Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 98 (Sap. 7:15-7:16)
HAEC est quarta pars principalis huius Capitis VII ubi ponit Salo. gratiarum actionem, sapientiam recognoscendam. Vnde postquam primo posuit humiliationem sapientiam praecedentem: secundo supplicationem sapientiam deposcentem: tertio appreciationem sapientiam extollentem: Hic ponit quarto gratiarum actionem, sapientiam recognoscentem. Et circa hoc duo facit. Primo recognoscit DEUM suae sapientiae esse largitorem in generali. Secundo enumerat quorum & qualium dedit sibi scientiam DEVS inductiue, & in speciali: secunda pars ibi: Ipse enim dedit mibi Circa primum duo facit: quia primo recognoscit eum esse sapientiae largitorem: Secundo eum fatetur omnium gratiarum continuum gubernatorem: Secunda pars ibi: In manu enim illius. Dicit ergo primo sic: Mihi autem dedit DEVS dicere ex sententia: quasi dicat: Si quis a me quaerat quare doceo, & sapientiam praedico esse communicandam. Ecce causam. DEVS ipse dator est sapientiae, & quia gratis datomnibus sapientiam & scientiam. Consequens est quod etiam ipsi gratis dare debent. Matth. 10. "Gratis accepistis, gratis date": & ideo regra tiando DEO dico. Mihi autem dedit DEVS, &c. Nec est ista uox superbiae uel elationis, sed deuotae gratiarum actionis. Vnde Augustinus, super illud Psalm. Custodi animam, meam, quoniam sanctus sum, dicit sic. Non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. Et habere te cognoscere, & nihil ex te habere, ut nec superbus sis, nec ingratus. Et dic DEO, sanctus sum, quoniam sanctificasti me: quia accepi quod non habui, quia tu didisti, non quia ego merui Et isto modo dicit Salomon: Mihi autem dedit DEVS dicere ex sententia: id est, ex certa scientia Iohan. 3. Quod scimus loquimur, & quod uidimus testamur. Vel dicere ex sententia: id est, sententiose dicere non uerbose: quia Proverb. 14. Vbi plurima sunt uerba: ibi frequenter egestas: id est, paupertas & egestas sapientiae. Sapientes enim utuntur uerbis paucis, & ideo sapientes solent habere pauca uerba & sententiosa, laco. 1. Sit autem omnis homo uelox ad audiendum, & tardus ad loquendum, & tardus ad iram. Dicit Hieron. quod in ter canes, qui infirmior est magis latrat, & patet experimento quod paruus cani culus libentius latrat, quam grandis & magnus: Ita frequenter qui minus habent de scientia, habent tamen plura uerba.
Et est notandum quod inter omnia pauciloquium reddit hominem commendabilem, & amabilem: unde quidam philosophus interrogatus fuit a quodam: Quomodo inquit hominibus placere possum. Cui philosophus respondit: Si inquit gesseris optima, & locutus fueris pauca. In cuius figuram dicitur Le ui. 15. Vir qui patitur fluxum seminis, immundus erit. Semen secundum spirituale generationis est sapientia, siue scientia, fluit aut deordinate & deperditur quando sine iudicio rationis plertur: Vel sic: Mihi aut dedit DEVS dicere ex sententia: id est, non subito, non repente, sed ex solida deliberatione. Sicut iudex latu rus sententiam debet prius ueritatem inuestigare, & maxime in sententia diffini tiua, quae finem ponit controuersiae: quia de re dubia non debet dari sententia certa, 11. quaest. 3. Graue. Et praesumere digna horum quae mihi dantur, sciicet dedit DEVS mihi praesumere: id est, prae alijs sumere ad discendum & docendum, Digna horum quae mihi dantur: id est, uera & correspondentia inspirationi diuinae, non humanae fictioni. Sic utitur nomine praesumptionis Magister sententiarum in prologo ubi dicit, ardua scandere, & opus ultra uires agere prae sumpsimus: id est, moti non temeritate, sed charitate prae alijs sumpsimus. Dedit ergo DEVS mihi praesumere digna, non quidem uiribus meis confisus, sed in DEO. Et ideo subdit: quoniam ipse: id est DEVS sapientiae dux est & sapientum emendator: id est, ipse est autor sapientiae, & emendator & augmentator. Et sic recognoscit Salomon DEUM esse omnis sapientiae largitorem. Secundo generalis fatetur eum esse omnium gratiarum continuum gubernato rem. In manu (inquit)illius, &c. Quasi diceret: In potentia gubernatiua illius est nostra eloquentia, nostra theologica speculatio, & nostra practica exercitatio. In manu (inquit) illius, supple sumus, nos quantum ad nostram substantiam. Dan. 5. DEVM qui habet flatum tuum in manu sua, & omnes uias tuas, non glorificasti. Et in Psalm. 94. In manu eius sunt omnes fines terrae. Sermones nostri quantum ad nostram eloquentiam, 2. Corinth. 3. Non sumus sufficientes aliquid a nobis cogitare, sed sufficientia nostra ex DEO est: quia nemo potest dicere Dominus IESVS nisi in Spiritu sancto, primae Corinthiorum duodecimo. Et omnis sapientia quantum ad scientias speculatiuas: Et operum scientiae disciplina: id est, disciplina scientiae operum quantum ad scientias practicas. Haec est ergo gratiarum actio deuota qua Salomon se a DEO re cepisse sapientiam recognoscit. Sicut enim omnia flumina oriuntur a mari & ad mare finaliter reuertuntur, Ecclesiast. 1. Ad locum unde exeunt flumina reuertuntur, ut iterum fluant: Ita omnes gratiae quas habemus a DEO pro cedunt per largitionem, & ad eum redire debent per gratiarum actionem. Vnde Bernhard, super Cano. ser. 32. Origo fontium & fluminum omnium est mare uirtutum & scientiarum Dominus CHRISTVS. Continentia carnis, cordis industria, uoluntatis rectitudo, casta consilia, iusta iudicia, sancta desideria ex illo manant. Si quis callet ingenio, si quis nitet eloquio, si quis moribus placet, inde est: inde scientiae, inde sapientiae, inde sermo. Ad locum unde exeunt flumina reuertantur flumina gratiarum, ut iterum fluant: quare & qualiter inquis, dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes, quicquid sapientiae, quicquid te uirtutis habere confidis, DEI uirtuti & DEI sapientiae reputa CHRISTO. Siquidem fluminis aqua stare coeperit computrescere. Si plane si gratiarum cesset decursus, ubi recursus non fuerit, non modo nihil augetur ingrato, sed & quod accepit ei uertetur in perniciem. Haec Bernhard. Vnde Hermes Trimegistus lib. 11. suo de natura deorum uersus finem narrat, qualiter post longam discussionem rerum diuinarum & humanarum, cum aduesperascet Trismegistus Asclepius & Tacius parauerunt se ad eoenam, prius tamen uolebant DEVM adorare secundum modum philosophorum. Exeuntes ergo Sole occidente, ad austrum respexerunt, & preces suas dixerunt. Sic enim Sole oriente ad locum, qui dicit subsolanus se conuertebant adorandum. Ita Sole occidente se conuertebant ad austrum secundum eorum antiquam superstitionem. Dicit ergo Ascle pis ad Tacium quo rogaret Trismegistum, quod dignaret apponere thura & pigmenta ad preces eorum: quem intuens Trismegistus comotus ait: Melis hominum naribus apponere Asclepi: hoc enim sacrilegij simile est, cum DEVM rogas thus, caeteraqincendere. Nihil enim deest ei. Et quia ipse est omnia, & in eo sunt onia, sed nos agentes gratias adore mus. Haec sunt enim sumae incensiones, cum gratiae DEO agunt a mortalibus Hec Hermes. Gd aut dicit thus DEO incendere esse sacrilegio simile intelligit si fiat sup sticiose cum aestimatione, quo DEVS in corporalibus odoribus delectat, quid omnino falsum est. Vnde subdit que summae incensiones sunt gratiarum actiones. Et ideo termi nando librum, sic DEO regratiatur, quamuis gentilis. Gratias tibi summe ex superantissime: Tua enim gratia tantum lumen sumus cognitionis consecuti. Nomen sanctum tuum est honorandum. Nomen unum, quod solus DEVS est benedicendus religione paterna: quoniam omnibus paternam pietatem, & religionem, & amorem, & quaecunque est dulcior efficacia, praebere dignaris, do nans nos sensu, ratione, intelligentia: Sensu, ut cognoscamus te: ratione, ut te suspicionibus indagemus: cognitione, ut te cognoscentes gaudeamus, ac nu mine saluati tuo gaudemus, quod te nobis ostendens, totum gaudemus quod nosm corpore sitos aeternitati fueris consecrare dignatus. Haec est enim huma na sola gratificatio, cognitio maiestatis tuae cognouimus te lumen maximum, solo intellectu sensibili intelligimus te. O uitae uera uita. O natura omnium foecunda praegnatio: cognouimus te totius naturae humanae conceptu plenis sime. Cognouimus te aeterna perseuerantia. In hora enim ista adorantes te, bonae uoluntatis tuae. Hoc tantum deprecamur, ut nos obseruare digneris perse uerantes in amore cognitionis tuae, & nunquam ab hoc gratiae uitae genere se parari. Quibus dictis inierunt ad coenam.
in manu DEI sumus.] Notandum quod manus diuinae protectionis & gubernationis, in qua sumus quinque digitos habet. Pollicem, indicem, medium medicum, & auricularem. Pollex est potestas puniendi: Index perspicacitas dis cernendi: Medius benignitas differendi: Medicus pietas miserendi: Auricula ris est facilitas exaudiendi. Primo ergo Pollex manus DEI est potestas puniendi. Dicitur pollex secundum Isidorum 12. Ethic. cap. 1. eo quod inter caeteros digitos polleat uirtute & potestate. Huius autem pollicis tanta est potestas, quod cum tempus aduenerit puniendi, nullus potest euadere, Iob. 10. Nemo est, qui de manu tua possit eruere. Et ideo dicit Apostolus Hebr. 10. "Horrendum est incidere in manus DEI uiuentis". Et Iob. 13. Manum tuam Ionge fac a me, & formido tua non me tereat. Secundus digitus est index: eo quod illo ostendimus, & indicamus. Et est moraliter index manus DEI, perspicacitas dis cernendi. Isto digito omnia demonstrabit nude & aperte tam bona quam mala in die iudicij, 2. Mach. 6. Manum omnipotentis neque uiuus neque defunctus effugiam. Omnes enim nos oportet manifestari ante tribunal CHRISTI, & recipere unumquemque prout gessit in cor, 2. Corinth. 5. Tertius digitus est caeteris logior & est medius: unde iste digitus in manu DEI est benignitas, iudicium differendi, per quam nos exspectat, ut ad misericordiam redeamus, Gen. 47. Salus nostra in manu tua est. Et in Psal. Fiat misericordia tua ut saluet me. Et sicut isto digito extenso super plano, nec index nec pollex pos sunt illud planum contingere: ita quam diu digitus benignitatis ad nos extenditur, nihil nobis nocere possunt potestas puniendi, nec perspicacitas discernendi. Quartus digitus uocatur medicus. Est autem medicus in manu DEI, pietas miserendi. In isto digito solent ueteres annulos deportare, sed in manu sinistra. Cuius causam reddit Macro. 3. Saturnalium, inuentam fuisse ab Aegy. ptijs, eo uidelicet, quod secundum anatomiae peritos neruis quidam a corde natus ad illum digitum procedit, & cum neruis illius digiti complicatur. Et ideo ordinatum fuit apud eos, quod ille tanquam corona a nullo circumcideretur. Iste etiam digitus complicatus significat6. secundum computum digitalem, qui est numerus perfectus. Et ideo ille digitus merito debuit a nobis corona ri. Moraliter apud omnes nos inter digitos DEI pietas miserendi debet a no bis coronari: quia misericordia miseris sapit dulcius. Quae quidem pietas a uulnere cordis CHRISTI emanauit, per quem digitum omnis in nobis perfectio consummatur, Iob. 5. Increpationem Domini ne reprobes, quoniam ipse uulnerat & medetur, percutit & manus eius saluabit. In sex tribulationibus liberabit te, & in 7. non tanget te malum. Quintus digitus est breuissimus, & uocatur auricularis. Hic autem digitus in manu DEI est facilitas exaudiendi pre
On this page