Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM enim sapiens Salomon allegauit humanam ignoran tiam, propter quam necesse habuit a DEO petere sapientiam, unam causam istius declarauit ex parte humanae imbecillitatis: In ista par te assignat aliam causam ad idem, magnitudinem uidelicet difficul tatis, ex parte rerum scibilium.
Et circa hoc tria facit: quia primo ostendit, quod attingere cognitionem su pernaturalium excedet limites humanae facultatis: secundo quod talium co gnitio nullo modo haberi potest nisi ex dono diuinae liberalitatis: Et tertio quae nunquam fuit alia uia salutis in hominibus bene morigeratis. Secunda ibi: sensum autem tuum. Tertia ibi: Et sic correctae sunt. Ad primum arguitur sic: Si nos ho mines non possumus id quod minus est, nec poterimus id quod maius est: sed minus est cognoscere creaturas DEI, & cognitiones naturales earum quae sunt in terra nobiscum, quam cognoscere diuinam uoluntatem quae est in coelo. Sed ad cognitionem alicuius naturae exilis non possumus deuenire sine difficulta te & labore. Ergo ad cognoscendum occulta diuinae uoluntatis nullo modo poterimus deuenire. Quantum ergo ad hoc, dicit sic: Et difficile: id est, difficul ter, estimamus: id est, ad quandam non satis certam cognitionem deuenimus. Iste enim terminus aestimare non importat omnimodam certitudinem secun dum modum loquendi, sicut notum est: Difficile (inquit) estimamus quae in ter ra sunt, cuiusmodi sunt quantitas terrae, immobilitas terrae: imo generaliter cum difficultate scire possumus quomodo herbae, arbores, & plantae generantur, augmentantur, & fructificant in terra. Ista enim propter quotidianam consi derationem apud nos uiluerunt, & tamen nullus est nostrum, qui sciat de his plenam reddere rationem. Quia sicut dicit Augustinus: Maius miraculum est quod DEVS de paucis granis segetes creat, quam quod tot millia hominum de paucis panibus & piscibus satiauit, & tamen hoc nemo miratur. Illud om nes miramur non quia mirabilius, sed quia rarius. Ergo ista quotidiana quae siunt in terris, nescimus comprehendere, imo uix aliqualiter aestimare, Eccles. 1. Cunctae res difficiles nec potest eas homo explicare sermone. Dicit ergo: Et difficile estimamus: id est, difficile est aestimate: Et quae in terra sunt. Et sequitur: quae in prospectu sunt inuenimus cum labore: id est, etiam prima principia inueni mus cum labore. Cum enim a sensu & experimento dependeant, nec aliquid sine passione sentire possumus, etiam prima principia cum labore conquiri mus aliquali. Et tamen de istorum noticia dicit Arist. 4. Metaphysicorum, quod consideratio de ueritate difficilis est uno modo, & alio modo facilis est. Facilis est quantum ad principia, quae se habent sicut portae uel fores manerij, in qui bus nullus delinquit: Sed difficilis est quantum ad conclusiones, quae ex prin cipijs eliciuntur, in quibus a multis erratur. Et quia sic est, quod ea quae in ter ris sunt & in prospectu: id est, quae statim aliquo modo offerunt se sensui inue nimus cum labore. Merito quaeti potest sic: Quae autem in caelis sunt quis inxe stigabit: Et siue hoc de celis: id est, sphaeris coelestibus, in quibus sunt stellae er raticae siue fixae: Vel de coelo empyreo, quod supra illos coelos est, & DEO ap propriatur, & angelis, intelligatur & proponatur rationabilis quaestio est. Haec est enim ratio quare per tot centenaria annorum uixerunt illi homines, qui nos in principio mundi praecesserunt. Cum quanto etiam labore & diligentia inuenta est uera quantitas terrae, & postea uera quantitas Solis, & totius firma menti, non potest faciliter a nobis excogitari. Cum ergo ad illa insufficientes sumus, constat quod sine dono & reuelatione DEI attingere non possumus ad ea, ad quae nullus sensus, nullum experimentum perducit: & ideo secundo suoiungit: Sensum autemtuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam tuam, & mi seris Spiritum sanctum tuum de altissimis. Sensum autem tuum: id est, contilium praescientiae tuae, & ordinationis futurae quis sciet nisi per donum liberalitatis tuae: nisi (inquam) tu dederis sapientiam tuam, reuelando quae tibi placent per nos fieri in hac uita, & cum hoc miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis, ad inclinandum uoluntates nostras, & suggerendum nobis facere, quod tu prae cipis, Iohan. 14. Ille uos docebit omnia. De altissimis. Altum est coelum plane tarum, altius coelum stellarum fixarum, & altissimum est coelum empyreum quod dicitur coelum Trinitatis. In Psalm. Tu solus altissimus super omnem terram. Secundo subiungit quod nunquam fuit alia uia salutis hominibus possibilis, nisi per reuelationem certi cultus, quem DEVS exigit ab homini bus per fidem, spem, & charitatem. Vnde dicit sic: Et sic correctae sunt semitae eo. rum, quae sunt in terris, & quae tibi placent, didicerunt homines: Nam per sapien tiam sanati sunt, quicunque placuerunt tibi a principio Domine. Et sic misso Sanco spiritu de altissimis, & sapientia tua data hominibus, correctae sunt semitae: id est, perfecti modo uiuendi & obseruandi mandata tua. In Psalm. Deduc me in se mita mandatorum tuorum. Et semitae (inovam) eorum quae sunt in terris: id est, hominum terrenorum. Et sic per modum istum didicerunt homines quae tibi pla cent, uidelicet per incarnationem Filij, & emissionem Spiritus sancti. Nam per istam sapientiam fidei in CHRISTVM uidelicet sanati sunt: a morbo peccati, quicunque placuerunt tibi Domine a principio, Matth. 21. Qui praecedebant & qui sequebantur clamabant dicentes: Ofanna Filio Dauid, ubi dicit Gloss. quod nemo saluandus fuit nisi in fide incarnationis, explicita uel implicita
Et miseris Spiritum sanctum tuum.] Circa missionem Spiritus sancti est notan dum quod illa fuit mundo necessaria propter tria. Venit enim sicut lachry mantium consolator, sicut ignorantium informator, & sicut uacillantium co firmator. Primo ergo uenit sicut lachrymantium consolator. Quando nutrix recedit a puero, puer tristatur & plorat. Et licet ipsa puerum hortetur & mo neat, quod non ploret nec doleat: puer tamen cum recesserit statim plorat, & clamat quantumcunque ipsa cito redituram se promittat, nec cessat a fletu do nec nutrix mamillam in osmittat. Isto modo EHRISTVS moraliter nutri cius fuit Apostolorum suorum, quos tanquam filios iuuenes & teneros dili gebat & fovebat, Oseae 11. Ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachijs meis. Ephraim frugifer interpretatur & figurat Apostolos qui fruges doctrinae ferebant, quibus totus mundus fuit postea saturatus. Iste nutricius accepit licentiam ab Apostolis suis, & dixit eis quod non turbarentur de recessu suo, Iohan. 14. Non turbetur cor uestrum neque formidet, uado & uenio ad uos. Iterum modicum & uidebitis me. Et multa talia dixit eis, & tamen omni bus illis non obstantibus, se non poterant a tristicia continere, lohan. 16. Quia haec locutus sum uobis, tristicia impleuit cor uestrum. Et ideo CHRI STVS uolens eos consolari perfecte, mamillam suae dilectionis & dulcedi nis, scilicet Spiritum sanctum posuit in ore eorum, Esa. 60. Lac gentium fu gas, & mamilla regum lactaberis. Mamilla regum: id est, Spiritu sancto, qui est mamilla dulcedinis clementiae & suauitatis totius Trinitatis. Ista mamilla habuit in se lac dulcissimi nutrimenti: omnia enim dulcia nutriunt secundum philosophum. Et de Spiritu sancto scribitur Ecclesiast. 24. Spiritus enim meus super mel dulcis. Sed inter sugentes istam mamillam magna differentia est: qui dam nanque sicut pueri dissoluti, postquam suxerunt mordent dentibus: Quidam pellunt manibus, & quidam lacerant unguibus. Hi omnes sunt in grati Christiani qui postquam Spiritum sanctum receperint per sacrum poe nitentiae, redeunt ad ingratitudinem per peccatum, quorum quidam mor dent per detractionem, & laedunt charitatem, quae est, Spiritus sanctus, Gal 5. "Si inuicem mordetis & comedetis, uidete ne ab inuicem consumamini". Qui dam enim pellunt per rebellionem, qui Ecclesiae resistunt, & doctrinae uerbi DEI, Actuum 13. Vobis oportebat loqui primum uerbum DEI: sed quo niam repellitis illud, & indignos uos iudicastis aeternae uitae, ecce conuerti mur ad gentes. Aliqui lacerant unguibus, sicut raptores & praedones, qui bo na Ecclesiae rapiunt, & auferunt, & praedantur, & isti sunt mali militares, qui per illam bestiam designantur, de qua Daniel. 7. Quod erat terribilis nimis, dentes & ungues eius ferrei, comedebat & comminuebat, & reliqua pedibus suis conculcabat. De istis tribus ingratis & malis pueris dicitur Actu. 7. Vos semper Spiritui sancto resistitis.
Secundo missus est Spiritus sanctus sicut ignorantium informator. CHRI STVS enim DEI Filius praedicauerat ludaeis uerba suae sapientiae in tantum, quod fatebantur, lohan. 7. Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo lo quitur: hoc fecerat inter eos opere potentiae suae, lohan.15. Si opera non fecis sem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Dederat eis exem pla sanctitatis uitae, Matth. 11. Discite a me, quia mitis sum & humilis corde Istis tamen non obstantibus ipsi ludaei uerba sapientiae dicebant esse falsa, lo han. 8. Tu de teipso testimonium perhibes, & testimonium tuum non est ue rum: Miracula suae potentiae dicebant fieri uirtute Diabolica, Matth. 12. Hic non eijcit daemonia nisi in Beelxzcebub principe daemoniorum. Exempla uero suae sanctitatis dicebant facta esse hominis peccatoris, lohan. 9. Nos scimus, quia hic homo peccator est. Istis ergo uisis poterant Apostoli respondere, quando CHRISTVS ab eis ascendens dicit: Euntes in mundum uniuersum, praedicate Euangelium omni creaturae, &c. Domine quomodo nos relin quis, & ad ludaeos transmittis, si uerba tua falsa dixerunt, si miracula tua dae monibus asscripserunt, si tuae sanctitatis apparentiam in scandalum peruerte runt. Quid inter eos facere poterimus nos ignari, qui habemus paruam scien tiam: nos infirmi, qui habemus paruam potentiam: nos realiter peccatores, qui habemus laesam conscientiam. Et ideo missus est ad eos Spiritus sanctus pro omnibus istis, sicut ignorantium informator, lohan. 14. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit uos omnia, & suggeret uobis omnia, quaecunque dixero uobis. In huius figuram missus est Spiritus sanctus in triplici specie: ignis, linguae, & columbae. In igne relucen tia claritatis, in lingua eloquentia ueritatis, in columba patientia suauitatis, Sa pient. 12. O quam bonus & suauis est spiritus tuus in nobis. In igne similiter denotatur potentia: quia inter elementa nullum est ita actiuum, & hoc per ca lorem: In igne denotatur sapientia, & hoc per splendorem. In lingua designa tur eloquentia, per uocis clangorem: Modo ita fuit, quod Apostoli habuerunt triplici populo praedicare: principibus qui fidem impugnabant per poten tiam: philosophis, qui eam impugnabant per sapientiam: & populis, qui A postolos non intelligebant propter idiomatis differentiam. Et ideo dedit eis CHRISTVS Spiritum sanctum in specie columbae, ut uincerent per patien tiam: In specie ignis, ut uincerent per CHRISTI potentiam: In specie lin guae ut instruerent per sapientiam, & haberent omnis idiomatis differentiam, Actor. 2. Coeperunt loqui uarijs linguis, prout Spiritus sanctus dabat elo qui illis.
Tertio missus est Spiritus sanctus sicut uacillantium confirmator, Iob. 4. Vacillantes confirmauerunt sermones tui, & genua trementia confortasti Vas luteum quando est recens, non habet qualitatem aliam quam luti, cedit omni tactui & omni impulsui. Sic Apostoli & omnis homo qui est uas lu teum per naturam, Iob. 10. Memento quaeso quod sicut lutum feceris me. Nul lo modo potest perfecte resistere tentationibus seculi, ex sua propria qualita te: sed si uas luteum desiccetur, & comburatur ad ignem, fit solidum, durum, & sonorum: Et ita Apostoli se habebant, & alij uiri sancti in Ecclesia, quod quando accenduntur Spiritu sancto, contra omnes tribulationes seculi for tes siunt, Act. 1. Accipietis uirtutem superuenientis Spiritus sancti in uos, & e ritis mihi testes.
In teste secundum Isidor. tria considerantur: natura, conditio, & uita. Na tura ut situir non foemina: quia sexus ille instabilitatem solet habere annexam. Consideratur conditio, ut sit liber non seruus: quia seruus metu dominorum faciliter a ueritate solet abduci. Consideratur uita ne sit infamis in se, qui de a lijs debet testimonium perhibere. Et propter ista praelati Ecclesiae, qui uel sunt effoeminati, libidinose uiuendo, uel seruilis conditionis, mundo & mammo nae seruiendo, uel laesi in bona opinione publice delinquendo, non sunt con uenientes testes CHRISTI, nisi Spiritu sancto confirmati: sed fuerunt Apo stoli uiriles per cordis constantiam, liberi & sine timore per ueritatis abundan tiam, famosi & bonae opinionis per sanctitatis inundantiam. Et de eis scribitur Actuum 4. Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini nostri. Et ista tria tangit beatus Augustinus: Talis est, inquit, gratia Spiritus sancti, quod si tristiciam inuenit, dissoluit: si desiderium perniciosum consumit: si trepidationem, abijcit. In hoc quod dissoluit tristiciam, dat cordis firmitatem: In hoc quod desiderium perniciosum consumit, datuitae sanctita tem: In hoc quod trepidationem abijcit, dat constantiam & libertatem. Vnde Greg. 4. super Exce. Considero Patres novi & ueteris Testamenti, Dauid, Danie lem, Amos, Petrum, Paulum & Matthaeum, & apertis oculis fidei intueor. lm plet nanque Spiritus sancti gratia puerum citharoedum, & Psalmistam facit: esmplet abstinentem puerum, & iudicem senum facit: Implet pastorem armen tarium, & prophetam facit: Implet piscatorem, & principem Apostolorum fa cit: Implet persecutorem, & doctorem gentium facit: Implet publicanum, & primum Euangelistam facit. Haec Gregor. Exemplum de Petro, qui cum es set uas luteum, non combustum, ad uocem ancillae hostiariae negauit CHRI STVM, quem postea coram Nerone, & mundi principibus constantissime praedicauit. Et ideo signanter petiuit Psalm. dicens: Spiritu principali confirma me, & tunc constanter docebo iniquos uias tuas, & impiij ad te conuertentur.
On this page