerunt reprobati, & alij loco eorum uocati: & ideo contra tales excusationes maliciosas petit Psalm. Non declines cor meum in uerba maliciae, ad excusandas excusationes in peccatis. Excusant tamen se quadrupliciter homines de peccatis suis. Quidam per lasciuam societatem. quidam per diuinam uoluntatem, quidam per carnalem fragilitatem, quidam per finalem utilitatem. Primo dicunt comuniter quando deprehenduntur peccasse, mala societas compulit me ad hoc malum. Quae quidem excusatio fatuissima putaretur apud iudicem secularem, cum concedat facinus, & alios coaccu set: sed multo magis apud DEVM non ualet, qui nouvit mali arbitrij libertatem. Vnde Seneca in Proverbijs: Omitte excusatione, nemo peccatinuitus: & est excusatio multorum allegatio sociorum, sicut dicunt multi. Quare non licet mihi: sic enim facit talis & talis. Sed ista societas non excusat peccantem secundum Hieronymum in quadam epistola: Multitudo sociorum impunibile non facit crimen
Secundo quidam se excusant per diuinam uoluntatem: quorum aliqui dicunt DEVM eos sciuisse peccaturos, & uelle eos tales esse, nec eis etiam imputandum, sed dispositioni diuinae, & corporibus coelestibus, & constellationi. Et tales DEVM blasphemant, quasi sit autor malorum, & uindex factorum quae homines cauere non possunt. Isti aliquo modo figurant per Iacob uolentem decipere patrem suum, cum pater quaereret, quomodo tam cito inuenire potuisset, unde sibi cibum optatum pararet. Respondit: Voluntas DEI fuit, ut mihi cito occurreret, quod uolebam, Gen. 27. Isto modo sunt nonnulli mundi sapientes iuris ciui lis periti, quidquid faciunt, colorare legibus & munire rationibus sciunt, omnino ut nihil faciant sceleris, quod non sit iuribus excusatum, si homo credere uelit eis. Tales assimilantur Dionysio tyranno, de quo narrat Valerius lib. 1. cap. 2. Iste ingressus templa deorum, detracto loui Olympio magni ponderis aureo amictu, pannum laneum ei circundedit: & admirantibus illis qui aderant, quod sic sine timore sanctos suos spoliare praesumpsit: Respondit, quod illud ad DEI sui commodum fecisset. Nam aureum amictum graue foret pro aestate, & frigidum pro hyeme, laneum quoqe pro utroque tempore fuit aptum, Iterum Aesculapio qui fuit barba aurea redimitus, demi iussit barbam, & au ferri. Cuius causam assignauit, quod Apollo pater suus imberbis esset, & non decebat, patre carente barba, filium apparere barbatum. Iterum uittas aureas. & pateras, & coronas quae simulachra porrectis manibus sustinebant tolle bat, & se eas accipere, non auferre dicebat: stultum esse confirmans a quibus bona precamur, ab his porrigentibus nolle sumere. Isto modo prudentes se culi quantumcunque flagitose se habeant, contra iura DEVM, & Ecclesiam semper coloratis rationibus se excusant.
Tertio quidam se excusant per carnalem fragilitatem, & dicunt plane blasphemantes DEVM se non posse a libidinibus abstinere propter complexio nem talem. Contra quos arguit Hieronymus in explanatione fidei, & allegat eum Magister senten. 2. di. 36. Execramus (inquit) nos blasphemiam eorum, qui dicunt impossibile aliquid homini a DEO praeceptum esse, & mandata DEI non a singulis, sed ab omnibus in communi posse seruari.
Quarto quidam excusant se per finalem utilitatem: & tales inueniuntur nonnulli praedones, raptores, & iniusti exquisitores, qui auferunt a diuitibus bona sua sine conscientia, colligunt & recondunt, & eleemosynas causam finalem prae tendunt. Isto modo diuersi diuersas excusationes inueniunt, & cum peccato res existant, se tamen contra DEVM de peccatis defendunt. Vnde Greg. 21 Mora. Vsitatum generi humani uitium est libido, peccatum comittere, & com missum negando abscondere, & coniunctim defendendo excusare. Sicut aut impium est, peccata, quae comisimus nos, pertinaciter excusare: ita uirtuosum est ualde, proximum non faciliter iudicare, sed compatiendo aliqualiter excusare, considerantes comunis fragilitatis conditionem, sincerae familiaritatis communionem, & uerae pietatis exercitationem. Prima enim comunis fragilitas, qua frequenter omnes erramus, debet nos mouere ad aliqualiter excusandum, non tamen pertinaciter defendendum errores faciles aliorum. Vnde Bern. super Cantica sermo. 41. Noli iudicare proximum, sed magis excusa intentionem, si opus non potes: puta ignorantiam, puta surreptionem, puta casum, quod si omnes omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus tibi, & di cito apud temetipsum, uehemens tentatio fuit. Quid de me illa fecisset, si illa accepisset in me similiter potestatem. Secundo movere nos debet ad idem sincerae familiaritatis communio, ut saltem de amicis faciliter mala non credamus, nec etiam de proximis, nec de praelatis, uel aetate prouectis. Vnde Hieronymus in epistola ad Rusticum: Non est facile malum de prouecta aetate credendum, quam uita praeterita defendit, & honorat uocabulum dignitatis. De amico etiam suo Zenocrate, cum quidam Platoni dixisset, quod dixerat de eo malum: respondit non esse sibi credibile, quod ille quem tantum amabat, eum non diligeret. Cunque narrans dictum suum se probaturum assereret: Respondit Plato nunquam Zenocratem talia dixisse, nisi expedire iudicasset. Tertio mouere nos debet ad idem, uerae pietatis exercitatio. Pium est enim alienos defectus sine laesione iusticiae, quantum fieri potest excusare, & famam proximorum quan tum possibile est, illaesam seruare. Vnde Origenes super Leuit. 33. cap. Non uult te Dominus, si forte uideris peccatum fratris, continuo euolare ad publi cum, & proclamare passim & diuulgare peccata aliena: quod esset utique non corrigentis, sed infamantis. Vnde Apostoli: Simon & Iudas Thaddaeus: Nos innocentes absoluere oportet, nocentes uero prodere non decet
On this page