Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 88 (Sap. 7:1)
POSTQVAM declaratum est doctrinaliter, quod possibile est hominem sapientiam acquirere: Restat idem expe rimentaliter declarare in exemplo. Vnde Salomon in hoc cap. inducit exemplum in seipso ut uiso modo, quo ipse qui mortalis homo extitit, sapientiam attigit, nullus desperet, quin consimiliter si uelit se disponere, sapientiam ualeat impetrare. Et diuiditur istud Capitulum principaliter in quinque partes, secundum quinque dispositiones, quas in se fuisse fatetur, quarum aliquae praecedunt sapientiam acquirendam, aliquae sequuntur sapientiam adquisitam. Primo ergo ponit humiliationem sapientiam praecedentem: secundo deprecationem sapientiam deposeentem: tertio apprecia tionem, sapientiam extollentem: quarto gratiarum actionem, sapientiam re cognoscentem: & quinto ponit quandam commendationem, sapientiam de scribentem. Secunda pars ibi: propter boc optaui. Tertia ibi: Et praeposui illam. Quarta ibi:Mihi autem dedit DEVS dicere ex sapientia. Quinta ibi: Est in alla spiritus sapientiae sanctus. Primo ergo dicit in se fuisse quandam humilia tionem per considerationem propriae infirmitatis: quae quidem consideratio maxime disponit hominem ad sapientiam. Considerans ergo seipsum recognoscit suam fragilitatem, ad suam humiliationem, quantum ad tria, uidelicet: Quantum ad suae conditionis corruptibilitatem, suae conceptionis abomina bilitatem, & suae educationis lachrymabilitatem.
Et secundum hoc litera diuiditur in tres partes. Secunda ibi: Et in ventre. Tertia ibi: Et ego natus. Primo ergo considerans Salomon seipsum, recognoscit humiliter suae conditionis corruptibilitatem, dicens: Sum quidem & ego mortalis homo, &c. In qua confessione destruit tres proprietates superbiae, ui delicet, negligentiam fragilitatis, differentiam singularitatis, & apparentiam generositatis. Omnes enim superbi negligunt considerare quales sunt, & alijs dissimiles singulariter esse uolunt. Et multi licet non sint, generosos se fingunt.
Iste uero contra haec tria confitetur infirmitatem cum dicit: Sum quidem & ego mortalis homo, confitetur conformitatem, cum dicit: Similis hominibus, diffitetur generositatem, cum subiungit: Et ex genere terreni illius, qui prior factus. est. Dicit ergo Sum quidem mortalis homo, & hoc est principium sapientiae prouidentia de morte. Hier. ad Heliodorum: Fatendum est nobis omnem sapientum uitam, meditationem esse mortis: pauci tamen sunt, qui hoc frequenter attendunt. Dicit de pauone quo pennarum suarum considerans pulchritudinem gloriat & gaudet: sed tamen uidens turpitudinem pedum, decidit & uerecundatur. Sic quilibet prudens cum gratias sibi datas attendit, quibus uolat ad opera uirtutum, & commendabilis adapparet in ore & conspectu hominum: finem uum cogitet esse uenturum, non solum miserum, sed periculosum, & dubium: Et sic superbiam poterit euitare. Nam prima radix superbiae est ignorantia, nec unquam homo de scientia gloriabitur, nisi in eo aliqualis ignorantia dominetur. Vnde Bernh. super Cano. ser. 37. De ignorantia tui uenit in te superbia. Sic enim superbiam parit tibi ignorantia tui, cum meliorem quam sis, decepta & deceptrix tua cogitatio te esse mentitur. Haec quippe est superbia: Haec initium omnis peccati cum maior es in oculis tuis, quam apud DEVM. Et infra: Non est periculum quantumcunque te humilias, quantumcunque te reputas minorem quam sis. Est autem grande malum horrendumque periculum, si uel modice te extollas, si uel uni in cogitatione tua te praeferas, quem forte DEVS parem tibi iudicat, aut etiam superiorem. Et ideo signanter dicit: Sum quidem & ego mos talis homo, In Psalm. Quis est homo qui uiuit & non uidebit mortem: qui uero haec deuote considerat nihil mundani honoris ponderat, uel acceptat. Vnde Bernh. in quodam sermone exponens illud Eccl. 7. Memorare nouissima tua & inaeternum non peccabis, dicit sic. Mortis horrorem, iudicij tremendi dis crimen, ardentis gehennae metum ab oculis cordis tui nullatenus elongari patiaris, cogita peregrinationis tuae miseriam. Recogita annos tuos in amaritudine animae tuae, & cogita uitae tuae humanae pericula, cogita fragilitatem propriam, & in huiusmodi cogitatione si perseueraueris, dico tibi parum senties quicquid foris uidetur molestum, dum toto corde circa interiorem molestiam occuparis. Haec Bernhardus.
Sic enim primo Salomon profitetur infirmitatem contra primam superbiae proprietatem quae est nescientia uel ignorantia, seu negligentia suae propriae fragilitatis cum dicit: Sum quidem & ego mortalis homo
Secundo profitetur conformitatem cum dicit: Similis hominibus, &c. Et est com tra secundam proprietatem superbiae quae est domina singularitatis. Sunt ergo multi ita superbi quod in omnibus volunt singulares uideri. Et haec est quarta species arrogantiae secundum Bedam in Homelijs sic dicentem: Quatuor sunt. species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur. Cum autem bonum a semetipsis habere se aestimant, aut sibi datum desuper credunt, sed pro suis ac cepisse meritis putant, aut certe cum iactant se habere quod non habent, aut despectis caeteris singulariter uideri appetunt. Non erant tales Apostoli sancti qui diuinos honores sibi oblatos a simplicibus renuerunt, dicentes: Et nos mortales sumus similes uobis homines, Act. 14.
Tertio diffitetur uanam generositatem, & hoc contra elationem de parentibus cum dicit: Et ex genere ter reni illius qui prior factus est, scilicet Adae. Cum enim dicit ex genere illius terreni. ostendit tam illum quam nos de terra duxisse originem, Eccl. 3. Quid superbis terra & cinis: Narrat enim Martiali coquus lib. 4. Epigram. 25. de quodam rege qui nunquam sibi permisit in uasis alijs ministrari in mensa, nisi de luto. Cum ergo a quodam familiariter interrogaretur, cur istud faceret. Respondit, quod quamuis tunc esset rex Ceciliae (fuit tamen filius cuiusdam figuli, & nunc haberet memoriam generis sui, ne propter statum regium superbiret ordinauit, sibi in uasis fictilibus siue luteis ut seruiretur. Scribit ergo poeta sic istam historiam: Fictilibus cenasse ferunt Anathoclea regem Atque abacum Sameo sepe onerasse luto. Quaerentibus causam respondit: Rex ego sum ceciliae, ficulo sum genitore satus. Abacus in proposito stat pro mensa, & Sameum lutum uocatur, lutum de Samos insula, in qua primo uasa fictilia formabantur. Anathocles fuit nomen regis. Isto modo Salomon in proposito non de Dauid patre suo tantum traxit suam originem, sed de terra de qua formatus est primus homo. Eccles. 33. Omnes homines desole & terra, unde creatus est Adam, & Esa. 64. Domine pater noster es tu, nos uero lutum. Et Hierem. 18. Sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea domus Israel. Aliter exponitur litera ista de CHRISTO sic: Sum quidem & ego mortalis homo: id est, homo, potens mori in natura humana, licet immortalis in natura diuina, similis hominibus in natura, & passionibus naturam consequentibus. Philip. 2. Exinaniuit se metipsum formam serui accipiens in similitudinem hominum factus, & habitu inuentus ut homo. Et ex genere terreni illius qui prior factus est, scilicet ipsius Adae secundum carnem, prima Corinthiorum decimoquinto: Factus est primus Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritu uiuificantem.
Videtur quod sic. Omne mortale de necessitate morietur. Sed CHRISTUS habuit cor pus mortale: ergo illud corpus fuit necessario moriturum: maior patet primo de coelo & mundo, uersus finem ubi probat Aristoteles, quod impossibile est ali quod corruptibile esse aeternum: ergo omne corruptibile necessario corrumpetur. Praeterea ad Heb. 2. Debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret & fidelis pontifex ad DEVM, ut repropiciaret delicta populi. Sed in a lijs hominibus est necessitas moriendi, ergo in CHRISTO fuit.
Praeterea CHRISTVS assumpsit, secundum Damas. lib. 3. omnes naturales & indetra ctabiles passiones, quae uniuersaliter naturam humanam consequuntur: Inde tractabiles dicuntur, quae defectum gratiae non important: Et necessitas moriendi non importat defectum gratiae, &c
Ad oppositum. Si in CHRISTO fuisset necessitas moriendi: Ergo impos sibile fuisset quin fuisset mortuus, consequens falsum. Consequentia patet: quia quocunque demonstrato haec est uera. Si necesse est ipsum mori, impossibile est quod nunquam moriatur.
Ad istam quaestionem respondet Magister sententiarum lib. 3. dist. 16. & tenet sic, uidelicet quod CHRISTVS uoluntarie as sumpsit necessitatem moriendi & patiendi. Sanctus autem Thom. 3. parte summae quaest. 14. artic. 2. Et in scripto super 3 sent. dist. 16. artic. 2. dicit quod in CHRISTO fuit necessitas naturalis ad moriendum ex principijs intrinsecis naturae humanae, licet per naturam diuinam posset se praeseruasse a morte, unde secundum eum, sicut simpliciter concedimus quod mortuus est: ita concedere possumus simpliciter quod necessitatem habuit moriendi. Sed quia idem uidentur signa re ista duo, necessitas moriendi, & impossibilitas semper uiuendi: Ideo hoc supposito melius uidetur dicendum, quod CHRISTVS non accepit necessitatem moriendi: quia absolute concedendum est quod possibile fuisset eum non fuisse mortuum. Et consequenter dicendum quod in nullo homine est necessitas moriendi: quia absolute concedendum est, quod omnem hominem potest DEVS conseruare uiuentem in perpetuum. Intentio autem istorum doctorum & etiam aliorum est dicere, quod homo habet necessitatem moriendi, si aliunde non praeseruetur: & sic CHRISTVS accepit naturam corruptibilem, quae necessario mortua fuisset nisi aliunde praeseruata fuisset a morte: modo non sequitur in isto est necessitas moriendi, nisi aliunde praeseruetur: ergo est in isto necessitas moriendi: sicut manifestum est. Vnde doctores illi concesserunt unam cathegoricam, & tamen intelligebant per eam unam hypotheticam. CHRISTVS in quantum homo necessario fuisset mortuus, si non fuisset per DEVM a morte praeseruatus, unde hic non ab intentione, sed a uerbis eorum recedo.
Ad primum in oppositum, quando arguitur, quod omne mortale de necessitate morietur, & omne quod fuit mortale, de necessitate moriturum fuit, dicendum est, negando tales. Et istam similiter. Omne compositum ex contrarijs de necessitate corrumpetur, & omnes consimiles. Ratio est, quia possibile est, quod DEO uolente, quod est de se corruptum & compositum ex contrarijs, in perpetuum conseruetur. Arist. quod dicat enim primo de coelo & mundo, oportet in isto casu negare, sicut in multis, quae fidem contingunt. Manifestum est enim quo corpora humana eadem saltem secundum numerum aliquo modo manebunt, securidum fidem in perpetuum post resurrectionem. Ad secundum quando Apostolus dicit, quod debuit fratribus assimilari per omnia, exponendum est uidelicet per omnia, ut sit distributio accommoda pro omnibus, quae eum decebant, & nostrae saluti expediebant: alias fuisset in eo peccatum, saltem originale, & ignorantia, & difficultas saltem ad faciendum bonum. Similiter quando dicitur quod in alijs hominibus est necessitas moriendi, haec est neganda, ut dictum est. Ad tertium quando arguitur de Damas. quod necessitas moriendi estuna de passionibus naturalibus, consequentibus naturam, importantibus defectum gratiae: Ergo CHRISTUS illam assumpsit: nego antecedens: quia necessitas moriendi non competit alicui rei, ita quod talem rem non posset DEVS in perpetuum conseruare, quod uidetur suae omnipotentiae derogare: quia non apparet maior ratio, quare DEVS non posset perpetuare unam rem corruptibus ilem, plus quam aliam: ergo uel quamlibet potest perpetuare, uel nullam.
On this page