Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM declarauit Autor quod Aegyptij tenebris fue runt circumclusi, & nullum potuerunt habere remedium a loco eos continente: In parte ista prosequitur consequenter, ostendens quod nec remedium habere potuerunt a quacunque luce tene bras expellere: expulit autem tenebras lux duplex: uidelicet elementaris & coelestis. Et ideo ostendendo quod nulla talis lux eis ualere potuit. Primo ostendit, quod eis ualere non potuit ignis communis: Secundo quod nec ignis coelestis: Tertio quod nec ignis in medio aëris, ex impressionibus ge neratus, nullum eis adhibuit remedium, imo auxit potius eorum taedium. Se cunda pars ibi: Nec siderum. Tertia ibi: Apparebat enim. Quantum ad primum dicit: Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere, nec siderum limpide flammae illuminare poterant, &c. propter densitatem aëris tenebrosi. Et bene dicit: nulla vis ignis: quia nec calor rarefactionis, nec lumen illustratio nis potuit illum aërem illuminare, nec lumen illustrare. Et quid mirum, si ignis materialis & communis hoc facere non posset, cum nec siderum limpidae Aammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Consequenter osten dit quod ignis ex impressionibus generatus, nullum eis adhibuit remedium, imo auxit potius eorum taedium, & quantum ad hoc dicit: Apparebat au tem illis subitaneus ignis, timore plenus: id est, subita coruscatio fulguris. Sed contra. Si apparebat illis coruscatio: ergo aër fuit illuminatus. Verum est aër fuit per uires obscuratus, & etiam illuminatus, & illa vicissitudo plus terruit eos, quam si fuissent tenebrae continuatae: unde quando dixit, quod nulla vis ignis potuit illis lumen praebere: Intelligit quod nullum lumen ha buerunt ad eorum solatium, sed potius ad poenae supplicium. Simul enim cum illis coruscationibus, illuminationibus subito aërem caliginosum & spissum, apparuerunt illis personae tristes & horribiles, daemonum accipien tium effigies mortuorum, & facies laruatas ad terrendum eos, quod fuit eis ualde poenale non solum propter illa, quae imaginabantur ex uisis, & hoc est quoo lubdit: Et timore illius percussi, quae videbantur faciei. Vel corpora suisione uel imaginaria estimabant deteriora esse, quae non videbantur: quia ex malis uisis aestimabant peiora esse futura, & sic fuerunt in maximo timo re & miseria.
Notandum quod poena istorum Aegyptiorum assimilatur in multis poe nae internali Apparebat inquam illis subitaneus ignis timore plenus. Tum qui repente uenit, tum quia ad plenum punit. Quantum ad primum 1. Thessal ultimo: Cum dixerint pax & securitas, tunc repentinus eis superueniet interi tus, sicut dolor in utero habentis, & non effugient. Quantum ad secundum Apocalyp. 18. Quantum glorificauit se, & in delicijs fuit, tantum date illi tor mentum & Iuctum.
Occasione illius similitudinis moueo istam dubitationem. Vtrum ignis corporalis puniet in inferno damnatos. Et arguitur quod non. Quia si sic: ignis ille calefaceret corpora damnatorum, & sic cum nullum sit resistens quod possit actionem ignis diminuere uel remittere, sequeretur quod ignis ille calefaciet de facto corpus ludae uel cuiuscunque alterius ultra quemlibet gradum signatum: & cum sit aliquis gradus caloris excedens proportionem complexionis humanae: sequitur quod per calefactionem talem corrumpere tur corpus humanum, & fieret separatio animae a corpore. Vel oportebit di cere, quod aliqua caliditas, quae sufficit corrumpere uitam, maxime sanae com plexionis, non sufficiet corrumpere uitam complexionis in centuplo debilio ris. Secundo si ignis affligeret ista corpora futura in inferno: ergo cum sit agens naturale, & non uoluntarium, agit uniformiter per medium uniforme per omnia corpora aequaliter approximata: ergo aequaliter affliget minus mali corpus, sicut peioris, si fuerit aequaliter approximatum. Tertio si ibi erit ignis: ergo ibi erit aliquod lumen: consequens est falsum: quia dicitur Matth. 22. Ligatis manibus & pedibus proijcite eum in tenebras exteriores. Super quo dicit Gregorius: Si ignis ille lumen haberet in tenebras exteriores, non diceretur mitti. Et Basilius dicit super illud Psalmi: Vox Domini interce dentis flammam ignis, quod uirtute diuina separabitur claritas ignis ab eius uirtute adustiua: ita quod claritas cedet in gaudium Sanctorum, & ustiuum ignis in tormentum damnandorum: ergo ibi nullum lumen erit. Quarto si ignis sit sub terra: hoc est, per uiolentiam: sed nullum violentum est aeternum. Aristoteles 1 de Coelo: Ergo ignis ille non erit aeternus. Quinto sic: Quaero an infernus sit idem locus cum purgatorio, & ignis eiusdem rationis hio & ibi, uel non. Si sic: ergo concedendum est quod decedentes cum charitate uadunt ad infernum. Si non: Contra sancti Patres ante mortem CHRISTI purgaban tur, sed non purgabantur in aliquo loco supra lymbum patrum, nec in lymbo ergo in inferno. Antecedens istius consequentiae patet: quia in lymbo non est poena sensus.
Ad oppositum uidetur esse illud Matth. 25. Discedite a me maledicti in ignem aeternum: ergo damnandi erunt in igne aeterno. Quod autem ignis corporalis sit, dicit Gregorius 4. Dialog. Ignem gehennae corporeum esse, in quo certum est corpora cruciari non ambigo. In ista dubitatione non est quaerenda nova fictio, sed cum reuerentia recitanda sunt dicta Sanctorum. Volo igitur recitare quid de igne inferni, quid de loco inferni, quid de lo co & igne purgatorij senserunt doctores antiqui. Augustinus duodecimo su per Genes. ad literam sensit, quod animae malorum post mortem non per cor pora, sed per corporum similitudines in anima causatas affliguntur. Vnde uult ibi, quod ignis ille spiritualis est, non corporalis. Similiter dicit de loco: sed postea illud retractat tenens, quod locus ille sit corporeus, & sub terra. Et quod ignis sit corporeus, & sub terra ardet. Gregorius 4. Dialog. dicit: Ignem infernalem corporalem esse non ambigo. De isto ergo certum est, quod nul li patet ueritas per rationem demonstratiuam, sed tantum per reuelationes fa ctas sanctis uiris. Et ideo sequendo dicta Sancti Thomae, dicendae sunt istae conclusiones. Prima, ignis infernalis est corporeus: Secunda, ignis iste non agit in corpora materialiter, & modo naturae, sed spiritualiter, & modo ani mae: Tertia est, quod ignis non calefacit corpora damnandorum, nec illa cor pora calesiunt per ignem illum: Quarta est, quod ille ignis infernalis affligit si cut instrumentum diuinae iusticiae, non sicut, principale agens: Quinta est, quod infernus est infra terram. Sexta est, quod purgatorium est infra infer num, & idem est ignis purgatorij & infernalis. Primam conclusionem pro batsic: Corpori non potest coaptari nisi corporea poena. Vnde ex hoc pro batGregorius, quod ignis infernalis est corporeus, in quem corpora damnan dorum post diem iudicij statim retruduntur. Augustinus etiam 21 de Ciuita te DEI, capite decimo dicit: quod "ignis quo etiam spiritus affliguntur corpo reus est". Secundam conclusionem illam uidelicet, ignis ille materialiter non agit modo naturae, sicut ignis calefacit lignum, causando in eo calorem qua lis est in igne: sicut declarat Magister sentent. dist. 44. libro quarto: si aliter fie ret necessario causaret passionem in corpore damnati, & alterationem rea lem. Omnis autem talis alteratio praesupponit motum coeli, sed post iudi cium motus coeli cessabit: ergo tunc non erit talis alteratio. Est ergo secun dum eum, & secundum Aristotelem duplex alteratio siue passio. Vna per mo dum naturae, quando agens assimilat sibi passum materialiter, sicut quan do ignis calefacit lignum: Alia, quando agens non ass milat sibi passum in qualitate, qua agit, sicut obiectum agit in medium. Albedo enim non fa cit medium album, sed tantum causat in medio speciem albedinis. Consimi li modo secundum eum corpora damnandorum non patientur, primo modo passionis, sicut modo patiuntur: sed secundo modo tantum, & sic defendit, quod ignis agendo perpetue in corpora damnandorum, nunquam ea consu met uel corrumpet. Tertia patet ex dictis uidelicet, quod non calefaciet cor pora damnandorum, nec comburet: quia tantum spiritualiter immutabit, si cut color medium uel pupillam. Quarta conclulio sequitur ex praecedenti: quia ignis ibi non agit alterando materialiter, sed spiritualiter, & aliquis ma gis, & aliquis minus: quia agit sicut instrumentum diuinae iusticiae. Qui tam conclusionem, uidelicet, quod infernus sit infra terram declarat ex dictis Gre gorii 4. Dial. & Augustinus 12. super Genes. ad literam, qui duas ad hoc con gruentias assignant, uidelicet: Tum quia sicut animae peccatorum propter carnis amorem peccauerunt: Ita eis loca exhibentur, sicut mortuae carni de betur: tum quia sicut grauitas est in corporibus: ita tristicia est in spiritibus: & laetitia est in spiritibus, sicut leuitas in corporibus. Locus autem grauium est deorsum, sic etiam locus est spirituum peccatorum. Sextam conclusionem tenet, uidelicet: Quod idem est locus purgatorij & inferni, ita, quod illa lo ca sunt sibijnuicem uicina, super 4 sentent. distinct. 25. in responsione ad ar gumentum secundum, & ratio sua est ista: Quia limbus patrum fuit con iunctus inferno, alias CHRISTVS non diceretur ad infernum descen disse. Sed limbus fuit superior quam locus purgatorij: ergo locus purgatorij fuit uicinior inferno, quam locus ille siue limbus patrum.
Vult tamen dicere quod infra ambitum infernalem sunt quatuor loca di stincta. In summitate limbus patrum: & postea limbus puerorum: tertio pur gatorium, ubi est poena sensus: quarto damnandorum. Idem Gaudentius 8 quodlibet, quaest. 32. ubi est locus purgatorij secundum legem communem, ecundum uero priuilegia personalia & dispensationem diuinam animae quo rundam puniuntur in loco, in quo peccauerunt: Tum ad uiuorum uicinorum instructionem: tum ad mortuorum subuentionem. Per haec ad argumenta.
Ad primum patet, quod ignis iste non alterat corpus materialiter, sed tantum spiritualiter, sicut obiectum mutat intellectum uel sensum. Et ideo nunquam corrumpet, imo nec semel corpus ab illa transpositione transmutabit, in qua ponetur in inferno. Ad secundum patet, licet non sit agens uoluntarium, agit tamen ut instrum: entum agentis uoluntarie. Et ideo punit & affligit secun dum uoluntatem ipsius, & non secundum naturam propriam ignis. Ad ter tium de igne & lumine dicendum est, quod locus ille sic erit dispositus, sicut conuenit maxime miseriae damnandorum. Vnde non erit ibi fumen aliquod, sed umbrosum, ut illa uideantur quae afflictionem ingerere possunt. Dicitur ta men quod ignis ille est naturaliter eiusdem speciei cum lumine nostro, sed differunt secundum materiales dispositiones: sicut differunt flamma & ignis, quamuis ignis sit eiusdem speciei, siue sit in materia aerea, sicut est in flamma, siue in materia terrestria, sicut est in carbone. Quia ergo lumen illud erit in ma teria fumosa, & umbrosa, simpliciter loquendo dicitur locus ille tenebrosus. Ad quartum dicendum quod licet nullum violentum sit perpetuum ex ordi natione Naturae, potest tamen ordinatione diuinae iusticiae. Ad quintum pa tet per dicta, in sexta conclusione. Sic ergo totam difficultatem de aeternitate corporum non consumendorum per ignem inferni, quam pertractat Augu stinus 21 de Ciuitate DEI. soluit ille doctor per hoc principium: Cessante motu coeli, nulla potest fieri in corporibus actio, uel passio materialis, sed spi ritualis tantum. Et quamuis istud esset quoddam damnatum Parisijs, est ta men illa sententia retractata, quantum attinet ad dicta Sancti Thomae per do minum Papam Iohannem 2211. Contra quem arguit Scotus doctor subtilis dist. 48. lib. 4. ad iam dicta concludens.
On this page