Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 92 (Sap. 7:9)
OSTQVAM Sapiens declarauit ualorem sapientiae praeponer do eam potentijs, honoribus, & diuitijs generaliter: quia diuitiae uidentur placere secundum tria genera specialiter, uidelicet gemmas, aurum, & argentum: Ideo in parte ista ostendit ualorem sapientiae per comparationem, ad ista tria genera singulatim, & singulariter: primo de gemmis: secundo de auro: tertio de argento. Et est satis com ueniens ordo. Quantum ad primum dicit sic: nec comparaui illi, scilicet sapientiae lapidem preciosum: de istis tribus loquens similiter Boëtius de consola. lib. 2. dicit sic metro 5 deu primus quis fuit ille Semmasque latere volentes Muri qui pondera tecti: Preciosa pericula fodit. Narrat Boëtius metro illo, quod patres nostri in etate aurea & mundi principio fuerunt contenti de his quibus natura indiget. Comedebant fructus arborum, bibebant aquas fontium, dormiebant in pratis, & utebantur lanis naturaliter coloratis. Tunc ignorauerunt enim tincturas pannorum, mixturas liquorum, dolorositates mercatorum, & crudelitates bellatorum: Omnia enim ista a cupiditate sumpserunt exordium. Et ideo modo pro gemmis, pro auro & argen eo pugnant homines, sine quibus natura humana sufficienter regi posset, imo ista uelle latere uidentur. In cuius signum in profundo & in uisceribus terrae latent. Quicquid enim necessarium est ad uitam humanam uel est elongatum a terra, sicut corpora coelestia, uel ad minus de terra oritur, & in superficie terrae se offert: sicut herbae, arbores, blada & huiusmodi. llla vero quae ad humanam naturam necessaria non uidentur, sub terra latent, cuiusmodi sunt aurum, & argentum, & lapides preciosi, quorum generatio est in abscondito. Et ideo ille qui talia primo scrutatus est, & fodit, preciosa pericula perquisiuit: Et hoc est, quod dicit Boëtius: Heu primus, &c. Dicit ergo Salomon: Non comparaui illi scilicet cultui diuino, qui est summa sapientia in hac uita, lapidem preciosum. Nec est mirum: quia summa uirtus lapidis preciosi tantum potest proficere ad salu tem corporis: Cultus uero DEI proficit ad salutem mentis, & ideo bene dicit Iob. 28. Non conferetur tinctis in die coloribus, nec lapide sardonico, preciosissimo uel saphyro. Dicit ergo quantum ad gemmas quod eas sapientiae non comparauit: id est, non adaequauit. Quantum uero ad aurum & argentum ostendit praeponderationem sapientiae in aestimatione sua per duo exempla: Nam aurum comparat arenae, & argentum luto. Et per ista duo omnem intellige pecuniam. Et ideo sicut lutum & arenam conculcamus & contemnimus: Ita omnem pecuniam uilipendere debemus in comparatione ad uitam bonam: hoc est, eam citius relinquere, quam que transgrediamur uel negligamus man datao DEI, in Psalm. Dilexi mandata tua super aurum & topaxion: In arena est sterilitas, dissolubilitas, & grauitas. Et istas tres conditiones defectiuas causat amor pecuniae in mentibus mundanorum. Sterilitatem per auariciam, propter quam impediuntur, ne liberaliter fructum facient poenitentiae. Eccles. 5. Qui amat diuitias fructum non capiet ex eis, Hierem. 22. Scribe uirum istum, sterilem uirum, qui in diebus suis non prosperabitur. Secundo deordinatus amor pecuniae causat in homine dissolubilitatem: Sicut lapilli in arena sunt inter se diuisi, & non conglutinati per cohaerentiam: ita inter amatores pecuniae sem per est diuisio, discordia, & litigium. Tertio causat in eis grauitatem, quae est appetitus tendendi deorsum. Subtrahit enim mentem a coelestibus, & facit eam inhaerere caducis. Et ideo signanter dicit Salomon. Proverb. 8. Accipi te disciplinam meam, & non pecuniam, doctrinam magis quam Thesaurum eligite.
Notandum est tamen quod pecunia praeiudicat sapientiae in diuersis, uide licet in praecipiendo, in discernendo, & in protegendo. Isti enim actus sunt proprie operationes sapientiae, recte praecipere, iuste discernere, & salue protegere. Sed iam uenit pecunia & istas operationes usurpat. Praecipit enim magnis & paruis, diuitibus & pauperibus, & omnes ei obediunt ad nutum, sicut Mona chus abbati suo, Eccles. 10. Pecuniae obediunt omnia. Secundo discernit & iu dicat, & sic omnia iura mundi allegat pro & contra notabilissime ad proposi tum suum. Sedet in consistorijs pro tribunali, tam in foro Ecclesiastico, quam ciuili. De quibus omnibus dicitur Mich. 3. Principes eius in muneribus iudicabant, & sacerdotes eius in mercede docebant, & prophetae eius in pecunia diuinabant. Tertio pecunia protegit & defendit tam iniustos quam iustos, Ec clesiast. 7. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit & pecunia. Narrat autor la pidarij, cap. 4. de laspide tres conditiones. Vna est, quod si caste geratur, facit portantem tutum, potentem, & sanum: Secundo dicit quod si gestans dat falsum iudicium, lapis perdit uirtutem suam. Tertio addit quod lapis non exercet uirtutem suam potissime, nisi includatur in argento. Moraliter iste lapis figurat iusticiam: haec est enim uirtus quaedam, quae se habentem facit tutum, & sanum, & fortem, Proverb. 12. Non contristabit iustum quicquid ei acciderit. Erit etiam semper tutus: quia Sapientiae 3 Iustorum animae in manu DEI sunt. Secundo ista iusticia est talis naturae, si ille, qui eam portare deberet fecerit falsum iudicium, statim perdit meritum suum, Excech. 18. Si autem auertit se iustus a iusticia sua, & fecerit iniquitatem, omnes iusticiae eius non recordabuntur in praeuaricatione, quae praeuaricatus est & in peccato suo, quod fecit in ipsis morietur: Ergo iusticia perdit uirtutem suam: id est, praemium suum debi tum, si homo fecerit falsum iudicium. Sed dolendum est nimis de tertio: quia iusticia his diebus non exercet uirtutem suam, nisi inuoluatur argento, quantumcunque sit clara
Canfe pauperis non expeditur, nec absoluitur in curijs Papae uel Regis, nisi inuoluatur argento. Et ideo nimis ubique verificatur uerbum prophetae superius allegatum. Principes eius in muneribus iudicabant, quantum ad principes & dominos. Et sacerdotes eius in mercede docebant, quantum ad uiros Eccle siasticos: & prophetae eius in pecunia diuinabant quantum ad religiosos uiros. Et bene dicitur Eccl. 8. Multos perdidit aurum & argentum, & usqe ad cor regum extendit & conuertit. Convertit uidelicet ad iniquitatem, & uocatur mammo na iniquitatis. Eccl. 10. Nihil iniquius quam amare pecuniam. Secundo Salomon compatat argentemnluto, cum dicit: Tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius: & merito tanquam lutum. Lutum est deturpatiuum cuiuscunque quod tangit propter suam foeditatem. Vnde qui cadit in luto, totaliter deturpatur in corpore. lsto modo qui cadit in amorem argenti uel pecuniae, necessario maculatur. Si, protrahatur argentum super albissimum pergamenum, relinquit secundum tactum argenti una nigra linea in pergameno, & tamen argentum est album & pergame num similiter. Eodem modo licet anima sit innocens & munda, & argentum sit res in suo genere bona: quia omnis creatura DEI bona est, bene ea utentibus: Si tamen fortiter imprimatur animae per amorem, relinquit ibi lineam nigram peccati, cuius ultimus punctus est casus ad infernum. Iob 12. Ducunt in bonis dies suos, & in puncto ad inferna descendunt. De isto luto dicitur Abacuc 2. Vae qui multiplicat non sua, usqequo aggrauat contra se densum lutum. Secundo lutum est tenax & reten tiuum. Vnde homo non ambulat in profundo luto, nisi cum magno labore, & frequenter infigitur, & stat immobiliter, nisi sibi caueat: Ita est de ambulante in a more pecuniae, retinetur mente, & infigitur, ne possit proficere merito spiritualis uitae. In cuius figuram Pharao rex Aegypti oppressit filios Israel seruitute luti & lateris, ne essent liberi in regno suo. Exo. 5. Ita Diabolus existens in mundo nititur opprimere seruitute argenti & diuitiarum, sciens quom nemo potest duobus do minis seruire. Matth. 6. "Non potestis DEO seruire & mammonae": & qui seruiunt mamonae infiguntur in luto, quod non possunt proficere. In Psal. Eripe me de luto, ut non infigar. Recitat Aristot. in poetria sua, quod poëtae Arabici uocauerunt do na compedes: quia sicut compeditus non potest procedere, sicut uellet, & posset secundum uirtutem motiuam corporis sui, sed constringitur, & retrahitur ad ambulandum secundum mensuram, quam compages sibi limitant, & concedunt: ita recipientes dona pecuniae quantumcunque sunt discreti & fortes in iusticia, sentiunt tamen se restrictos, & retentos, & quasi quodammodo compeditos, ne libere exerceant, quod iusticia sibi suadet. Tertio de luto decocto siunt lateres durabiles contra ignem, & sic amatores luti: id est, pecuniae siunt apti ut ponantur in igne infernali in perpetuum. Eccles. 9. Corda hominum replentur malicia. Glos. in delectationibus pecuniae, & post hoc ad infernum deducuntur, super aurum & argentum gratia bona, Proverb. 22:
On this page