Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATIO qualiter iusti habent in praesenti uita securitatem: hic declaratur, qualem habebunt in futuro felicitatem. Et dicuntur de eis quatuor in hodierna lectione: uidelicet quod dominabun tur in honore, coronabuntur cum decore, conseruabuntur sub bono tutore, & defensabuntura DEI timore. Primo ergo Spirits sanctus dicit, quod iusti in futuro terminato iudicio generali damnabuntur in honore: quia accipient regnum decoris. Quando enim anima beata perfectum obtinebit re gnum super corpus gloriosum, clarum, & subtile, agile & impassibile: tunc erit ani mae gloriosum regere corpus suum. Od tamen est modo ualde taediosum: quia Sap. 9: Corpus quod corrumpitur, aggrauat animam. Et ideo regnum animae super corpus erit tunc temporis regnum decoris, quando anima subiecta erit perfecte uoluntati DEI & corpus uoluntati animae. Matth. 6. "Adueniat regnum tuum: fiat uoluntas", &c
Vbi notandum quo regnum decoris est coelum, regnum timoris mundus, re gnum horroris infernus. Coelum nanque est regnum decoris & gloriae. In Psal. Glo riam regni tui dicent, & potentiam tuam loquentur. Vt notam faciant filijs hominum potentiam tuam & gloriam magnificentiae regni tui. Et Matth. 12. "Regnum coelorum uim patitur, & uiolenti rapiunt illud". In floribus. Bern. lib. 9. cap. 16. Quatuor sunt genera hominum regnum coelorum possidentium: alij uiolenter rapiunt, alij mer cantur, alij furantur, alij compelluntur ad illud. Rapiunt qui relinquunt, omnia & sequuntur CHRISTVM. Sunt alij inferioris gradus a quibus metuntur car nalia, dum seminant spiritualia: & dicuntur mercatores. Sunt alij qui nonulla bona occultem faciunt, & hi furari dicuntur: quia laudem humanam uitantes: solo diuino testimonio sunt contenti. Hi autem qui compelluntur sunt pauperes necessa rio, quos hic ignis paupertatis probat, DEO dispensante. De quibus dicitur: Compelle intrare. Compelluntur enim uarijs oppressionibus & necessitatibus afflicti. Haec Bern. Secundo mundus iste est regnum timoris. Luc. 21. Surget gens contra gentem, & regnum aduersus regnum, & erunt pestilentiae, & fa mes & terrores per lo. Istud regnum CHRISTVS contempsit, quando fugit ab hominibus qui eum regem fecisse uolebant: sicut patet loh. 6. & 18. dicens: Re gnum meum non est de hoc mundo. Et certe istud est regnum timoris sicut declarat Boëtius 3 de Conso. prosa 5. alludens historiae de Dionysio Siculo ty ranno. Expertus (inquit) sortis suae periculum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladij terrore simulauit. Hanc historiam planius narrat Macrobius super somnio Scipionis lib. 1. Dionysius (inquip) aulae siclae inclementissimus incubator, familiari quondam suo beatam aestimanti uitam tyranni: uolens quam perpetuo metu, quamque impendentia periculorum plena esset ostendere, gla dium uagina raptum, & a capillo de pilo equino pendente mucrone dimisso, iussit familiaris illius capiti inter epulas imminere. Cunque ille inter siclas & ty rannicas copias praesentis mortis grauaretur periculo. Talis est, inquit, Diony sius uita, quam tu beatam putabas. Sic mortem nobis semper imminentem prae uidemus: Aestima quando felix esse poterit, qui timere non desinit. Istud bene aduertit ille nobilis triumphator Romanus Cippus, de quo narrat Ouidius 15 Metamorph post medium: Cippus iste ueniens de bello, in quo pro Roma nis pugnauerat, & triumphum habuerat, subito & casu respexit in undam, de prehendit faciem esse cornutam. Aestimans autem se delusum per imaginem in aqua, manum ad caput apposuit, & in fronte cornua reperit: Statimque sacri ficans dijs suis, in intestinis hostiarum iussit prophetam requirere, quid istud prodigium designaret: propheta uero nomine Strages considerans, & con sulens diligenter: Responditque, fatatum erat, quod si intraret muros ciuitatis Romanae rex fieret Romanorum pro se & suis successoribus in aeternum. Vn de dicit sibi sic: Rex, ait. o salue, tibi enim, tibi cippe tuisque Ric locus & Laciae parebunt cornibus artes. Tu modo rumpe moras portusintrare patenter Appropria, sic fata iubent, niam vrbe receptus. Rex eris, & sceptro tutus potire perenni. Ret tulit ille pedem toru amque a menibus vrbis Auertens factem, procul hac procul omnia dixit Talia dij pellant, multoque, ego iustius auum Exul agam, quam me videant capitoliu regem.
Vult dicere, quod audito responso prophetae quoe futurus esset rex Romanorum, si urbem intrasset. Statim auertit faciem toruo uultu a ciuitate, & coepit redire & fu gere a ciuitate, rogans deos, quod talia fata auerterent, procul & pellerent ab eo, asse rens se male exulasse prosper, quam diadema regni suscipere, & ciuitatem intrare. Sta tim ergo misit pro patribus & pro senatu Romano, ut ad eum extra ciuitatem uenirent. Et facto monticulo de terra, opertisque cornibus suis corona de lauro, alloque batur Romanos in hac fententia. Est (inquit) patres conscripti unus in hac mul titudine, quem uidetis, quem nisi ab urbe uestra repuleritis, erit rex uester. Et sicut dicit propheta uobis, dabit uobis iura familiaria, & onera seruitutis. Et iamdudum intrasse poterat urbem, nisi ego eum impediuissem. Quis tamen sit, non dicam nomine, sed signo. Ille est qui cornua in capite gerit. Populus motus succlamauit. Quis est ille: Et quilibet respexit frontem alterius. Tunc Cip pus dicit ad populum: Ecce(inquit) quem quaeritis, habetis: & statim populo respiciente, dissoluit coronam de capite, & cornua eius ostendit. Quo uiso o mnes supra modum doluerunt, & fecerunt eum iterato coronam imponere ca piti: & quia muros ciuitatis intrare nolebat, tantum sibi de terra dederunt, quan tum unum aratrum circumcingere potuit uno die. Sic igitur iste pacem ma luit ciuitatis, quam gloriam suam. Vnde inter alia dicit sic: ille quidem potuit portas irrumpere apertas. Sed nos obstitimus, quamuis coniunctior illo Nemo mihi, vos vrbe virum prohibete Quirites. Aut si dignus erit, grauibus vincite cathenis dut finite metum fatalis morte tyranni.
Est ergo tegnum mundiltegnum t moris. Vnde Valer. lib. 6. cap. 2. Rex inquit subtilis iudicij, quem ferunt sibi tradi tum diadema, antequam capiti imponeret, diu retentum considerasse, & dixisse: O nobilem magis quam felicem pannum, quem si quis penitus cognoscat, quam multis solicitudinibus, periculis & miserijs sit refertus, nec humi iacen tem tollere uelit. Tertio infernus est regnum horroris siue doloris, ubi dominatur ille tyrannus, qui est rex super omnes filios superbiae. Iob 10. Vbi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat, cuius horrore nihil super terram compari po test. Sap. 1. Non est infernorum regnum in terra, supple in superficie terrae, sed circa centrum: Non ergo hoc tertium regnum nec secundum. Sed primum accipient sancti, & ideo damnabuntur in honore: quia accipient regnum decoris. Secun do coronabuntur cum decore. Vnde subiungitur quod accipient diadema speciei de manu Domini. Diadema est corona regia. Et dicitur a dia quod est duo, & demo, is: quia demit principium & finem. Et est proprie de auro & lapidibus preciosis. Vnde graecismus: Virginis est sertum, clerique corona, poëte Laurea. rex gestat diadema, vel induperator.
Et est 2ezybens propter metrum: id est, imperator. Et certe beatitudo iustorum be ne uocatur diadema. Duo enim mala patimur in praesenti, scilicet culpam & poe nam, quae duo penitus cessabunt,. Denique etiam animae ignorantiam & in corpore corruptionis potentiam. Vnde de quolibet iusto exponi potest illud Psal. secun dum aliam transpositionem. Super ipsum autem efflorebit diadema meum, ubi nostra translatio habet sanctificatio mea. Et Esa. 62. Eris corona gloriae in manu Do mini, & diadema regni in manu DEI tui. Illud diadema accipient non de manu alicuius angeli, uel archangeli, sed de manu Domini: id est, de ipso CHRISTO, Qui manus Domini dicitur: quia Dominus Pater omnia per Filium operatur. In Psal. Fiat manus tua ut saluet me: Quoniam mandata tua elegi: Vel de manu Do mini: id est, de potestate iudiciaria CHRISTI. Tertio obseruabuntur sub bono tutore: Et ideo subdit: Quoniam dextera tua reget illos. Dextera pars in omni ani mali est fortior sinistra, & dignior primo de animalibus, & secundo de coelo. Dextera ergo DEI sancti protegentur: quia sub eius omnipotentia requiescent. Vnde dicitAnshelmus Prosologion: 15. de potestate beatorum. Si potestas quaeritur omnipotentis, erunt uoluntatis suae sicut DEVS. Nam sicut DEVS pote rit quod uolet per seipsum: ita poterunt illi quod uolunt per illum: quia sicut illi non aliud volent quam quod ille, ita ille volet quidquid illi volent. In Psal. Et enim il uc manus tua deducet me, & tenebit me dextera tua. Quarto defensabuntur ab omni tertore. Et ideo ultimo subinfertur: Et brachio sancto suo defendet illos. Brachium DEI Patris dicitur CHRISTVS. Esa. 53. Domine quis credit auditui nostro, & brachium Domini tui reuelatum est. Non solum aut brachium Patris dicitur CHRISTVS, imo brachium nostrum, si simus unum corpus cum DEO Patre per cha ritatem. Esa. 33. Domine miserere nostri: te enim expectauimus, esto brachium nostrum in mane, & salus nostra in tempore tribulationis. In isto brachio est nostra munitio, nostra tuitio, & nostra fruitio. Scitis enim quod in brachio fit minutio fanguinis pro totius corporis sanitate: pars enim sana minuitur pro curatione partis infirmae. In toto autem generis corpore humani non fuit alia pars tota perfecte sana: nisi istud brachium nostrum CHRISTVS. Et ideo in ipso facta est minutio pro totius Ecclesiae sanitate: in Psal. Saluabit sibi dextera eius, & bra chium sanctum eius. Istud brachium fuit calefactum per motum & ignem: per mo tum certi itineris 33. annorum: In quo spacio frequenter legimus eum fatigatum: Per ignem uero: quia imminente tempore passionis circundederunt eum Iudaei faci bus & laternis. Fuit ligatum, in eius flagellatione, profunde percussum: habuit tamemn ualde malum potum in eius minutione: quia in Psal. Dederunt in escam meam fel, & in siti mea potauerunt me aceto. Datur enim potus homini minuto, ut sanguis fortius exeat. Certe sanguis iste fuit nobis medela salutis. Aug. Purus fanguis medici, facium est medicamentum aegroti. In Psal. Redemisti in brachio tuo populum tuum filios lacob, &c. Secundo in brachio isto est nostra tuitio in quo solo inimicos nostros prosternimus. Nullum enim opus nostrum meritorium est satisfactionis pro peccatis nostris, nisi in uirtute istius brachij, contra quod nihil possunt aduersarij nostri. In Psal. In brachio uirtutis tuae. Et Sap. 11. Vir tuti brachij tui quis resistet. Tertio in isto brachio est nostra fruitio. Esa. 40. In brachio suo portabit agnos, & in sinu suo leuabit, foetas ipse portabit, quasi di ceret, In die iudicij quando diuidet bonos a malis, sicut pastor segregat oues ab hoedis, tunc agnos portabit: id est, innocentes acceptabit: & hoc brachio: quia simpliciter innocentes non habentes usum liberi arbitrij, per solam munitio nem illius brachij saluabuntur. Et in sinu suo leuabit ducens eos in coelum, & foetas similiter portabit: id est, acceptabit: id est, personas foecundas meritis non folum innocentes, imo etiam poenitentes, qui omnes saluabuntur non uir tute propria, sed in isto sancto brachio. Vnde in Psal. Brachium eorum non sal uabit eos, sed dextera tua, & brachium tuum, & illuminatio uultus tui: quo niam complacuisti in eis, &c
On this page