Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 82 (Sap. 6:13-6:14)
POSTQVAM Spiritus sanctus facilitatem adquirendi sapientiam declarauit ex duobus: cum quia habetur si diligatur, tum quia apparet si appetatur: Hic ostendit illud idem ex tertio uidelicet: quia occurrit, si quaeratur. Et circa hoc dicit duo: primo quod praeuenit se amantes: secundo quod associat uigilantes. Quantum ad primum dicit sic: Praeoccupat autem qui se concupiscunt: id est, DEVS ipse qui est sapientia increata, praeoccupat per gratiam praeuenientem eos, qui effectualiter diligunt illum. Et inueniri potest, sed praeueniri non potest. Sed contra uidetur quod nos DEVM praeoccupare & praeuenire deberemus. Quia in Psalmo: Prae occupemus faciem eius in confessione. Respondeo quod ibi loquitur Psalmus de iudice futuro & uenturo ad iudicium, cuius faciem praeoccupare debemus per confessionem laudis suae & fraudis nostrae. Hic autem loquitur Spi ritus sanctus de actu meritorio. In quo ipse nos praeuenit gratia praeueniente, sine qua nullum opus meritorium exercere ualemus. Praeoccupat tergo) qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Bernhardus: O dulcis IESV primus es in accessu, & ultimus in recessu, 1 Iohan. 4. In hoc est charitas DEI, non, quia nos dilexerimus DEVM, sed "quoniam ipse prior dilexit nos". Et sic prae uenit se amantes. Secundo associat uigilantes. Et quantum ad hoc subdit: Qui de luce vigilauerit ad illam, &c. Sicut dormire est sensus habere ligatos: ita ui gilare est sensus habere solutos, & actualiter operantes. Illi ergo qui intellectu & affectu bene utuntur secundum principia iuris naturalis, uel secundum principia fidei, tales dicuntur uigilantes. Sed de luce uigilant, qui mane statim a iuuentute in bonis operibus se exercent. Ecclesiast. 39. Iustus cor suum tradit ad uigilandum diluculo, ad Dominum qui fecit illum. Et talis qui sic uigilauerit ad sapientiam: id est, DEVM, qui est sapientia increata, non laborabit frustram, uel diu: uel non laborabit: id est, modicum laborabit, in comparatione illius boni quod adquirit. Eccles. 50. Modicum laboraui, & mueni mihi multam requiem. Et quare non inuanum laborabit: Certe, quia statim ipsum DEVM inueniet assidentem foribus suis.
Fores per quas anima habet accessum ad DEVM, & ad sapientiam uerita tis, sunt principia prima, tam practica, quam speculatiua. Practica sicut hoc Facias alij quod tibi uis fieri, & quod tibi non uis fieri, alteri ne feceris. Speculatiua, sicut alterum contradictoriorum dicitur de quolibet, & de nullo eorundem ambo simul, sicut patet 4. Methaphys. Per haec ergo principia tanquam per quasdam portas, siue quasdam fores anima humana habet ingressum ad DEVM cognoscendum, & ad scientiam ueritatis inueniendam. Et ideo dicit Aristot. 2. Metha. Quod Theologia, id est, consideratio de uerita te, partim est facilis, & partim difficilis. Quia quantum ad prima principia circa quae non contingit errare, est facilis: Circa conclusiones uero ab eis deductas, circa quas uario modo contingit errare, est ualde difficilis. Quia prima principia sunt sicut fores domorum, de quibus prouerbialiter dicitur: In foribus quis delinquet: quia introitus in domum de facili cognoscitur, & nihil quod ibi ponitur latet. Sed interiora domus latere possunt etiam praesentem scrutato rem. Proverbiorum 8. Sapientia in ipsis foribus loquitur, dicens: O uiri ad uos clamito, & uox mea ad filios hominum. Intelligite paruuli astutiam, & insipientes animaduertite. Sic ergo, qui de luce vigilabit ad sapientiam non labo rabit. Asidentem enim illam foribus suis inueniet: Hoc est, sapientiam crea tam uel increatam inueniet, assidentem foribus suis, id est, manifeste patentem in intellectu principiorum: quia cognitio existendi DEVM omnibus hominibus naturaliter est inserta. Sicut dicit Damascenus libro primo, capite tertio. Et Boëtius de Consolatione libro tertio, prosa 2. Est autem mentibus hominum uerbi bonique naturaliter inserta cupiditas. Ad idem Tullius libro primo: Insitas uel potius innatas cognitiones habemus. Quae enim gens aut penus hominum quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam Epicurus uocatr prolempsim: id est, anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intelligitur quicquam, nec quaeri, nec disputari potest. Idem libro secundo: Quid potest esse tam apertum tam perspicuum, cum coelum suspicimus, coelestia, quae contemplati sumus, quam tesse aliquod numen praestantissimae mentis, quo haec regantur. Sed contra istam uidetur esse illud, quod scribitur Proverbiorum 8. Beatus homo qui audit me, & qui uigilat ad fores meas quotidie. Ergo sapientia non statim inuenitur assidens in foribus. Dicendum est quod inuenitur statim quantum ad a. intellectum principiorum, & quantum ad noticiam DEI generalem: Sed non inuenitur statim perfecte: quia qui aliquid nouit, plus nosse cupit. Fores uero sapientiae, in prouerbijs dicuntur Doctores, per quos habemus ingressum ad sapientiam. Et ad illas fores oportet uigilare quotidie. Eccles. 6. Si uideris sensatum euigila ad illum, & gradus hostiorum illius exterat pes tuus.
Et notandum circa materiam lectionis huius, quod triplex causa exprimitur in Scriptura, quare uigilare & uigilanter nos habere debemus in omnibus: uidelicet hostilitas crudelis rebellationis, utilitas fidelis administrationis, & debilitas terrestris inhabitationis. Quantum ad primum homines existentes in bello mortali non possunt somno uacare. Nos autem sumus in continuis bellis. In Psalm. Conculcauerunt me inimici mei tota die, &c. Ergo nae cesse habemus uigilare. Grues, sicut dicunt naturales, inter se uigilias diuidunt. Et illa quae uigilare debet, lapidem tenet in pedibus, ut si illa dormierit, lapis cadens alias excitet & seipsam. Si ergo auis insensata quae uigilare tenetur, sic sibi praeuidet contra somnum. Multo magis contra somnum peccati cautelam continuam adhibere debemus, 1 Petri 5. Fratres sobrij estote & uigilate, &c. Et bene adiungens praemittit sobrietatem uigiliae. Nam ebrietatem sequitur necessario multus somnus. Est autem de Diabolo isto aduersario, sicut de quodam duce Chartaginen. refert Sextus lulius Fronti nus, stratagemat. libro secundo, capite quinto, quod est de insidijs: Dux iste bellum habuit contra quosdam de Africa qui Carthaginenses rebellabant: fuerunt isti de Africa auidi nimis ad bibendum uinum, quod intelligens dux, usus est contra eos tali cautela. Accepit multa dolia uini, & miscuit cum ui no succum cuiusdam herbae, quae uocatur mandragora: quae quidem herba est mirabiliter somnifera, sicut docet Aristoteles primo de Somno & uigilia. Facit enim homines ita profunde dormire quod fiunt insensibiles: & ideo solet dari hominibus, qui sunt propter aliquam infirmitatem curandam, secandi ut possint sine dolore secari. Dolia ergo uini sic infecti dimisit iste dux in ten torijs suis, & fugit, ad cautelam tentoria derelinquens. Africi gaudentes tentoria inuadunt, & inuenientes uictualia cum uino in abundantia, comederunt & biberunt de isto uino infecto, & statim omnes sic oppressi sunt somno, quod nullo modo se iuuare potuerunt. Hoc explorans dux iste praedictus, de nocte redijt super eos miseros, sicut uoluit trucidauit. Ista cautela mora liter loquendo utitur Diabolus contra homines. Vinum quod laetificat, desi gnat laeticiam & lasciuiam secularem: Istam laeticiam siue iocunditatem mundi Diabolus sic comiscuit succu mandragorae: id est, delectatione luxuriae quod omnes de eo bibentes fiunt quasi insensibiles. Mandragora enim est herba habens masculum & foemellam, & omnia lineamenta corporis humani, in se prae fert, & ad generationis foecunditatem confert. Genes. 30. dicit Rachaeml sorori suae Liae, de Iacob uiro suo: Dormiat tecum hac nocte pro mandragora filij tui. Et ideo mandragora uoluptatem carnis signat. Quia ergo tota munda na iocunditas inter homines his diebus procurante Diabolo, qui nos sem per cautelose quaerit debellare de succo uoluptatis est infecta. Ideo homines uitiosi dormiunt in peccatis, & ad correptionem praelatorum, praedicationes doctorum reperiuntur insensibiles: ut dicat quilibet illorum illud Prouerbiorum uigesimotertio: Verberauerunt me & non dolui, traxerunt me & non sensi, quando euigilabo & rursum uina reperiam. Non sic uos charis simi, sed sicut dicitur 2. Corinthiorum 6. In omnibus exhibeamus nosmeti psos sicut DEI ministros. Et infra: In uigilijs, in ieiunijs, in castitate, in scientia. Nota tria scientiam praecedentia, uigilias, ieiunia, & castitatem. Secunda causa quare nos in hac uita uigilare debemus est utilitas fidelis administrationis. Sumus enim sicut serui uigilantes de nocte & expectantes ad uentum domini de nuptijs redeuntis. Nuptiae sunt in coelo ineffabilis gau dij de sacrosancta unione deitatis infinitae ad naturam humanam: De his nuptijs Dominus noster uenturus est in die iudicij descensurus ad mundum totum iudicandum finaliter. Et ideo Matthaei 24. "Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus uester uenturus sit": & Lucae duodecimo: Sint lumbi uestri praecincti & lucernae ardentes. Et uos similes hominibus expectantibus dominum suum quando reuertatur a nuptijs: ut cum uenerit & pulsauerit confestim aperiant ei. Beati serui illi, quos cum uenerit dominus in uenerit uigilantes. Et licet omnes uigilare debeamus, maxime tamen prae lati, quorum curae subditorum animae sunt commissae. In cuius signum cum CHRISTVS discipulos suos dormientes inuenisset specialius caeteris increpauit Petrum, dicens: Simon dormis, non potuisti una hora uigilare mecum. Tertia causa quare in praesenti moraliter uigilare debemus est debilitas terrestris habitationis. Homo qui iaceret in domo ruinosa, ex omni parte debili, & simul cum hoc sciret, quod aliquis exterius suffoderet continue muros, ad eum occidendum: non daret se somno, si esset prudens, sed solerti uigiliae. Domus animae est corpus luteum, uel terreum. Iob 3. Habitant domus luteas, & terrenum habent fundamentum, & consumuntur uelut a tinea. Fossor est mors, qui indefesse nititur perfodere domum nostram, ut furetur animam cum peccatis si posset, uel cum poenis de bitis pro peccato. Et ideo bene dicitur, Matthaei 24. "Si sciret paterfamilians qua hora fur ueniret, uigilaret utique & non sineret perfodi domum suam". Sed timendum est, quod est de nobis sicut de pueris recenter natis. Dicit enim Ari stot. 1 de Somno & uigilia, cap. 5. Quod pueri quando pariuntur, dormiunt, & habent oculos clausos propter consuetudinem dormiendi in matrice. Sic est de multis tamdiu inoleuit in eis consuetudo indulgendi negligentiae, pigritiae, & accidiae, quod uigilare non possunt. Sed cauendum est a tribus malis passionibus, quae accidunt in somnis, sicut docet Aristot. lib. praeallegato, Epi lentia, Ephialtes, & Lethargia. Epilentia est cerebri passio faciens hominem cadere subito & inopinato. Ephialtes est passio in somno faciens homini apparere, quod aliquis eum opprimit, & nititur suffocare, unde illis qui habent hanc passionem uidetur communiter quod uetula incumbat super eos & nititur suffocare. Lethargia est infirmitas compellens hominem dormire & dormiendo mori. Moraliter istae tres passiones tria uitia generalia signifi cant, quibus inuoluitur totus mundus. Superbi nanque & ambitiosi qui ad gradus & honores nituntur ascendere, Epilentici sunt: quia superbia casum habet. Et Claudianus in maiori: ima tolluntur in altum. Vt casu grauiore ruant Lubrici siue luxuriosi patiuntur ephialten: quia uetula illa est caro quae corrupta per peccatum eis supereminet, & dominatur & deprimit eos ne resurgant. Auari uero sunt lethargici: id est, obliuiosi, qui quanto plura a DEO percipiunt, tanto magis obliuiscuntur tam sui quam DEI. Vnde glossa super illud Psalm. DEVS DEuS meus ad te de luce uigilo: sitiuit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea, &c. Ad DEVM uigilat qui uere DEI memor est: Ad DEVM dormit, qui DEVM obliuiscitur. Non sic uos charissimi. Sicut dicitur 1. Thes. 5. Non dormiamus sicut caeteri, sed uigilemus & sobrij simus, &c
On this page