Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 64 (Sap. 5:9-5:10)
POSITA confessione facienda ab impijs in iudicio generali, per quam declaratur, quod ipsi amauerunt temporalia tanquam summam felicitatem: Hic ponitur confessio per quam declarabunt temporalis felicitatis uanitatem. Et circa hoc duo faciunt. Nam primo exemplificant. Secundo exempla applicant. Secunda pars ii: Sic & nos nati desiuimus.
Circa primum ponunt quinque exempla: & secundum hoc litera diuiditur in quinque partes. Comparant enim temporalem felicitatem umbrae uanescenti, nuncio praecurrenti, naui transfretanti, aui transuolanti, & sagittae festinanti. De istis quinque tria ponuntur exempla in lectione hodierna, sicut patet. Dicunt ergo sic: Transierunt omnia illa, quae nos tantum amauimus in seculo tanquam vmbra. Sicut enim umbra abscondit hominem a lumine Solis materialis: ita diuitiae, honores & cupiditates mundanae auferunt & abscondunt homini gratiam & dilectionem DEI, Sapien. cap. 2. Vmbrae enim transitus est tempus nostrum. Item Psalm. Sicut umbra cum declinat ablatus sum, dicit in persona peccatoris. Vbi notandum quod iuxta tria genera peccatorum triplex umbra correspondet. Est enim peccatum originale: est peccatum ueniale: est peccatum mortale. Peccato originali, si non deleatur per baptismum, correspondet poena aeterna. Mitissima tamen est sicut dicit Augustinus: Peccato ueniali correspondet poena temporalis. Aut hic aut in purgatorio. Peccato mortali correspondet poena aeterna, & tanto maior quanto in hac uita fuerit diuturnior & intensior. Isti triplici peccato correspondet triplex umbra. Est enim quaedam umbra secundum figuraml chylindroy des: quaedam * conoydes: quaedam uero scalathoydes. Chylindrus est figura rotunda & longa & inter lineas aequedistantes contenta. Vnde quando corpus opacum & luminosum corpus sunt aequalia, proijcitur umbra chy lindroydes in infinitum super lineas aequedistantes: posito quod nullum aliud corpus luminosum impediat. Sic peccatum originale est quasi aequale lumini gratiae, quae posset concedi homini, & quae primo homini fuit concessa in statu innocentiae, pro se & suis successoribus. Et ideo poena correspondens isto peccato est infinita. Et tamen semper inter lineas aequedistantes: quia illud peccatum augeri non potest. Licet alia possunt sibi addi. Vnde poena ista tenet quasi figuram chylindroydes. Sed poena peccati uenialis correspondet Tconoydes umbra. Conus est figura a lato tendens in acutum, & causatur quotiens corpus obscurum est minus corpore luminoso, cui obijci tur. Tunc ei umbra necessario tendit in conum & terminatur, sicut patet in umbra terrae respectu Solis. Sic moraliter peccatum ueniale minus est quam oratia: quia gratiam annihilare non potest: unde licet feruorem gratiae impediat in operatione meritoria. Stat tamen cum gratia, & ideo poena siue umbra quam causat peccatum ueniale finitur necessario, & tendit in conum: quia satisfactione temporali finiri potest. Poenae uero peccati mortalis correspondet umbra x calathoydes. Calathus est figura contraria cono: quia incipit ab acuto, & tendit in latum. Et haec figura conuenit umbrae, quando corpus lumino sum est minus corpore opaco. Et haec umbra significat poenam peccati morta lis, incipientem a modica tentatione, & tendentem in latum per continuatio nem, assuefactionem & recidiuationem: & hoc in infinitum. Et haec est "umbra mortis ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat", Iob 10. in fine.
Secundum exemplum de felicitate temporali est quod comparatur nuncio praecurrenti. Licet omnis nuncius habet festinare: ille tamen maxime qui praecedit dominum suum pro hospitio, & cibo praeparando: Ideo felicitas mundana non comparatur cuicunque nuncio, sed cursori uelocissimo, qui prae cedit dominum suum, Iob 9. "Dies mei uelociores fuerunt cursore, transierunt & non uiderunt bonum"
Tertium exemplum est de naui transeunte per mare. Et quantum ad illud dicit sic: Aut tanquam nauis quae pertransijt fluctuantem aquam, cuius cum per transierit, non est inuenire vestigium neque semitam carinae illius in fluctibus Carina est uenter nauis siue media pars nauis. Iuxta illos uersus differentiales: prora prior pars est, nauis altera, tertia puppis. Dic latus esse ratem, ventrem dic esse carinam.
Exemplum est satis planum: quia sicut nauis non relinquit uestigium post se: Ita uita hominum mundialium nullam relinquit memoriam transactis paucis annis, & hoc est uerissimum. Plures enim nobiles perierunt quam habeantur in memoria, siue per scripturam, siue per memorialia quaecunque. Et hoc intense recogitare ad contemptum seculi multum iuuat. Vnde Hierony. in epist. 115. narrat, quod Zerxes rex Persarum cum semel de sublimo loco quasi infinitam hominum multitudinem & innumerabilem considerasset excrcitum, prorupit in fachrymas. Et cum ab eo requiretur causa. Respondit: Post centum annos, in quit, nullus istorum, quos nunc cerno, superuicturus est.
Tanquam nauis quae pertransijt fluctuantem aquam] Notandum est quod status poenitentiae quem iam inchoamus, comparatur naui triplici ratione, ui delicet propter figurae qualitatem, propter uecturae comoditatem, & propter iacturae possibilitatem. Primo poenitentia comparatur naui propter figurae qualitatem. Nauis enim figura stricta est in extremis, & lata in medio. Et isto modo est de poenitentia: quia in principio difficilis est, propter defectum assuefactionis & resistentiam carnalis delectationis, Matth. 7. "Angusta est uia & arcta quae ducit ad uitam, & pauci ambulant per eam". In fine etiam est angusta: quia Diabolus insideatur fini iusti cuiuscunque. Vnde dicit glos. Thobie 6. super illud: Ecce pi scis immanis exiuit de mari ad deuorandum eum: dicit Domino in cruce passo Diabolus qui morienti crucifixo aderat. Venit quaerens si quid peccati in eo in uenisset. Vnde mors est illa angusta porta, de qua dicitur Luc. 13. Contendite per angustam portam intrare. Ista porta est ita stricta, quod nullus oneratus diuitijs, nullus impinguatus delicijs, nullus adornatus uestibus preciosis poterit per transire, donec omnia deponat, & nudus euadat, Iob. 1. "Nudus egressus sum de utero matris meae, & nudus reuertar illuc": id est, in terram, quae est mater omnium terrenorum. In medio est uia poenitentiae aliquantulum & sufficienter ampla. Quia secundum Boëtium: Paucis, minimisque natura contenta est. Vnde Gregor. Via Domini nisi in arcto itinere inchoatur & amoris dulcedine dilatatur, Proverb. 4. Ducam te per semitam aequitatis. Quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui, & irruens non habebis offendiculum. Glos. Semitae aequitatis dum inchoantur arctae uidentur & angustae. Cum uero profectum capiunt, iam ex consuetudine spaciosae uidentur & latae. Vnde & pro di uerso tempore dicebatPsal. Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras. Et uiam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Econ tra mali homines ingrediuntur latam uiam in principio, & postea in progressu arctant, Iob 18. "Arctabuntur gressus uirtutis eius". Sic ergo una conditio nauis est quod est stricta in extremis, & ampla in medio. Alia uero conditio eiusdem figurae est, quod est clausa uersus mare & aperta uersus coelum. Et sic anima poenitentis claudi debet ad mundum & aperiri ad coelum. Facta est enim na uis ad calcandum mare & superandum, non ad recipiendum mare: Ita anima poenitens calcare debet mundum, nec tangere ad delectationem, sed ad calcandum & dispensandum, Proverb. 31. Facta est quasi nauis institoris de longe portans panem suum. Secundo poenitentia naui comparatur propter uecturae commoditatem. Faciliter merces & quaecunque alia necessaria deportantur de terra ad terram per naues. Existens in insula nullo modo potest exire eam, nisi per nauem. Isto modo nos qui sumus mn insula mundo, nullo sensu uel passu exire po terimus ad coelum, nisi per nauiculam poenitentiae. Et istam nauiculam CHRISTVS & discipuli eius primo intrauerunt, ut nos audaces efficerent. Illi qui non sunt experti nauigium, cum tiniore intrant naues. Experti autem & consueti sine difficultate. In cuius figuram dicitur Matth. 8. "Ascendente IESU in nauiculam secuti sunt eum discipuli eius". Item nauis est uas comune pro preciosis & uilibus: omnia recipit & saluat, ad portum optatum perducit: Isto modo poenitentia nullum re spuit peccatorem, quantumcunque sit turpis, si proijciat se in nauem poenitentiae saluabitur. In cuius figuram Gen. 8. legimus quod omnia animalia, quae non intrauerunt nauem, quae arca Noë uocabatur, mortua sunt.
Tertio poenitentia naui comparatur propter iacturae possibilitatem. Est enim nauis quasi in continuis periculis propter scopulos, propter fluctus, propter uoragines, Ecclesiast. 43. Qui nauigant mare, enarrant pericula eius. Et ideo naui periclitanti quadrupliciter succurrit, per exonerationem, per fora minum obstructionem, per aquae eiectionem, & per anchorae fixionem. De primo prudens nauta quando uenit ad passum periculosum ubi timet submergi, exonerat nauem suam. Sicut dicitur Actu. 27. quod illi qui fuerunt cum Paulo in naui, armamenta nauis eiecerunt. Isto modo personae quae sunt oneratae diuitijs, uel antequam ueniant ad passum periculosum mortis, exonerant se per confessionem & eleemosynarum largitionem. Secundo iuuatur nauis contra periculum per foraminum obturationem. Sensus nostri sunt quasi quaedam foramina uel fenestrae per quas aquae tentationum ingrediuntur ad animam. Et ideo ista debent obturari per bonam custodiam rationis: quia si intrauerint pro expulsione sine nocumento spiritali, gratia DEI requiritur. Hoc recognouit Psalm. qui dixit: Saluum me fac DEVS: quia intrauerunt aquae, &c. Tertio a qua debet eijci: quia si aliqua noxia delectatio subintrauerit, eijci debet per confessionem. Quarto figi debet anchora in re firma: hoc est, in DEO, qui non mutatur. Anchora est spes, Ad Hebr. 6. "Confugimus ad tenendam proposi tam spem, quam sicut anchoram habemus tutam & firmam", ad Roman. 8. "Si DEVS pro nobis, quis contra nos".
Sed est notandum quod inter pericula maris insolita, tria sunt praecipue me tuenda: Syrenarum cantica: Circis pocula, & Ceti fallax insula. Syrenes secundum fabulas tres fuerunt: ex parte uirgines, & ex parte pisces, habitantes in mari Et dicebantur Syrene uel Syrenes, quasi trahentes. *Siren enim Graece, traho interpretatur Latine, eo quod per dulcissimam harmoniam homines auscultantes ad se traxerunt, & attractos occiderunt. Vna enim canebatuoce humana: alia ti bijs: tertia lyra, sicut recitat Alexander in scintillario poesis. Vlysses ergo trans iturus per eas tali cautela usus est. Aures sociorum obturauit cera, ne aliquid de harmonia audirent. Seipsum alligauit malo nauis, & sic euasit. Sic mora liter. Vlysses sapiens interpretatur, & designat mentem, in qua prudentia in habitare debet. Tres istae Syrenes corporales designant illecebras, quae per diuersas lasciuias attrahunt ad peccatum nauigantes per mare huius mundi Sed mens prudens sociorum aures: id est, sensuum corporeorum potentias obturat cera: id est, memoria nostrae fragilitatis, & semetipsum alligat ad lignum crucis, quod est malus nauis poenitentiae. Et sic euadit. Secundum periculum singulare est Circis pocula. Narrat enim Boëtius 4. de Conso. metro tertio: Quod Vlysses rediens de bello Troiano decennio errauit per mare: uno uero tempore uidens quandam insulam in qua Circei pulcherrima do mina, quae Solis filia dicebatur, habitauit. Ad eam applicuit & intrauit. Ista per incantationes & carmina miscuit quaedam pocula per quae bibentes trans formauit, sicut uoluit, a natura humana in bestias. Vnde statim sociis Vlyssis porrexit de potione sua, & mutauit unum in aprum, & alium in leonem, tertium in ceruum, & sic de alijs. Vlyssi uero dederat Mercurius, qui DEVS Arcadiae dicitur, unum florem, cuius uirtus fuit contra tales incantationes re sistere. Vnde nihil passus euaginato gladio magnam insequitur, & eam ad sociorum suorum reparationem coëgit. Moraliter. Ista maga est cupiditas se culi, haec per incantationes suas homines transformat in bestias, & eos spoliat ratione & mansuetudine, per quae duo homo efficitur bestialis. Quam multipliciter homines in bestias uarias transformentur per seculi cupiditatem patere posset inductiue. Quidam lupi rapaces, sicut iniusti milites. Quidam uulpes fallaces, sicut subdoli mercatores. Quidam canes mordaces, sicut falsi aduocati & placitatores, qui contra quemlibet latrant nisi ab eo ali quid accipiant. Tertium periculum insolitum est, Ceti fallax insula. Est enim Cetus belua marina maxima: haec aliquando colligit in dorfo lutum, & super illud lutum crescunt gramina, & herbae uirescunt. Vnde quasi monti culus uirens & pratum nauigantibus apparere uidetur. Qui decepti nauem applicant, uela soluunt, & anchoram ibi figunt. Cum autem se aestimantes in terra solida collocatos, ignem accendunt pro decoquendis necessarijs: bestia calorem sentiens subito se subtrahit, & in mari submergit. Et cum ea omnes illi in pro fundum feruntur. Haec bestia moraliter dignitatem uel statum nobilium potest significare. Hanc simplices nauigantes in mundo desiderant, aestimantes ibi esse locum soliditatis & quietis. Vnde unus desiderat episcopatum: alter comita tum: tertius abbaciam uel prioratum: putantes se fore felices, si status huiusmodi assequentur. Sed cum iocundius se habuerint, pacem & securitatem solummodo cogitantes, superuenit interitus repentinus, & multo uelocius descendunt ad infernum, quam prius ascenderant talem gradum,
On this page