Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 168 (Sap. 14:27-14:31)
POSTQVAM enumerata sunt uitia, & morum corruptiones, quae ex idolatria procreantur: In ista parte explicatur causalitas illa ostenditur specialiter, quomodo ex idolatria deriuantur falsitas & iniusticia. Et circa hoc tria fiunt. Quia primo agitur de malorum perpetratione: Secundo de malorum punitione: Tertio de iura menti naturalis conditione. Secunda pars ibi: Vtraque, &c. Tertia ibi: Non enim iurantium.
Circa primum in detestationem idolorum, replicat generalitatem maliciae idolatriae. Et dicit: Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est & initium. Et sic idola dicuntur infanda: quia non sunt famine: id est, sermone di gna. Hec ergo cultura est causa omnis mali initium & finis, in suis cultoribus: Nam propter idola colenda ordinantur peccata, sicut propter finem. Qualium aut malorum sit idolatria initium & finis, manifestat cum subdit: Aut enim dum latantur insaniunt, sicut in festis & ludis, quos dijs suis faciebant, in quibus se per libidinem more bestiarum foedabant. Aut certe vaticinantur falsa, sicut prophetae Achabs de quibus dicitur 3. Reg. 22. Ecce dedit Dominus spiritum mendacij in ore omnium prophetarum tuorum, aut viuunt iniuste, proximis nocendo: Aut periurant cito: id est, de facili, & pro leui causa falsa scienter iurant. Habent enim ad hoc audaciam pro tanto. Sciunt enim quod idolum non potest se uindicare, nec eos punire pro periurio facto per idolum: & ideo faci slius periurant, & confidentius. Et hoc est quod dicit: Dum enim considunt in idolis, quae sunt sine anima: id est, sine intellectu & voluntate: Male iurantes no cere se: id est, sibi, non sperant: id est, non metuunt ex hoc puniri, quod iurant falsum per idolum. Narrata multiplici eorum culpa: sequitur de eorum poena. Poena autem est, quod pro utroque damnabuntur. Vnde subdit: Vtraque ergo illis eueniet digne: id est, pro utroque dignem punientur: uidelicet de eo, quod male senserunt de DEO, attendentes idolis, & iniuste iurauerunt in idolo, com temnentes iusticiam. Et sic dupliciter peccauerunt. Tum quia iurauerunt falsum: Tum quia iurauerunt per falsum, quod est idolum. Et tertio subinfertur de natura iuramenti, & dicit sic: Non enim iuramentum est virtus: id est, iurare non est uirtus: nec est uirtus, nec per se appetendum, sed peccantium pena. Propter incredulitatem enim hominum oportet iurare, Matth. 5. Sit sermo uester, est, est: non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est: scilicet a poena uel a culpa illius, cui iuratur, uel qui iurat. Et haec pena perambulat semper: id est, crescit, in iustorum: id est, iusticiae uel iustarum rerum praeuaricationem. Iuxta illam clausulam: periurant cito. Circa periurium est notandum, quod periurus c est multipliciter detestandus, & specialiter propter tria. Est enim periurus pro ditiosus per infidelitatem, quo ad DEVM: Iniuriosus per falsitatem quo ad proximum: & perniciosus per iniquitatem, quoad seipsum. Primo igitur periu rus est proditiosus per infidelitatem quo ad DEVM. Proditio foret magna, si ille qui haberet custodiam sigilli regij, sigillaret literam pactionis, quam rex maxime detestaretur: & si hoc faceret de sigillo Papae esset excommunicatus, ipso facto, & brachio seculari tradendus: Nomen DEI est nomen commissum no bis, quasi quoddam sigillum ad testificandum ueritatem, & confirmandum, Deuteron. 6. Dominum DEUM tuum timebis, & illi soli seruies, & per nomen eius iurabis. Et ideo dicit Apostolus ad Hebr. 6. quod omnis controuersiae finis ad confirmationem est iuramentum. Falsitas aut est illud quod DEVS summe odit, tanquam sibi contrarium qui est, ueritas. Et ideo qui nomen DEI assumit ad confirmandum falsitatem, DEI proditor est. Hoc idem patet secundo. Quia si castrum domini regis, suae fidelitati commissum traderet hostibus regis, proditor eius esset. Castrum est nomen Domini, quod inuocamus, & ad quod refugimus in omni nostra necessitate, Proverb. 18. Turris fortissima nomen Domini, ad eam fugiet iustus & saluabitur. Istud castrum traditur hosti, quando daemonibus & falsis hominibus committitur ad probationem falsi tatis. Hoc idem patet tertio: quia qui dominum suum diffamat maliciose, & inuoluit in crimine, proditor suus est: sed qui DEVM inducit tanquam testem falsitatis, nititur DEVM inuoluere in crimine, & auferre sibi nomen bonum, quo uocatur: & est summa ueritas. Ergo proditor suus est: unde quantum in eo est, plus contemnit CHRISTVM, quam crucifixores CHRISTI. Nam ipsi non intulerunt CHRISTO nisi malum poenae, & iste nititur eum mittere in malum culpae. Diabolus adiuratus in nomine DEI dicere ueritatem non mentitur communiter, nec inuenitur, quod addat suis mendacijs, iuramentum licet mendax sit, & pater mendacij. Et ideo non est mirum si DEVS eis uelocem ultionem promittat, Malach. 3. Ero testis uelox maleficis, & adulteris, & per iuris. Narrat Ouidius 2. Metamor. de Mercurio & * Baccho. Mercurius accepta figura humana tentauit furari boues, quos Apollo pastor regis Admeti debuit custodisse. Inuenit autem eos depascentes latera cuiusdam montis, & statim arte sua abegit eos ad quandam syluam, & ibi eos occultauit. Istud factum nullus percepit, nisi quidam pastor, qui dicebatur Battus. Istum igitur Mercurius timens accessit ad eum, rogans quod si aliquis ueniret inquirere pro bobus, quod negaret se eos uidisse, nihilque aliud responderet: & ne factum suum careret praemio: dabo (inquit) tibi istam uaccam albam omnino. Qua accepta Battus respondit sic: Tutus eas. lapis iste prius tua furta loquetur: & lapidem ostendit Mercurius, simulat se recedere. Et statim mutata figura corporis, & uoce sermonis redit ad rusticum: qui in forma alicuius inquirentis boues & uaccas, dicit sibi: Rustice vidisti si quaes hoc limite duxit ire boues, fer opem furtoque, silentium deme luncta suo pariter dabitur sua femina tauro Videns ergo rusticus quod merces sua foret geminata, si furtum diceret, & etiam uolens habere uaccam albam, & album taurum: respondit quod sub illi montibus fuerunt, & ostendit montes in quibus fuerunt ante uagati: Risit * Mercurius & me mihi perfide prodis: Me mihi prodis ait: periur aque pectora vertit, In durum silicem qui nunc quoque dicitur index. Inque nihil merito vetus est infamia saxo.
Et sic iuste in illum, uel consimilem est mutatus, de quo prius dixerat: Tutus eas, lapis iste prius tua furta loquetur. Et sic frequenter uidemus quod homines falsi munus accipiunt ex utraqe parte, & committunt periurium, & laesio. nem ueritatis, & tandem iusto DEI iudicio in lapides conuertuntur: quia appropinquante fine uitae frequenter desperant, lob. 41. Cor eius indurabitur quasi lapis: Non sic fuit de Marco Marcello Regulo. De quo beatus Au gustinus 5. de Ciuitate DEI, cap. 15. vel 19. secundum librum nostrum, Marcus iste imperator Romanus captiuus fuit apud Carthaginenses, qui cum mallent a Romanis suos reddi captiuos, quam Romanorum captiuos tenere:t Regillum istum cum legatis suis Romam miserunt, prius iuramento constrictum se Carthaginem rediturum, si illud quod uolebant minime peregisset. Perrexit ille, & plane in senatu contraria persuasit: quia non arbitrabatur utile reipublicae, Romanorum commutare captiuos. Nec post hanc persuasionem ad hostes redire compulsus est, sed quia iurauerat, illud sponte compleuerat. At illi excogitatis supplicijs interemerunt, inclusumque angusto ligno, ubi stare cogeretur, cilauis acutissimis undique confixo, ut se in nullam partem sine poenis atrocissimis inclinaret: abscissis etiam supercilijs ne dormiret, crudeliter peremerunt. Iste liber sui & in ciuitate propria pro nulla causa hostibus se reddidit, nisi ut fidelitatem seruaret, quam promiserat iuramento se uidelicet redi turum, si Romanis commutationem captiuorum persuadere non posset. Et tamen cum persuasisse potuisset, & uitam saluasse, noluit: quia haec contra fidem reipublicae fore uidit, & sic cum posset per duas uias euasisse, neutram tamen uoluit: quia neutra cum fidelitate stare potuit. Secundo periurus est iniurio sus per falsitatem quo ad proximum, Decipit enim iudicem, & spoliat iure suo bonae fidei possessorem: & ideo restituere tenetur quilibet de duodena uel ao duo in solidum: sed cum unus soluerit restituendo complete, aliunde obligabantur. Legimus de dolo Gabaonitarum qui simulantes se a longe uenisse, obtinuerunt a filijs Israel uitae promissionem: Hanc autem promissionem seruauerunt non obstante dolo Gabaonitarum. Vnde percepto dolo, & propter hoc clamante populo, & murmurante dixit losuae: Reseruentur (inquit) losua, & uiuant, ne contra nos ira DEI concitetur, si periurauerimus. Tertio periu rus est perniciosus per iniquitatem quo ad seipsum. Ille enim qui scienter per iurat, manum libro superponit, qua tangit Euangelium, & illam Diabolo commendat, nisi dicatuerum. Vnde illa manus efficitur Diaboli, & postea manu Diaboli se signat, se cibat, & operatur. Vnde per illam manum tenet eum Dia bolus donec poeniteat. In missali uero super quod iurat quatuor scripta sunt, consecratio corporis & sanguinis CHRISTI, suffragia sanctorum, beatitudo bonorum, & damnatio reproborum. Est ergo sensus iuramenti sui. Nisi uerum sit, quod modo iuro, non me iuuet missarum celebratio, nec sanctorum deprecatio, & priuet omnino futura beatitudine sanctorum & beatorum, & ueniat super me maledictio reproborum, quae ponitur Matth. 25. Ite maledicti in i gnem aeternum, qui praeparatus est Diabolo & angelis eius. Similiter genua flectendo abrenunciat omnibus gressibus, quos pedibus suis fecit, nisi dicat uerum: Extendendo manum ad librum abrenunciat bonis operibus eleemosynae, si quae fecit. Osculando librum abrenunciat omnibus bonis uerbis & o rationibus, quas Dominus fecit, propter quod Ecclefiast. 23. dicitur: Vir multum iurans replebitur iniquitate, & non recedet de domo eius plaga. Et Leuit. 19. Non periti rabis in nomine meo.
On this page