Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 193 (Sap. 17:16-17:17)
OSTENSO in parte praecedente, quod poena tenebrarum erat uniuersalis in Aegypto per triduum, & hoc ex parte temporis: In ista parte ostendit quod fuit similiter uniuersalis, ex parte personarum. E: circa hoc duo facit: Primo ostendit quod fuit uniuersalis, quantum ad operarios & rurales. Secundo quod fuit uniuersalis, quantum ad orrnes. secunda ibi: Vna enim catena. Circa primum, primo tan puntur operarij, & rurales indistincte. Secundo distincte ibi: Si enim rusticus. Dicit ergo primo sic: Deinde si quis ex illis: id est, Aegyptijs praecipue operarijs, qui foris erant, dicidisset fortem in toueam, custodiebatur ibi per tenebras quasi in carcere reclusus sine ferro. Vnde si fuit rusticus: id est, colens siue custodiens ru ra, aut pastor animalium aut porcorum, aut etiam laborum agri operarius, quali tercunque scilicet, qui operabatur in laboribus, ex agris collectis: sicut quae collectas fruges triturant, si quis talium esset praeoccupatus: id est, praeuentus foris per tempestatemtenebrarum, ineffugabilem: id est, quam nullo modo fugere poterat sust inebat necegitatem. Et additur de ista poena sic: Vna enim catena tenebrarum: id est, consimili catena tenebrarum omnes erant colligati. Litera est satis plana. Circa illam particulam: Custodiebatur in carcere. Notandum quod in Sacra scriptura legimus de quadruplici carcere. Est enim carcer corporalis coarctationis, consuetudinalis oppressionis, medicinalis expurgationis, & infernalis condemnationis. Primo corpus nostrum est quasi carcer ipsius animae: Persona namque incatcerata, quantumcunque libera uel nobilis, non exequitur uel utitur sua libertate, sed secundum carceris leges coarctatur. Eodem modo spiritus rationalis, qui est anima, natus est esse liber, & corpori dominari, non subijci: quoniam idemspiritus DEO debite subijci noluit, corpori subditus, de palatio corporis sibi fecit carcerem, in quo passionibus & tentationibus coarctatur in tantum, ut sancti uiri iam dissolui desiderarent, & esse cum CHRISTO, dicente Apostolo ad Philip. 1. Coarctor enim de duobus, desiderium habens dissolui, & esse cum CHRISTO. Et hoc est quod dicit Senem. epistola 10 1. Cor pus hoc animi pondus est, & poena, premente illo urgetur, in uinculis est: Et ideo dicit Plato, quod in hoc maxime manifestus est philosophus, si animam absoluit a corporis communione, differentius alijs hominibus. Et uult dicere quod anima in praesenti non potest totaliter a corporis communione absolui: Nam esurimus & sitimus, & fatigamur frequenter, quibus necessitatibus oportet praeuidere de remedio: Sed a passionibus uoluptuosis oportet uerum philosophum animam suam absoluere, & nequaquam in talibus corpori assenti re. De isto carcere petit Psalm. educi, dicens: Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo. Glossa: Corpus quidem carcer est, non utique secundum illud quod DEVS fecit bonum, sed secundum quod corrumpitur, & aggrauat animam, scilicet corruptione eius, quae uenit ex peccato, carcer est. Et infra: Nunc ergo corpus animae carcer est propter corruptionem: In futuro erit domus propter incorruptionem, & libertatem. Merita enimei carcerem faciunt, sicut unum habitaculum incluso carcer est, custodia est domus. Libertas domum facit, seruitus carcerem. Haec Gloss.
Secundus carcer est consuetudinalis oppressionis: peccatis namque & per uersis moribus ductis in consuetudinem, homo quodammodo uiolenter in malitia detinetur: Ideo dicit Aristo. 2. Ethic. ca. 1. Habitus mali, postquam sunt generati, non subiacent uoluntati: & tamen uidentur uoluntarij a principio: quen admodum proijciens lapidem non habet in sua potestate iam proiectum resu mere, & tamen fuit proiectio uoluntaria: quia in ipso fuit mittere uel non mittere a principio. Figura ad hoc est, de Samsone ludi. 16. Quem uoluntarie fatuae foeminae copulatum amore Philistaei coeperunt, & uinctum catenis in car cere molere cogerunt. Foemina autem uoluptatem designat, cui homo libere & uoluntarie se immiscet, aestimans quod posset libere desistere quando placet. Sed certe quando gratia priuatur, catena Diaboli capitur, &ligatur, quae est inclinatio delectabilis ad illecebram: & sic per daemones in carcere peruersae consuetudinis seruire cogitur, ut iam sine difficultate magna resistere nequeat cogitationibus consuetis. Quamuis enim duplici de causa homines tententur, uidelicet propter experientiam uoluptatis praehabitae, & propter inexperientiam uoluptatis ignotae: Longe tamen molestius inclinantur experti quam inexperti, propter impressam memoriam uoluptatis. De isto carcere dicitur Apocal. 2. Ecce Diabolus missurus est ex uobis aliquos in caxerem, ut tente mini. De isto carcere dicit Gregor. 2. Moralium: Saepe nonnulli exire a prauis actibus cupiunt, sed quia eorundem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi, a semetipsis exire non possunt. Consuetudo namque mala mirabiliter nimis nocet: quia iuuentutem allicit & inuadit, senectutem nectit & constringit, affectum fallit & decipit seu inficit, & iudicium de culpis subuertit. Quod iuuentutem latenter inuadit dicit Glossa Bedae super illud Proverb. 22. Adolescens iuxta uiam suam graditur, etiam cum senuerit non recedet ab ea. Graeca narrat historia, Alexandrum potentissimum regem Orbisque dominatorem, & in moribus & in incessu Leonidis paedagogi sui, non potuisse carere uitijs, quibus paruulus fuerat imbutus. Quod senectutem nectit & constringit dicit Gregor. 15. Mora. Senectutis, inquit, prauae consuetudines, quae semel receperunt, quotidie duriores existunt, & non nisi peccatoris uita finiuntur. Quod autem affectum fallat & inficiat dicit Senec. epistola 85 Dum (inquit) in uitijs iacuerimus, euelli difficile est: Non enim inquinati su mus, sed infecti. Et August. 7. Soliloquiorum: Prauus usus uix abolitur, assidua consuetudo uitium in naturam conuertit, animus in sceleribus constrictus uix euelli potest ab eis. Quod autem rectum iudicium deculpis diripiat, & sub uertat, patet 7. Ethic. De intemperato, in quo propter consuetudinem prosequendi uoluptuosa corrumpitur bona opinio circa finem: & hoc est quod di cit August. Enchi. ca. 2. Peccata, inquit, quamuis magna & horrenda, cum in consuetudinem uenerint, aut parua, aut nulla esse creduntur, usqe adeo ut non solum occultanda, sed etiam praedicanda diffamandaque uideantur, Esa. 3. Peccatum suum quasi Sodoma praedicauerunt, nec absconderunt. Quoniam sicut scriptum est: Laudatur peccator in desiderijs animae suae. Et qui iniqua egerit, &c. Talis iniquitas diuinis libris uocatur clamor, sicut apud Esaiam hape tur de uinea mala 5. ca. Expectaui, inquit, ut faceret iudicium & iusticiam: fecit autem iniquitatem & non iusticiam, sed clamorem: ut est illud Genes. 18. Clamor Sodomorum & Gomorreorum multiplicatus est coram me, eo quod peccatum suum in consuetudinem traxerant peruersam. Haec ille. Sic ergo tales consuetudine peccandi irretiti iacent. De illis ergo qui peruersa consuetudine detinentur, & non possunt euadere verificatur illud Esa. 42. In domibus car cerum absconditi sunt. Figura ad hoc est, Actuum 12. Quando Petrus dormiuit in carcere inter duos milites, uinctus catenis duabus, & custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Tertius carcer est carcer medicinalis expurgationis: sicut enim persona de bitis obnoxia, carceri aliquotiens mancipatur pro debitis: ita aliquando animae de corpore recedentes poenae temporalis debitrices, pro culpis in carcere purgatorij retruduntur: & istos incarceratos piissimum est uisitare suffragijs ac orationum & eleemosynarum subsidijs liberare, clamante ad nos unaquaque illarum & dicente illud Genes. 40. Facias mecum misericordiam, ut suggeras Pharaoni, ut educat me de isto carcere. Istos sic incarceratos ualde pium est beneficijs iuuare: quia ipsi finaliter inde egrediuntur ad regnum coeleste, & pro his qui eis benefecerunt intercedent. Eccles. 4. De carcere catenisque inter dum egreditur quis ad regnum.
Quartus carcer est carcer infernalis condemnationis, qui carcer grauissimus, in quo nullus alleuiatur, nullus fugit, nullus liberatur, nullus morte ter minatur. Quantumcunque carcerarij sint feroces, & saeui in praesenti, necessario personae eorum euadent potestatem saltem in morte. Sed in illo carcere est poena maxima, eo quod mors ibi optatur pro solatio. Habet enim DEVS, sicut dicit Iacobus Rauanensis in quodam sermone, palatium, stabulum, & hospitale, & carcerem. In palatio erunt boni. In hospitali erunt mediocriter boni, & mediocriter mali. In stabulo sunt boni & mali. In carcere erunt mali. CarO cer est infernus, qui poenalis carcer est homini, quia manibus & pedibus uin aulatur: sed poenalior, quia tenebris includitur continuis: poenalissimus, quia continuis fletibus & dentium stridoribus coangustatur. Talis autem erit carcer infernalis. Iuxta illud Matth. 22. Ligatis manibus & pedibus, &c. Palatium est paradisus: quale autem palatium quis sibi hic aedificat, tale sibi inueniet ibi Aedificatur enim deauro dilectionis DEI, de argento dilectionis proximi, de lapidibus preciosis bonorum operum. Iuxta illud 1. Corinth.3. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum uel lapides preciosos, &c. Stabulum est mundus, in quo homo positus fuit, postquam peccauit, testante Psalm. Comparatus est iumentis, &c. Et ideo ad eius liberationem Saluator posuit se in stabulo. Vae autem illis qui stabulum praeponuni palatio, & foetorem stabuli odoribus dulcibus paradisi. Hospitale DEI est purgatorium, de quo superius dictum est, in quo ponuntur infirmi, ut sanentur. De isto carcere scribitur Esa. 24. De malis: Congregabuntur in congregatio ne unius fascis ad lacum, & includentur ibi in carcere.
On this page