Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 93 (Sap. 7:10)
OSTQVAM Salom. declarauit sapientiam esse praeponendam bonis exterioribus, puta potentijs, diuitijs, & honoribus: Hic ostendit sapientiam esse praeponendam bonis corporibus, tam exterioribus quam interioribus. Et circa haec tria facit. Nam primo ostendit quod sapientia perponderat omni corporali prosperitate: Secundo eam assimilat cuidam spirituali qualitati: Tertio declarat causam exempli dati: secunda pars ibi: Et proposut pro luce: Tertia ibi: Quoniam inextinguibile. Circa primum est ad vertendum, quod duo bona sunt ad corpus pertinentia, quae amplius appreciantur mundani, uidelicet, assistentia sanitatis, & apparentia speciositatis. Haec enim maxime affectat homo habere, quantum ad bona corporalia: uidelicet corpus suum sanum, & pulchrum: sed secundum sententiam Spiritus sancti quam nobis per Salomonem proponit utrique istorum praeponenda est sapientia: id est, conuersatio bonae uitae, uel deuotus DEI cultus. Vnde dicit sic: Super salutem. Quantum ad primum, & speciem. Quantum ad secundum: Dilexi eam: id est, sapientiam. Ratio primi est: quia sapientia est salus animae.
Et ideo quantum praeponderat anima corpori, tantum praeualet sapientia cor poris sanitati. Eccl. 30. Salus animae in sanctitate iusticiae. Ratio secundi est: quia pulchritudo corporis est multum uana, Proverb. 31. Fallax gratia, & uana est pulchritudo. Cum ergo salus animae magis sit diligenda, quam salus corporis, & salus corporis plus quam forma corporis, patet quod super utranque est sapientia diligenda. Notandum est que sanitas corporis non est nimis diligenda, nec corporalis infirmitas nimis detestanda, imo quando a DEO immittitur cum gratiarum actionibus acceptanda: quia ualde cedit in bonum infirmitas corporis, si tamen assit patientia mentis. Primo, est enim ut antiquis exemplis utar, infirmitas corporalis quasi arcae preciosae concatenatio, personae scelerosae incarceratio, socii fugientis arrestatio, & hostis resistentis expugnatio: Primo enim dico que infirmitas corporalis est quasi arcae preciosae concatenatio, quanto enim cista uel arca fortioribus cathenis est colligata, & quanto pluribus se ris ferreis est clausa, tanto est aptior ad seruandum thesaurum, & quod intrinsecus est reconditum: Sic quando corpus hominis est infirmum, ligatur sicut solet dici uulgariter uinculis ipsius DEI, & seratur sera, quam solus DEVS aperit, & tunc est tale corpus aptum ad seruandum thesaurum preciosum ipsius animae, quae est ipsum nobilissimum iocale DEI: unde Bern. Thesaurum seruandum accepi pro quo mercator non insipiens sanguinem suum dedit: Vincula erge infirmitatis sunt gratanter sustinenda, quando nobis DEVS ea mittit. Eccl. 6. Subij ce humerum tuum, & porta illam, & ne accideris in uinculis illius. Et infra: Decor uitae est in illa, & uincula illius alligatura salutaris. Hoc est quod signanter di cit Apostolus 2. Cor.12. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus CHRISTI, quasi dicat: Quando sum uinctus in infirmitatibus, tunc sum fortis, sicut cista apta & idonea, ut inhabitet in me uirtus CHRISTI: quia quando infirmior tunc fortior sum & potens. Secundo infirmitas corporalis est moraliter quasi personae scelerosae incarceratio. Quando unus fur uel praedo capitur, qui multos socios habuit, & multorum malorum conscius, uinculatur, & magnis tormentis affligitur, donec dicat & confiteat ueritatem, & focios suos in crimine proclamet & accuset. Caro enim moraliter est res multum criminosa. Socii sui sunt sensus corporis, & frequenter spoliant animam uirtutibus. Istum furem DEVS capit, & incarcerat, & ponit ad quaestiones, & tormenta, quando mittit sibi fortes febres, uel guttam, uel paralysim, & sic de alijs infirmitatibus Et causa est: quia alias non confiteretur ueritatem, nec socios in crimine proclamaret. Vnde uidemus comuniter que illi qui sunt sani uix in anno, uel in duobus confitentur annis, statim cum infirmantur mittunt pro confessoribus suis, & faciunt accusationem suae confessionis coram tortore: in Psal. Cum occiderit eos, quaerebant eum, & reuertebantur, & diluculo ueniebant ad DEVM. Et memorati sunt: quia Dominus adiutor est eorum, & DEVS excelsus redemptor eorum est. Et in alio Psal. Multi plicatae sunt infirmitates eorum, postea accelerauerunt. Tertio infirmitas corporalis est quasi socii fugientis arrestatio. Contingit quandoque quod multi so cij peregrinantur simul in itinere, faciunt expensas communes, & uiuunt deli catae, symbolum conferentes, ut unusquisque pro rata sua soluat. Euenit ergo interdum quod unus eorum fugere nititur symbolo suo nondum soluto, & in tendit asportare ratam suam, ut alij etiam soluent pro eo communiter. Talem deprehensum, iustum est arrestari, & ad symboli sui solutionem compelli. Isto modo moraliter anima & corpus peregrinantur simul in hac uita, 2. Corinthiorum 5. Quandiu sumus in hoc corpore peregrinantur, & faciunt expensas communes: quia nec anima sine corpore, nec corpus sine anima delecta tur in peccando. Iustum est ergo quod sicut uterque in delectatione in peccando participat. Sic uterque pro rata sua in poenitentia symbolum suae portionis exsoluat: Modo sic est, quo caro est sicut socius fugitiuus & inconstans, & nollet solue re quicquam, Iob 13. Fugit uelut umbra & nunquam in eodem statu permanet. DEVS ergo qui iustus est & iusticias diligit, facit eam arrestari per infirmitatem & compellit eam soluere quantum iusticia exigit, uelit, nolit. Matth. 18. "Misit eum in carcerem, donec redderet uniuersum debitum". Exemplum huius habemus Esa. 36. de rege Excechia, qui cum peccasset contra Dominum in hoc, quod sibi non fecerat canticum, regratiatorium pro uictoria nobilissima, quam sibi DEVS fecerat, 4. Reg. 19. Quando angelus Domini percussit in una nocte in castris Sennacheribus regis Assyriorum 100000. Offensus ergo Dominus contra E xechiam, misit sibi infirmitatem grauissimam, de qua aegrotauit usque ad mortem. Misit etiam ad eum Esaiam prophetam, qui sibi diceret: Dispone domui tuae, quia morieris tu, & non uiues: & fuit prophetia secundum comminatio nem, & non secundum praescientiam. Et statim Excechias conuertit faciem snam ad parietem, & orauit cum Iachrymis Dominum, & fletu magno fleuit, & statim egresso Esaia de palacio regio, antequam transiret mediam partem atrij, dicit Dominus ad Esaiam: Reuertere, & dic Excechiae duci populi mei, haec di cit Dominus: Audiui orationem tuam, & uidi lachrymas tuas, & sanaui te, die tertio ascendens in templum Domini, & addam diebus tuis quindecim annos. Et tunc tertio die ascendit in templum, & cantauit illud canticum: Ego dixi in dimidio dierum meorum uadam ad portas inferi, &c. Ecce quomodo Excechias quia non soluerat DEO quod debuit, arrestatus fuit per infirmitatem, donec sol uisset perfecte. Antiqui enim patres pro uictorijs eis concessis diuinitus cantica regratiatoria curiose solebat componere, sicut dicit magister in historijs, 4. lib. Reg. 4. Quarto infirmitas corporalis est hostis resistentis expugnatio. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. Haec autem sibijnuicem contrariatur ad Gal. 5. Et ideo debilitas carnis est fortitudo spiritus, Eccl. 31. Infirmitas grauis sobriam facit animam. Vnde Bern. exponens illud Apostoli: Quando infirmior tunc fortior sum & potens, dicit sic: Quid mirum si hoste debilitato fortior efficiaris: nisi forte illam insanissimam dicam amican quae non cessat concupiscere aduersus spiritum admittas. Ex quibus omnibus satis patet quod sanitas corporis, non est nimis affectanda, nec infirmitas corporis ni mis detestanda, & quod super salutem corporis sapientia est amanda, propter quod dicit merito Salo. super salutem dilexi eam. Secundo praeponit sapientiam pulchritudini. Super salutem (inquio & speciem dilexi eam. Nec mirum. Species enim, siue corporis pulchritudo, est bonum defectiuum, bonum infectiuum, & bonum deceptiuum. Primo dico que forma pulchritudo uel species est bonum defectiuum. Nam continue fugit, continue perditur & diminuitur. Vnde Boët. 3. de Consola. prosa 8. Formae uero nitor rapidus est, & uelox, & uernalium florum mutabilitate fugatior. Et infra: Aestimate quantum uultis, nimio corporis bona dum sciatis, hoc quodcunque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui. De hoc dicit Ouid. 2: de arte Amandi: Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos: Fit minor, & spacio carpitur ipsa suo Nec violae semper nec florent lilia semper, Et riget amissa spina relicta rosa. Et tibi iam venit cani formose capilli, lam venient ruge quae tibi corpus arent. Et ideo dat consequenter bonam doctrinam homini, qui uult se facere amabilem, quod studeat animum suum colere per uirtutes & scientias: quia illa est pulchritudo permanens usque ad mortem. Vnde subdit: lam molire animum, qui duret, & astrue formam. Solus ad extremos permanet ille rogos: Nec lcuis inoenuas pectus soluisse per artes. Cura sit, & linguas edidicisse duas: uidelicet Graecam & Latinam. Et eiusdem lib. 3. dicit sic: Quam cito, me miserum, laxantur corpora rugis. Et perit in nitido qui fuit ore color. Est ergo species hominum bonum defectiuum. Vnde Eccl. 11. Ne laudes hominem in specie sua, nec spernes hominem in uisu suo. Secundo est bonum infectiuum. Raro enim coniungitur pudicitia & pulchritudo. Vnde auctor libri de uarietate carminum ad Iohan. de Normis. Secundo dicit sic: Tria sunt semi num genera, quae in culto iuuentutis agro absque comitantibus zixanijs raris sime conualescunt: Elegantia pulchritudinis, uigor pulchritudinis, & suauitas uocis. Pulchritudo enim iuuenem alienae praedam libidinis aut praedo nem efficit castitatis. Fortitudo audaciam ingerit, audacia uero ad iniurias com mittendas impellit. At uero qui uocis amoenitate proerffinent, lasciuia modestis, Iudicra proficuis, & iocosa serijs anteponunt. Vnde Helmandus, sicut narrat Vincentius libro 4. capite 109. Difficile inuenitur aliquis leuis uocis & grauis uitae, cum quippe uocis leuitas cantum, uitae grauitas planctum de sideret. Et subdit: Et uidi infinitos tam uiros, quam mulieres seu seminas tanto uitae peiores quanto uocis meliores. Haec ille. Est ergo pulchritudo siue species bonum quoddam corporis quod nonnullis est occasio magni mali & ideo signanter dicitur Ecclesiast. 9. Auerte faciem tuam a muliere compta, & ne circumspicias speciem alienam: propter speciem mulierum multi perierunt. Et ex hac concupiscentia quasi ignis exardescet. Tertio species corporalis est bonum deceptiuum. Erigit enim hominem in superbiam aliquotiens, & sic propter formam carnis perdit gratiam mentis. In cuius figuram legi mus, Matthaei 14. Quod Herodes in conuiuio suo celebrans diem natalis sui, iussit occidi lohannem Baptistam. Herodes interpretatur glorians in pellibus, & signat de specie corporis gloriantes, quae tota est in pesse siue in superficie, & non in profundo. Vnde Boëtius 3 de Consolatione, prosa 8. Si lynceis (inquit) oculis homines uterentur, ut eorum uisus quaeqe obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus, turpissimum uideretur. Igitur te pulchrum uideri non tua na tura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Homo ergo glorians in pellis suae pulchritudines, celebrat suum diem natalem, dum inaniter gloriatur de bono tam uano, quod non operando, sed nascendo recepit. Et iste statim occidit lohannem: id est, gratiam propter uanam gloriam deceptus. Daniel 13. Species decepit te
On this page