Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 80 (Sap. 6:9-6:10)
POSTQVAM declaratum est & determinatum de rigore & districtione, qualiter DEVS faciet contra falsos iudices, dominos & prae latos in generali: In hac parte docet Spiritus sanctus quomodo sibi debent contra illud iudicium prouidere in speciali.
Duo autem sunt eis necessaria: Sapientia quo ad DEVM: Iusticia quo ad proximum. Est enim sapientia hcocieaae: id est, uerus DEI cultus, secundum Damascenum. Iusticia est uirtus directiua in his, quae sunt ad proximum secundum Aristotelem 5. Ethic. secundum ista tria siunt. Nam primo docet eos DEVM deuote colere: secundo ad proximum iusticiam exercere: & tertio, eis promittit quod si haec seruauerint poterint in iudicio sine periculo respondere. Secunda pats ibi: Qui enim custodierint iusticiam etus & qui didicerint iust 4. Conclusum est satis commendando, comminando, & inuitando: quia disciplina sapientiae iudicibus, principibus & praelatis est summe necessaria: sed quia monitio generalis non sufficit nisi moniti audiant & aduertant: Ideo eos in hac parte excitat magis efficaciter explicando, uel replicando, & magis eorum sta tum exponendo. Et datur exemplum praelatis: quod non est satis generalia praedicare cum curam habeant animarum: sed necesse habent in casu ad particularia descendere: quando infamia seu rebellio compellit. Et ideo uerum est quod in praecedentibus satis dictum est regibus & praelatis, quod addiscant sapientiam: quia tamen reges & praesides sunt nimis desides ad ea quae eis rationabiliter persuadentur. ideo replicat inculcando. Ad uos ergo reges: id est, Ecclesiatum tectores & praelati quicunque, sunt hi sermones mei, qui vuidelicet praecesserunt, & etiam qui sequuntur, ut discatis sapientiam, non illam quae de orsum est terrena, animalis, & diabolica: sed illam quae desursum est, Iacob. 3. De qua Eccles. 1. Omnis sapientia a Domino DEO est, & cum illo fuit semper & est ante aeuum. Et non excidatis, uidelicet a gratia in culpam, sed continuetis perseuerantes finaliter in charitate, 1. Corinth.13. Charitas nunquam excidit. Et quia possibile est quod nunquam excidatis, declarat consequenter: Qui enim cust odierint iusticiam eius: id est, sapientiae increatae, quae est CHRISTVS, iuste iudicabuntur: id est, iusticiae praemium recipient pro mercede, 1. Timoth. 4. De reliquo reposita est mihi corona, &c. Et soli tales inuenient in iudicio quid re spondeant CHRISTO opponenti. Et ideo subdit: Qui didicerint iusta, inuenient quid respondeant. Et sic loluitur quaestio Iob. 9. posita. Si repente interroget, quis tespondebit ei: Certem qui didicerunt iusta, inuenient quid respondeant.
Vbi notandum quod respondere debemus quatuor generibus disputantium & arguentium. Contra nos arguet DEVS per Geometricas demonstrationes, mundus per Rhetoricas persuasiones, daemon per Sophisticas obligationes, & caro per insolubiles deductiones. Primo ergo DEVS arguit demonstratiue disputando, ut nos doceat & corrigat. Procedunt enim suae demonstrationes ab immediatis & notissimis nobis: quia ex peccatis nostris, lohannis decimoquinto: Ipse arguet mundum de peccatis. Et ideo ad rationes DEI non patet responsio nisi affirmatiua. Quia si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, & ueritas in nobis non est, 1. Iohan. 1. Vnde Iob 9. Quantus ego sum ut respondeam ei, & loquar uer bis meis cum eo, qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor. Sic respondit mulier depraehensa in adulterio lo han. 8. quando CHRISTVS ei Geometricas demonstrationes digito pro traxit in terra. Et ideo confusionem conclusionis euasit dicente sibi CHRISTO: Nec ego te condemno, uade, & noli amplius peccare: Sic respondit Dauid ad Nathan, 2. Regum 12. cum argueret de adulterio & homicidio. Peccaui (inquit) Cui statim Nathan: Transtulit Dominus peccatum tuum, Secundo arguit mundus per Rhetoricas persuasiones. Apocal. 3. Suadeo tibi eme a me aurum ignitum, probatum, ut locuples fias, & uestimentis albis induaris. Est enim persuasio mundi: Vt colligas, lucreris, & undecunque per quiras, & cum diues factus fueris tunc per eleemosynas & opera pietatis, DEo satisfacies pro peccatis. Vnde mundus primo persuadet quaerere quae sunt mundi, & postea consulit quae sunt DEI. CHRISTVS docet ordinem oppositum Matthaei 6. Quaerite primo regnum DEI & iusticiam eius. Vnde sicut Rhetoricus per exempla suadet: ita mundus. Nonne Abraham diues fuit: Da uid rex magnificus: Gregorius eleemosynarius: Et sic de alijs multis sanctis, qui cum sanctitate diuitias habuerunt. Sed istae rationes non debent Christianos mouere: quia licet cum diuitijs CHRISTO bene seruire sit possibile, est tamen securius uiam paupertatis eligere, & maioris perfectionis. Et ideo mundo respondeamus illud Actuum 26. In modico persuades me Christianum fieri. Et quaeramus ab eo quam securitatem nobis faciet, quod uiuamus do nec diuites efficiamur: & quod tunc bonam habebimus uoluntatem ad eleemosynas faciendum. De hac responsione in Psal. Respondit ei in uia uirtutis suae, paucitatem dierum meorum nuncia mihi. Romanus quidam nomine Priscus quaesiuit frequenter a Martiali coco, qualis ipse foret si fieret diues & potens. Et responditque sibi sic: Dic mihi, si tu fias leo qualis eris. Vnde historiam istam describit sic Valerius libro Epigrammatum 13 Sepe rogare soles qualis sum prisce futurus Si fiam locuples, simque repente potens: Quanquam posse putas mores narrare futuros. Dic mihi si sias tu leo qualis eris. Tertio arguit Diabolus per Sophisticas obligationes. Obligat enim hominem ad sustinendum falsum. Vnde ante primum peccatum fecit falsi posito nem mulieri. Genes. 3. Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dij: Et consequenter concludit Dominus omnibus, qui suas obligationes admittunt. In Psalmo: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Et ideo dicamus illud Daniel. 3. Non oportet nos de hac re respondere tibi. Quarto caro arguit tentatiue per insolubilium deductio nes: quia ipsius argumentationes uix solutionem recipiunt. In quibus quotidiana pugna & rara uictoria, Iacobi 1. Vnusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus & illectus. Isti respondeamus iuxta tres famosas & antiquas opiniones soluendi insolubilia. Fuerunt enim antiquitus cassantes, restringentes, & respondentes per transcasum. Cassantes dicebantur: quia ipsum actum negabant, de quo prouenit insolubile. Nos ergo secundum omnes uias istas carni respondeamus, & primo in principio cassemus actum animae a quo prouenit tentatio: destruamus uidelicet foedam imaginationem de uenerea uoluptate. Hoc est enim quod caput serpentis totaliter conquassandum est. In Psalm. Conquassabit capita in terra multorum. Et tunc talis cogitatio est materia uirtutis & non culpa: nec pro tali offenditur DEVS. Esaiae 42. Calamum quassatum non conteret. Secundo etiam respondeamus per restrictionem, ne carnis curam in desiderijs faciamus, ut sensualitas restringatur le gibus rationis, Exod. 28. Stringatur rationale cum anulis superhumeralis: Tertio respondeamus per transcasum cogitando quam cito caro decidet & transibit in terram, 1. Machab 1. Decidit in lectum & cognouit: quia moreretur. De ista responsione, 2. Corinth.1. Ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in DEO. Et qui sic didicerint iusta in praesenti, inuenient quid respondeant in futuro.
On this page