Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 84 (Sap. 6:18-6:21)
OSTQVAM declaratum est quod homo per sapientiam per duci potest ad felicitatem: Restat declarare, quae sint media conferentia istam potestatem. Et hoc facit in ista lectione: unde intentio sua in praesenti lectione est ostendere, quomodo naturaliter homo ordinatur ad beatitudinem supernaturalem, quae consistit in uita aeterna contemplando sapientiam increatam. Huius autem beatitudinis adipiscendae radix, & initium est homini inditum ab ipso DEO: media uero sunt partim a DEO, partim a nobis: finis uero ultimus a DEO supernaturali ter nobis datur. Radix & fundamentum beatitudinis consequendae quae in di uina consistit noticia, est naturale desiderium, quod homo habet ad sciendum, De quo dicit Aristo. 1. Metaphysic. quod omnes homines naturaliter scire de siderant. Et illud idem naturale, desiderium est initium sapientiae: sicut hic di cit Spiritus sanctus. Initium (inquit )illius: id est, sapientiae verissima est disciplinae concupiscentia. Concupiscentia enim quae est a natura, est uera non ficta, perse uerans non momentanea, realis non depicta. Iste igitur naturalis est appetitus DEVM cognoscendi & amandi: quia DEVS est primum, uerum, & summum bonum, est primus gradus ascendendi ad felicitatem, quae est sapientia de futuro beatificans, per sapientiam fidei in praesenti. Et notandum quod istam uerissimam concupiscentiam disciplinae derelinquunt quodammodo sophistae uerbosi, legistae nummosi, & idiotae ociosi. Primi addiscunt propter apparentiam. Est enim sophistica sapientia apparens, & non existens: & sophista copiosus ab apparenti sapientia, & non existenti, 1. Elen. De quibus 2. Tim. 3. Ducuntur uarijs desiderijs semper discentes, & nunquam ad scientiam ueritatis peruenientes. Secundi addiscunt propter pecuniam. De quibus dicit Ouidius 3 de Vetula: omnes declinant ad eam quae dona ministrat. Vtque sciant pauci discunt, proles vt abundent: Ditarique volunt potius quam philosophari. Et ideo secundum eum philosophia exilium patitur, & philopecunia regnat. Et contra istos dicit Spiritus sanctus, Sapien. 7. Diuitias nihil esse dixi in com paratione illius: nec coparaui illi lapidem preciosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena exigua, & tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Tertij sunt uagi & ociosi, & inconstantes, negligentes in genium naturale colere per doctrinas, & catholicas disciplinas. Cotra quem libet talem dicit & scribit Apostolus 1. Timoth. 4. Noli negligere gratiam quae est in te. Et infra: Attende tibi & doctrinae, & sta in illis.
Visa ergo radice sapientiae, quae est naturalis concupiscentia disciplinae: consequenter ponit media quae sunt tria. Cura, dilectio, & custodia: & est talis ordo, quod desiderium naturale sciendi causat curam: id est, diligentiam, uel soli citudinem addiscendi. Cura causat dilectionem DEI: quia non est possibile, quod homo sit solicitus ad cognoscendum DEVM, quin si proficiat in cognitione, proficiet in dilectione. Dilectio DEI causat custodiam legis diuinae, lo han.14. Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Et 1. Iohan. 1. Qui di cit se nosse DEVM, & mandata eius non custodit, mendax est. Custodia autem mandatorum dat consummationem immortalitatis, quae immortalitas est proprietas diuina: quia DEVS solus est cui repugnat non esse: Ergo a primo ad ultimum arguendo concupiscentia sapientiae deducet ad regnum perpetuum. Et notandum quod Spiritus sanctus utitur in ista deductione, colore quodam Rhetorico, qui uocatur a Tullio gradatio, 2. Rhetoricae suae uel un iuee Graece: quia dicit beatus August. 4: de doctrina Christiana, c. 8. Omnis eloquentia Rhetorum in Scriptura sacra potest inueniri. Est autem gradatio secundum bea tum August. ubi supra cap. 7. quando uerba uel sensus aiterum ex altero connectuntur, sicut patet in uerbo quodam Apostoli ad Rom. 5. ubi dicit: "Tribu latio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes uero non confundit". Et simile est quod ad Rom. 8. dicitur: "Quos praedestinauit, hos uocauit, & quos uocauit, hos & iustificauit, & quos iustificauit, hos & glorificauit". Et est figura siue color, pulcherrimum ornamentum sententiae. Gradatio uero secundum Tullium definitur sic. Gradatio est quando antecedens ad consequens uerbum descendit aliter quam ad superius ascensum est, hoc modo. Quae nam reliqua spes manet libertatis, si eis quod libet licet, & quod licet possunt, & quod possunt audent, & quod audent faciunt, & quod faciunt, nobis molestum non est. Sic enim debet doctor Ecclesiasticus dicere eloquenter, ut doceat, delectet, & flectat, sicut dicit August. 4. de doctrina Christiana, cap. 12. Docere est necessitatis, delectare suauitatis, flectere est uictoriae & potestatis: & istud ultimum est finalis intentio doctorum Ecclesiasticorum: sicut dicit ibidem August. c. 13. sic: Si talia dicuntur quae credere uel nosse sufficiat, nihil aliud est eis consentire, nisi confiteri uera esse. Cum uero illud docetur quod agendum est: & ideo docetur ut agatur: frustra per suadetur uerum esse, quod dicitur: frustra placet modus iste quo dicitur, nisi dicatur ut agatur. Oportet ergo eloquentem esse Ecclesiasticum, qui suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, & delectare ut teneat, sed etiam flectere ut uincat. Haec August. Vtens ergo gradatione tali genere dicendi Spiritus sanctus dicit sic: Cura ergo disciplinae dilectio est: id est, dilectio nem operatur. Sicut enim reflectio luminis ad speculum concauum causat i gnem naturaliter: Ita est moraliter quando ad animam humilem & deuotam incidunt radij luminosi Sacrae scripturae a CHRISTO, qui est Sol iustitiae deri uati, & reflectuntur idem radij ad DEVM per timorem & reuerentiam suae in comprehensibilitatis: necessario causatur amor in memoria talis mentis. Et tunc dilectio est custodia legum illius. Cum autem nihil maius sit in potestate quam diligere: patet quam facile est legem custodire, ad Rom. 13. "Plenitudo legis es dilectio". "Custoditio autem legum consummatio est incorruptionis": id est, producit ad incorruptionem: hoc est, ad immortalitatem. Incorruptio autem facit proximum esse DEO: id est, immortalitas facit nos similes DEO. Quia sicut dicit Porphyrius: Mortale separat nos a dijs: Concupiscentia itaq, sapientiae deducit nos ad regnum perpetuum. Qualiter autem timor causet in nobis sapientiam tam in praesenti quam in futuro, pulchre declarat Linconiensis in sermone, quem fecit de pastoribus, ita dicens: Sicut cera mollis fortiter applicata sigillo recipit imitatoriam similitudinem, & omnium formarum & figurarum sigilli insculptarum pulchritudinum. Sic anima per amoris copulam fortiter ad DEVM applicata, non aequali, sed cum summa imitatione recipit similitudinem ipsius pulchritudinis in conformitatem. Et cum apud summam pulchritudinem nulla desit pulchritudo: ipsa enim dicit: Pulchritudo agri mecum est in anima per a moris copulam, a summa pulchritudine impressa, non erit alicuius pulchritudinis absentia: sed refulgebit in illa pulchritudo, quae est super illa imitatione. Omnis uero pulchritudo inferior parum sibi refulgebit respectu illius pulchritudinis superioris: cum omnis inferior pulchritudo refulgebit in illa, multo ampliori quam in inferioribus decoris uenustate. Et cum idem sit summae pulchritudinis forma, & summa sapientia cum anima fuerit perfecta conformitas summae pulchritudini, & per hoc summae sapientiae erit: & per consequens anima illustrata sapientiae pulchritudine. Vnde & amor qui facit animam dei formem, facit ipsam summae sapientiae participatione sapientem.
Est ergo plena dilectio totius ueritatis magistra, imo amor est ipsius uerita tis noticia. Vnde per os ipsius dicit Iohan. 14. Paracletus aut Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit uos omnia. Nec te moveat ali quando, quod multi in uia Domini ambulant, nec tamen est in eis plena noticia ueritatis: quia sicut dicitur magister docere discipulum aliquam artem totam, puta Rhetoricam uel Geometriam: cum tamen adhuc uersatur discipulus circa artis principium, uel medium, nondum sciens artis terminum. Sic Spiritus sanctus dicitur nos docere unam magnam artem, omnem uidelicet ueritatem: cum tamen adhuc uersemur circa artis primordia: augmentata uero in nobis dilectione, augetur & huius magnae artis noticia. Cum uero implebitur in nobis amor, ut diligamus DEVM ex toto corde, & ex tota anima, & ex tota mente ut uidelicet omnis particula cordis conuersa sit in ipsum totaliter, quod finit. hac peregrinatione erit in patria: tunc erit uisibilis & huius magnae artis consummata noticia. Efficit ergo amor consummatam decoris speciem, & sapientiae plenitudinem secundum modum consummationis, qui potest esse in suprema facie creaturae rationalis. Haec Linconiensis. Ista uero sapientia est quasi sapida scientia. Vnde comparatur uino in Sacra scriptura. Can. 5. Comedi faui cum melle meo, bibi uinum cum Iacte meo. Dicit autem Albertus 4. Metero. tractatu, 1. c.10. quod uinum longe ductum efficitur ex motu magis sapidum Quia propter percussionem & motum partium conualescit in eo calor naturalis, & magis subtilius dirigetur humidum. Et eadem est causa, quare pendu lum uinum percussum & motum reuertitur aliquantulum ad statum suum. Vo: cat autem pendulum quod incipit declinare ad corruptionem ut aestimo. Moraliter uinum longe ductum est doctrina Sacrae scripturae, quae de coelo ad homines per Prophetas, Patriarchas, Angelos, & ipsum DEI Filium est deducta, ab initio usque modo exagitatur, & excutitur per expositorum ingenia. Et ideo istud uinum est melius multo quam uinum cuiuscunque scientiae secularis, quae non defertur nisi de terra ad terram. Vinum enim quod crescit in montibus est delicatius & subtilius, quam illud quod crescit in uallibus. Mons altis simus coelum est, & terra uallis lachrymarum. Et ideo uinum scientiae secularis rude est, grossum, & insipidum: Aliud uero subtile & sapidum, Canti. 8. Dabon tibi poculum ex uino condito, & mustum malorum granatorum:
On this page