Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
VIA principalis Autoris intentio est mirabilem gubernationem DEI retexere, qua populum suum gratiose rexit in deserto, & po pulum Aegypti mirabiliter afflixit in Aegypto. Et in ista parte im mediate praecedenti narrauit, quomodo afflicti fuerunt terribili ter per grandines admixtas igni, descendentes de aëre. In ista parte declarat per oppositum, quomodo DEVS populum suum sustentauit mirifice per cibum quendam, generatum in aëre. Et consistit haec antithesis in isto: quod sicut Aegy ptij affligebantur per corpora descendentia de aëre: ita de filijs Israel conforta bantur per cibos, eis de aëre missos, scilicet Manna, ut sic fiat comparatio inter Aegyptiorum supplicia, & Hebraeis collata beneficia, quae fuerunt per aerem utrisque collata: Nam primo agens de Mannae beneficio, declarauit qualiter dul cis fuit in sapore: Secundo qualis fuit fortitudinis in uigore. secunda pars ibi: Quod enim ab igne non poterat. Circa primum duo facit. Nam primo ostendit quale fuerit supernaturale delectamentum illius beneficij: Secundo ostendit quale innaturale tormentum Aegyptiaci supplicij. secunda pars ibi: Nix au tem & glacies. Circa primum duo facit. Nam primo explicat huius cibi praeemi nentiam: Secundo assignat tanti doni congruentiam. secunda pars ibi: substan tiam enim tuam. De primo dicit sic: Pro quibus scilicet grandine, pluuia, & igne missis de coelo, ad ultionem contra malos: Angelorum esca nutriuisti populum tuum. Et dicit de isto cibo quinque uidelicet: primo quorum mysterio dabatur, quia per angelos. In Psal. Panem angelorum manducauit homo. Secundo pro quo dabatur, scilicet pro commodo, quia ad refectionem nutriuisti populum tuum, Tertio, unde mittebatur, & de quo loco: quia panem angelorum de celo aëreo. Quarto, qualiter dabatur & quomodo: quia praestitisti illis sine labore. Quinto, quod alebat mirabili delectamento. omne (inquit) delectamentum in se haben tem & omnis saporis suauitatem: id est, perfecti & dulcis saporis. Exod. 16. Gu stus eius quasi simile cum melle. Alijs aliter uisum est: quia unicuique sapiebat si cut volebat, & sic in diuersis personis, et in eadem persona, diuersis temporibus diuersos sapores habebat. Vnde Augustinus 2. Retract. ca. 2. Quod de Man na dixi, ad inquisitiones lanuarij lib. 1. quia unicuique secundum propriam uo luntatem sapiebat, non mihi occurrit, unde possit probari nisi ex libro Sapien tiae, quem Iudaei non recipiunt in autoritatem canonicam, quod tamen fide libus potuit euenire, non illis aduersus Dominum murmurantibus, qui profe cto alias escas non desiderarent, si haec eis saperent, sicut uellent. De secundo uidelicet congruentia beneficij fuit ista, ut DEUS suam essentialem suauitatem comunicaret figuraliter creaturae. Sicut enim illud alimentum unicuique sapiebat secundum propriam uoluntatem: Ita DEVS omnibus sibi seruientibus tantum retribuet de dulcedine, quantum meruerunt per gratiam, & liberi arbitrij uolun tatem. Vnde subdit: Substantiam enim tuam & dulcedinem tuam, quam in filios habes: id est, quam filijs parasti, & paratam habens ostendisti: & deseruiens vniuscuiusq voluantati, scilicet de bonis conuertebatur, ad quod quilibet volebat: non natura propria, sed operatione diuina: malis uero murmurantibus tale delectamen tum non praestitit, imo uertebatur eis in taedium. Numeri 11. Oculi nostri ni hil aliud respiciebant nisi Manna. Sed contra illud uidetur esse dubium: Nam Exod. 16. dicitur quod sapor Mannae similis erat similagini, oleo consperso: er go nulli sapiebat sicut uolebat, indifferenter modo unum, modo aliud. Item si unicuique bono sapuisset sicut uolebat: nullus eo ratio habuisset causam mur muris, uel desiderium alterius cibi. Ad istud respondent expositores sic. Quod ludaei in deserto uescentes isto cibo, uel cogitabant cum desiderio de alio ge nere cibi pro tunc, uel non cogitabant. Si cogitabant & desiderabant aliud ge nus cibi, statim Manna in eis talem causauit saporem mirabilem, tam in bonis quam in malis. Si non habebant actuale desiderium alicuius alterius cibi, tunc non causabat in comedentibus nisi naturalem saporem: sicut simila oleo con spersa. Quantum uero ad causam murmurationis dicunt comuniter, quo fastidium non habebant ex sapore Mannae, sed potius ex colore. Vnde signanter dixerunt Num.12. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Mana
Circa illam clausulam, Angelorum esca nutriuisti populum tuum, notandum, quod per Manna in Sacra scriptura figuratur signanter Eucharistiae sacramen tum: sicut enim filij Israel transeuntes per desertum uersus terram, eis a Domino promissam, coeli refocillabantur alimento: ita nos per mundum ad coelum per gentes, corporis & sanguinis CHRISTI quotidiano uiatico recreamur. Vo catur autem merito panis angelorum, tam propter conficientes Eucharistiam, quam propter uescentes. Conficiunt autem hoc sacrum solummodo sacerdo tes: sicut patet dist. 95. Ecce ego: Sacerdotes uero in Sacra scriptura angeli nominantur, 1. Cor.11. Mulier debet habere uelamen propter angelos: id est propter reuerentiam sacerdotum qui DEI nuncij sunt: Malach. 2. Labia sacerdotis custodiunt scientiam, & legem requirant ex ore eius: quia angelus Domini exerci tuum est. Ratio aut huius denominationis metaphorica est: quia sacerdotem decet angelum in undecim conditionibus imitari, quae in istis uersibus continentur: Fascit & hortatur, ducit:, vehit, excitat, arcaet. orat, congaudet, punit. laudat, sine sumptu.
Prima ergo operatio angeli circa nos secundum ordinem uersuum est pascere. Cuius exemplum habemus 3. Regum 19. ubi legimus, quod angelus detulit panem & a quam ad Heliam dormientem, & famelicum inde pauit. Surge (inquit) & co mede, grandis enim tibi restat uia. Isto modo moraliter proprium officium sa cerdotis est pascere populum uerbo, exemplo, & subsidio temporali si possit. Vnde signanter dictum est Petro ter: pasce, pasce, pasce, Ioh. 21. Bis autem ei di ctum est: Pasce agnos meos, & semel: Pasce ques meas, ad innuendam differen tiam inter doctrinam necessariam iuuenibus, & senibus. Nam simplex admo nitio sufficit senibus: iuuenibus uero opus est tam uerbis quam uerberibus, ut debite doceantur. Aliter tamen dicitur illud exposuisse quidam nouitius, ar guens quod iuuenes fratres deberent refici bis, & senibus conuenit ieiunare, & ideo pie dixit CHRISTVS praelato bis: Pasce agnos meos. Secunda operatio, quam angelum circa nos legimus exercere est exhortari. Cuius exemplum habemus Matthaei 2. "Angelus Domini apparuit in somno Ioseph, dicens: Surge & accipe puerum, & matrem eius, & fuge in Aegyptum", &c. Hanc o perationem imitatur sacerdos, sana consilia priuatim suggerendo. Ter tio tenetur ducere per bonam & aptam conuersationem. Exemplum Ra phaelis, Tob. 5. Ego inquit, angelus ducam & reducam eum ad te. Et sicut ui ctoria exercitus est ploria boni ducis: ita sanctitas populi attribuitur pro meri to sacerdoti. Vnde Chrysostinu. de dignitate sacerdotali lib. 3. Bene agenti popu lo unusquisque pro merito suo remunerabitur, sacerdos autem pro bonis omnium Habet enim pro proprijs bonis auream, pro adquisitione aliorum aureolam. Haec Chrysost. Et ideo secundum eundem super Matth. in imper. homel. 31 Sacerdos est in populo sicut radix est in arbore, & sicut stomachus est in cor pore. Quemadmodum, inquit, cum uideris arborem pallentibus folijs mar cidam intelligis: quia aliquam culpam circa radicem habet: Ita cum uideris po pulum indisciplinatum & irreligiosum sine dubio cognosce: quia sacerdotium eius non est sanum. Haec Chrysost. Sed secundum Plinium & Isid. 2. Eth. ca. 4: Salamandra est serpens quidam, cuius inter uenena maxima uis est: hic si trun co uel radici arboris irrepserit, omnia poma eius inficit, & intoxicat omnes ra mos. Reuera isto modo Diabolus, qui more Salamandrae semper uiuit in igne, radices: id est, Ecclesiae sacerdotes sic intoxicat & inficit his diebus, quod om nes rami Ecclesiae ex eius peccatis uenenum assumunt. Ad Rom. 11. "Si radix sancta & rami": & per oppositum, si radix est infecta, & rami erunt nociui. Vi terius dicit Chrysostomus quod sacerdos in grege est sicut stomachus in cor pore. Quemadmodum (inquit) medicus quando primo ingreditur ad infir mum, statim destomacho eius interrogat, & eum componere festinat: quia si stomachus sanus fuerit, totum corpus ualidum est: Si autem dissipatus fuerit, totum corpus infirmum est: Ita si sacerdotium integrum fuerit, tota floret Eccle sia. Si aut corruptum fuerit, tota fides marcida est & infirma. Et sicut stomachus accipiens cibum coquit in seipso, & per totum corpus dispergit. Sic sacerdo tes accipiunt scientiam sermonis per scripturas ex DEO, & excoquentes eam in se: id est, tractantes & meditantes apud se, uniuerso populo subministrant. Et infra: Sicut in corpore si membrum aliquod infirmum fuerit, non omnino languet & stomachus: Si autem stomachus languet, omnia membra inueniun tur infirma. Sic si aliquis peccauerit Christianorum, non omnino peccant & sa cerdotes: Si autem sacerdotes fuerint in peccato, totus populus conuertitur ad peccandum. Et dicit Isid. de summo bono, c. 36. Sacerdotes pro iniquitate po pulorum damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aus peccantes non ar guant, dicente Domino ad prophetam Excech. Speculatorem dedi te domui Israel, si non fueris locutus, ut custodiant se a uia sua mala. Ille in iniquitate e ius morietur, sanguinem uero eius de manu tua requiram. Quartus actus an geli secundum praedictos uersus est uehere: id est, transportare. Deferunt enim boni angeli animas morientium in coelum, Luc. 16. Factum est autem ut mo reretur mendicus, & portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Sic sacerdotes de terrenis desiderijs ad amorem coelestium transferunt poenitentes, quando eis confitendo peccatis pristinis moriuntur, 1. Pet. 2. Peccatis mortui iusticiae ui uamus. Quintus actus angeli est excitare, Actu. 12. Angelus Domini astitit, & lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitauit eum, dicens: Surge uelociter. Petrus in carcere dormiens: id est, peccator irretitus mala consuetudine iacet inter duos milites, uinctus catenis duabus, & duo custodes ante ostium custodiunt carcerem. Duo milites sunt mors & Diabo lus: Mors insidiatur corpori. Diabolus animae: Duae catenae amor delician di, & pudor reuelandi. Duo custodes ne homo per confessionis ostium exeat: praesumptio ueniae, & confidentia uitae prolixae. Huic debet astare sacerdos & angelus, & eum corripiendo excitare, percutere, non palpare. Sextus actus angeli est arcere daemonum potestatem, sicut fecit Raphael de Asmodaeo, qui suffocauerat septem uiros Sarae, Tob. 5. Consimiliter sacerdos arcere debet malos homines per censuras Ecclesiasticas. Daemones etiam per coniuratio nes sacras, ne noceat bonis uiris. Septimus actus angeli est orare. Vnde legi mus Act. 16. quod Paulo apparuit angelus per uisum in specie uiri Macedo nis, dicens: Transiens Macedoniam adiuua nos: qui dicit Macedonibus prae positus fuisse, qui eorum a Paulo petijt salutem: Sic sacerdos pro salute popu li tenetur orare. Octauus actus angeli est congaudere poenitentibus de pec eatis, Luc. 15. Gaudium est angelis DEI super uno peccatore poenitentiam a gente. Et poenitentia populi gaudium debet esse sacerdoti. Nonus actus an geli est punire, 4. Reg. 19. Venit angelus Domini & percussit in castris Assy riorum centum octoginta millia hominum. Sic decet sacerdotes excommu nicationum sententiam ferre contra contumaces & rebelles. Decimus actus angeli est laudare, Esa. 6. Clamauit alter ad alterum, & dicebant: Sanctus, san ctus, sanctus, Dominus DEVS exercituum. Hoc etiam sacerdotibus dinoscitur conuenire, 1. Esdrae 3. Steterunt sacerdotes in ordine suo, ut laudarent Domi num. Vltimo angelus est sine sumptu, sicut patuit in angelo Tob. 5. qui ma gnae fuit utilitatis, & parui sumptus. Similiter sacerdotes relicta cupiditate re rum temporalium, de decimis & oblationibus uiuunt: Similiter cum spiritua lia ministeria largiantur, nihil pro eisdem recipiant pro mercede, ne simoniae uitio maculentur. Item notandum quod angeli habent quatuor conditiones quibus sacerdotes conuenit eos imitari. Sunt enim immateriales siue substan tiae separatae: sunt intellectuales pleni scientiae ueritate: sunt motores orbium & rectores hominum. Primo angeli sunt immateriales: Spiritus enim sunt earnem, & ossa non habent, & tales debent esse sacerdotes per continentiam. ut motus passionum non sequantur. In cuius figura dictum est Petro: Carc & sanguis non reuelabit tibi, Matth. 16. Marbodus de lapidibus, ca. 3. dicit quatuor. De primo alectorio quod ille lapis non generatur, nisi in gallis castra tis: Secundo quod extinguit sitim: Tertio quod reddit hominem honorabi lem: Et quarto desertum. Iste lapis moraliter designat continentiam clerica lem, quae non inuenitur nisi in his qui se refraenant a carnis desiderijs, propter meritum uitae aeternae, Matth. 19. "Sunt Eunuchi qui semetipsos castrauerunt propter regnum coelorum". Haec uirtus extinguit sitim fomitis carnis infectae, & illicita desideria carnalis & concupiscentiae, Sap. 10. Data est illis aqua de petra altissima, & requies sitis de lapide duro: lapis durus est continentia. Du tum enim est contra stimulos carnis calcitrare: haec uirtus reddit honorabi tem, sicut incontinentia reddit confusibilem, Iudith 14. Vna mulier fecit confu sionem in domo Nabuchodonosor. Haec etiam uirtus reddit hominem diser tum: id est, eloquentem, & acceptum in loquendo, tam in oratione quam in praedicatione. Et per oppositum sacerdotes infames de incontinentia, nec di gni sunt orare uel praedicare. Sunt ergo primo sacerdotes immateriales & sub stantiae separatae. In cuius figura dicitur de Nathan propheta, & quasi adeps separatus est a carne. Et de talibus probis angelis dicitur in Psalm. Qui facis angelos tuos spiritus. Secundo angeli sunt intellectuales, pleni scientia & ue ritate: & sacerdotes pollere debent scientia Sacrae scripturae: & ideo conuenien ter est sancitum extra de magistris, & ne exigant aliquid pro licentia docendi, ea. Quia a nonnullis, &c. Quod magister in Theologia semper in metropoli habeatur, qui doceat omnes sacerdotes. Omnes autem tam cathedrales Ec clesiae quam aliae in quibus suppetunt facultates, doctores habeant in gram matica, qui clericos Ecclesiae gratis instruant, & etiam alios iuxta posse. Haec est sententia illius capituli. Et eodem titulo c. Quoniam Ecclesia, & capitulo. Quanto Gallicana habetur: Quod magistri debent institui per singulas Ec clesias cathedrales, & eis beneficia assignari, qui pauperes gratis doceant, & informent. Et ideo signanter dicitur Aggei 2. Interroga sacerdotes legem: su per quod uerbum dicit Hieronymus: Considera sacerdotum officium esse, de rege interrogatos respondere: si sacerdos est, sciat legem Domini: si ignorat le gem Domini, ipse se arguit non esse sacerdotem Domini, Malach. 2. Labia sa cerdotis custodiunt legem & scientiam de ore eius requirant: quia angelus Domini exercituum est. Tertio sunt motores orbium, a quibus causatur & generatur, quidquid inter corpora procedit adesse. Sic officium sacerdotum est monere nobiles & potentes: quorum uirtute reguntur subditi ad cultum DEI. Figuratur Ioh. 5. de angelo qui descendebat secundum tempus in pifei nam, post motionem aquae & qui primus descendisset in piscinam, sanus fiebat: Piscina multae aquae est persona magnae potentiae. In hanc descendit sacerdos & curatus, quando eius conscientiam examinat de delicijs, mouet aquam quan do limitat suam potentiam ad regulas iuris diuini. Quarto sunt angeli recto res hominum, & custodes secundum sanctos. Et eodem modo sacerdotes & curati qui pro subditorum animabus coram Domino habent respondere. In Psal. Angelis suis mandauit de te, ut custodiant te in omnibus uijs tuis.
Sed prodocholor his diebus verificatur nimis illud Iob. ca. 3. Ecce qui ser uiunt ei: id est, Domino non sunt stabiles, & in angelis suis reperit prauita tem. Sunt enim quidam de modernis sacerdotibus angeli Satanae per discor diam: quidam angeli apostatici, per superbiam: quidam incubi per luxuriam: & quidam angeli abyssi per auaritiam. Quidam sunt angeli Satanae & sunt primi scilicet per discordiam. Satan enim interpretatur aduersarius, & tales de omni briga, aduersitate, & discordia se intromittunt, conspirant praelia, ingre diuntur pugnas, exercent latrocinia, ut uix quis posset inuenire comitiuam prae donum, quae non habeat consortium sacerdotum. Isti sunt similes sacerdoti bus Baal. de quibus 3. Regum 18. dicitur, quod incidebant se cultris & lan ceolis usque ad sanguinis perfusionem. Daemones multum laetantur in effusio ne sanguinis humani, quilibet talis figuratur per angelum. De quo Proverb. 17. Semper malus iurgia quaerit, angelus malus mittetur contra eum. Secun do sacerdotes sunt angeli apostatici per superbiam, Ecclesiast. 10. Initium su perbiae hominum apostatare a DEO. Hi sunt similes sacerdotibus Dagon: De quibus dicitur 1. Regum 5 quod non calcant sacerdotes Dagon, & omnes qui ingrediuntur templum Dagon, super limen templi: Limen, super quod cal catur, perfectionem designat humilitatis, super quod stabiliter stant uiri sancti. Istud lIimen non calcant sacerdotes ambitiosi & superbi, qui ad praelationes & altiores dignitates aspirant: continue adulantur regibus & principibus, & eos infatuant, & finaliter decipiunt. Et sic deceptus fuit Antiochus rex Syriae in templo Naneae consilio sacerdotis: sicut dicitur 2. Mach. 1. Tertio sacerdo tes moderni sunt angeli incubi per luxuriam. Incubi uel incubones secundum Isid. 8. Ethym. ca. ult. in fine a Romanis dicuntur Fauni: sunt etiam ut creditur daemones corpora assumentes, uel sibi iungentes, & sic mulieribus se immiscen tes. Et daemones incubi dicuntur nonnunquam generare gigantes: ita facer dotes per uehementiam voluptatis gignunt communiter pingues, grossos, & corpulentos. Hi possunt dici sacerdotes Priapi uel Beelphegor. Fuit enim ido lum Moab supra montem Phegor. Vnde secundum locum dicit Beelphegor. Interpretatur enim idolum ignomineae, & repraesentat Priapum, quod Latini dicunt DEVM hortorum. Fuit enim iuuenis quidam de Lampsaco ciuitate Hellesponti, quem propter magnitudinem membri uirilis expulsum de Lam osaco, in numerum deorum Graeci lubrici transtulerunt, secundum Isidor. 8. Ethym. ca.11. hunc uilissimum DEVM excolunt non pauci sacerdotes moder ni discipuli illius maligni angeli, de quo loquitur Paulus 2. Corinth.12. Da tus est mihistimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphixet. Quarto sacerdotes moderni sunt angeli abyssi per auaritiam. Terra namque abyssum: id est, infernum creditur continere. Vnde sacerdotes terrenis dediti lucris, uide licet & mercationibus angeli abyssi dici possunt imitatores illius angeli, de quo Apocalyp. 9. Locustae habebant super se regem angelum abyssi: tales fuerunt sacerdotes Belis, quorum uestigia non nisi per cineres sunt comper ta, & ideo iuste trucidati, Daniel. 14. Sicut istorum facta post mortem corpo ris erunt nota, & ipsi pro meritis puniti poena perpetua ab illo, qui angelis pec cantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit, in iudicium cruciandos reseruari, 2. Petr. 2. Non sic boni sacerdotes, quibus dicitur Esa. 61 Vos sacerdotes Domini uocabimini, ministri DEI nostri: quia Matt. 4. Ecce angeli accesserunt, & ministrauerunt ei.
On this page