Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTTA supplicatione deuota pro sapientia impetranda, & alle gata ratione tam ex parte DEI, quam ex parte Salomonis. Hic ite rato redit ad continuationem suae petitionis. Et circa haec tria facit. Primo petit quod sapientia detur sibi liberalitaer. Secundo innuit quod intendit per eam regi generaliter. Tertio probatquod ipsa possit eum bene regere moraliter. Secunda pars ibitvt mecum sit. Tertia ibi: Scit enim om nia illa. Circa primum dicit sic: Mitte illam: id est, sapientiam, quae est fides in fusa, operans per dilectionem, de celis sanctis tuis: id est, de coelo empyreo, quod inhabitare principaliter crederis, licet omni loco tu assis: Sicut em dicit Arist. primo de coelo, secundum omnes antiquos: coelum est locus DEI, & quod est in coelo, nec ueterascit, nec mutatur, nec alterat, sed habet uitam in secula seculorum. Et a sede magnitudinis tuae, figuratiua locutio est. Loquitum enim deDEO modo humano, cum tamen sit sine quantitate magnus, & sine qualitate bonus, & sine situ praesidens, ut dicit Aug. 5. de Tri. cap. 4. Per sedem ergo magnitudinis nihil aliud intelligitur, nisi quies uel tranquillitas DEI omnipotentis, qua uniuersa dis ponit. Sap. 12. Tu autem dominator uirtutis cum tranquillitate iudicas. Se cundo ostendit ad quid istam sapientiam tantum optat, & dicit, ut per eam re gatur generaliter, & perficiatur essendo, agendo, & cognoscendo. Vnde sub dit: Vt mecum sit quantum ad primum 1. Corinth.15. Gratia DEI sum id quod sum, & mecum laboret. Quantum ad secundum, 1. Corinth.15. Abundantius illis omnibus laboraui, non ego, sed gratia DEI mecum. Vt sciam quid acce prtum sit apud te. Quantum ad tertium. Et hoc dupliciter, scilicet DEI bene placitum cognoscendo, & me eidem conformando.
Vt mecum sit & mecum laboret.] Notandum est quod si primus parens in sta tu innocentiae perstitisset, omnes eius posteri sine labore meruissent. Perfe ctam enim fuisset obedientia carnis ad spiritum. Vnde sicut coelum mouetur sine fatigatione & labore, eo quod suo motori non resistit: Ita corpus tunc ab a nima sine labore motum fuisset. lam uero nec cogitare de aliquo diu possumus sine labore corporis, & a multo fortiori, nec loqui possumus, nec moveri. In Psalm. Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me. In tantum autem uersa est in contrarium nostra conditio, ut qui nati fuissemus ad quietem, si peccatum non esset: generaliter & quasi naturaliter nascimur ad laborem, di cit Iob. Homo ad laborem nascitur, & auis ad uolandum. Iob. 5. Sicut autem peregrinus ueniens ad concursus uiarum eligere potest, per quam uelit ambu lare, nullam tamen ibit sine labore: Ita homo positus in hac uita multas uias ui uendi inuenit, in diuitijs & paupertate, & honore & seruitute, in delicijs & mi serijs: sed nullam accipiet, in qua magnum laborem non inueniet: Si diues esse uo luerit, in diuitijs congregandis, conseruandis & dispensandis necessario labo rabit. Ecclesiast. 31. Laborabit diues in congregatione substantiae. Et statim se quitur: Laborabit pauper in diminutione uictus. Et sic discurrendo ubique la borem reperiet: quoniam haec fuit poenitentia toti humano generi iniuncta Gen. 3. Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea omnibus diebus uitae tuae. Laborare ergo debemus in uita praesenti uiriliter & uirtuo se propter tria: uidelicet propter conuenientiam permissi temporis, propter poe nitentiam commissi sceleris, & propter uehementiam promissi muneris.
Primo dico laborare debemus in praesenti, non quiescere, non ociari pro pter conuenientiam, permissi temporis. Tempus enim quo uiuimus, & aeterni tas uitae futurae sic comparantur ad inuicem, sicut uigilia praecedens & festum se quens. In uigilijs enim solennitatum solent homines laborare feruenter & diu, unde in talibus uigilijs faciunt agricolae altam noctem: In diebus uero festiuis indulgere solent communiter quieti & solatio. lsto modo moraliter nunc est uigilia in qua ieiunijs & laboribus nos dare debemus, 1. Petri 5. Sobrij e stote & uigilate. Et 2. Corinth. 6. In omnibus exhibeamus nosmeipsos sicut DEI ministros, in laboribus, uigilijs, & in ieiunijs multis. Sed cras in uita futu ra erit festum, & solennitas sempiterna, & ideo nunc uacabimus gaudio, laetitia & quiete. Apoc. 14. Beati mortui, qui in Domino moriuntur: amodo iam dicit apiritus, ut requiescant a laboribus suis. Vnde Hieron. in quadam Epist. Nullus labor durus, nullus tempus uideri debet longum, quo gloria aeternitatis adqui ritur. Sicut omnino fatus esset, qui in uigilia omnibus laborantibus & sudan tibus ociosus foret, & in festo laboraret, quando omnes gauderent & quiesce rent: sic fatuus esset qui in praesenti uita quietem acceptaret, in qua CHRISTVS & omnes sancti, qui nos praecesserunt laboribus, & poenitentijs se dederunt, & sibi in futuro laborem perpetuum thesaurixaret. In Psal. Laborabit in aeternum, & uiuet adhuc in finem.
Secundo tenemur laboribus uirtuosis insistere propter poenitentiam com missi sceleris. Magna enim gratia foret, si Dominus remitteret rustico perpe tuam seruitutem pro labore unius diei, & merito diceret ille rusticus tali die labo rare diligentissime. Moraliter omnis peccator seruituti perpetuae addicitur, quando peccat. Iohan. 8. Omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. Pro hac seruitute peccati in perpetuum laborare deberet in inferno, ut dictum est, nisi sacramentum poenitentiae mediaret, per quod poena aeterna in poenam tem poralem commutaretur. Iustus est ergo quemlibet qui peccauerit diebus uitae istius fortiter laborare propter poenitentiam commissi sceleris. Exemplo pro phetae qui ait: Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lachrymis meis stratum meum rigabo. Homines qui animose laborant cito patiuntur sudorem: Ita deuoti in labore poenitentiae cito irrigantur sudo re lachrymarum contritionis. Dicit Aristinus de prople. parte 23. proble. 23: quod quando plorantes lachrymas emittimus, lachrymae sunt calidae, quando autem dolen tes oculos ex aliqua infirmitate emittimus lachrymas, lachrymae illae sunt frigi dae. Et huius causam assignat talem. Indigestum est frigidum, digestum uero cali dum. Dolentium autem oculos lachryma est in digesta propter quod & frigi da, propter quod & medici signum putant esse maximae aegritudinis frigidos su dores: Calidos aut econtrario bonae alterationis. Et huius subiungit causam, cum quidem fuerit superfluitas multa in oculo, non potest interius calidum illam digerere: quare necesse est frigidam esse. Quando autem pauca superfluitas est, tunc calor uin cit, quare tunc lachrymae sunt calidae. Fiunt autem ex superfluitatibus aegritudines huiusmodi. Moraliter loquendo inter poenitentes est diuersitas: quia aliqui com teruntur ex charitate, & amore iustitiae: charitas autem ignis est. Et ideo istorum la chrymae sunt bene digestae calore charitatis, & istorum iudores sunt calidi & sig nant sanitatem. Alij autem uidentur poenitentes, & atteruntur magis quam conteran tur: recogitant enim poenam infernalem quam peccando meruerunt, & exinde timorem cocipiunt, quo timore ducti lachrymas frigidas & sudores frigidos fa ciunt: quia confessionem frigidam faciunt de peccatis timore poenae, non amore iustitiae: sic poenituit Antioch. 2. Mach. 9. Orabat scelestus Dominum a quo non erat misericordia consecuturus. Sic ludas poenitentia ductus retulit triginta ar genteos dicens: Peccaui tradens sanguinem iustum, Matth. 27. Ista est confessio frigida per timorem & desperationem. Et ideo signum est magnae infirmitatis. Isti sic laborantes licite dicere possunt illud Luc. 5. Per totam noctem laborantes nihil coepimus. Tales non fuerunt lachrymae Petri, Matth. 26. Nec lachrymae Mariae Magdalenae, Luc. 7. Tertio laborare debemus in praesenti per opera merito ria propter uehementiam promissi muneris. Consideratio enim mercedis, ac cendit amorem laboris. Isto modo persuadendi laborem uirtutis utitur Boët. uel philosophia loquens Boët. 4. de conso. Metro ultimo: Vbi inducit exemplum trium uirorum illustrium, qui labores maximos pro uirtute, & gloria temporali sustinuerunt, uidelicet Agamemnonis, Vlyssis, & Herculis. Quorum primus bello decennali Troiam deuastauit, per summa pericula: Secundus Polyphe mum gigantem monoculum, qui omnes socios deuorauerat, per summam audaciam interemit: Tertius Hercules qui duros labores sustinuit,. De quo dicitur: Hlerculem duri celebrant labores. Ille centaur os domuit superbos, &c. quae hic non ponam. Et tandem dicit sic: VItimus coelum labore irresle xo Sustulit collo, preciumque rursus VItimi celestem meruit laboris. Et enarratis istis exemplis dicit sic: Ite nunc fortes vbi celsa magni. Terga nudatis superata tellus. Ducit exempli via cur inertes banan.n1n.n Sidera donat. Vult dicere: Vos qui uirtuosi & fortes esse uultis, ite ad coelum per uiam uir tutis, quae cum sit uia excelsa, est uia magni exempli, quia multi & magni am bulant per eam, qui ante uos iuerunt. Et ideo uia excelsa magni exempli ducit uos. Cur inertes terga nudatis, quasi miseri fugientes de praelio, & petentes ab hostibus misericordiam: Ecce qualis merces uobis promittitur. Superata tel lus sidera donat: hoc est dictum: Habeatis uos sic in terra quod uictores sitis & supra sidera erit in perpetuum merces uestra. Et hoc est quod dicitur Sap. 3. Bonorum laborum gloriosus est fructus. Et in Psalm. Labores manuum tua rum quia manducabis, beatus es & bene tibi erit. De hac beatitudine loquitur Bernhard, in quodam sermone dicens: O beata regio paradisi: O beata regio deliciarum, ad quam suspiro de ualle lachrymarum: ubi sapientia sine igno rantia, ubi memoria sine obliuione, ubi intellectus sine errore, ubi ratio sine obscuritate fulgebit. Beati qui ibi habitant dicentes cum Psalm. Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula se culorum laudabunt te.
On this page