Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
ACTVM est superius de exterminio Aegyptiorum mirabili in ma ri Rubro: Hic agitur consequenter de fauorabili patrocinio colla to Hebraeis in recedendo de Aegypto. Et circa hoc duo facit: Nam primo commemoratur diuina gubernatio: Secundo narratur He braeorum exultatio, ibi: Tanquam enim equi. Circa primum duo ta cit. Nam primo ostendit in generali, qualiter omnis creatura famulabatur di uinae uoluntati, ad Hebraeorum liberationem: Secundo hoc ipsum manifestat in speciali, per particulatem deductionem, ibi: Nam nubes.
Circa primum est sciendum, quod sicut omnis creatura libera DEI uolunta te producta est de nihilo: ita omnis creatura diuinae uoluntati suam operatio nem, uel exercendo, uel suspendendo, pro tempore famulabatur: Et ideo cum DEVS uoluerit, Solem & Lunam retrahit, & motum eis sistit: & cum voluerit mundum ac lucem illuminat, & motum continuat: sicut miraculose factum fuit tempore passionis CHRISTI quomodo ad subtractionem: & etiam tem pore losuae, quo ad stationem, &c. Et sic est de omni alia creatura. Et hoc est, quod dicit: omnis enim creatura ab initio ad suum genus refigurabatur, tenecten do se ad suum genus, quod DEVS est, & conformabatur illius voluntati. Sicut enim docet Aristot. 5. Metaph ca. de genere: Genus uno modo dicitur illud, a quo multitudo aliqua, sicut a primo generante producitur. Et secundum illum modum loquendi, DEVS potest dici omnium rerum genus, Apocal. 22. Ego sum radix & genus omnium. Ad hoc genus omnis creatura refigurabatur: id est, reuertendo conformabatur, deserutens tuis praeceptis. Ad hoc enim omnis creatura condita est, ut conditori suo per omnia obediat. Et multipliciter refi gurabatur per benignam gubernationem Hebraeorum. Et ideo subdit: Vt pueri tui, uidelicet famulantes tibi, Hebraeitpuer enim dicitur famulus) custodirentur illesi, scilicet in Aegypto, in mari Rubro, & in deserto. Hanc autem obedientiam creaturae ad DEVM & solatium Hebraeorum in speciali declarat dupliciter, ui delicet in columna nubis, quae eos protexit per diem, ne calore Solis combure rentur: & in recessu maris Rubri, quo dedit eis uiam siccam, in qua sine impedi mento gradetentur: unde dicit sic: Nom nubes illorum castra obumbrabat, quae tria eis fecit. Nam diuidebat inter eos & hostes, compescuit Solis ardores, & Iu cebat per noctes. Item quantum ad recessum maris, dicit sic: Et ex aqua quae an tea erat, supple in loco suo, terra, apparuit arida: & in mari Rubro via sine impedi mento. & campus germinans de profundo nimio: id est locus speciosus, & italecu rus, & amoenus pro itinere, ac si fuisset campus germinans. per quem: id est, cam pum siue locum ad modum campi se habentis, omnis natio Hebraeoram transiuit. quae regebatur manu tua: id est, potestate: uidentes tua mirabilia, quo ad tran situm eius sicco pede, per medium Rubri maris: & menstru, quoad submersionem Aegyptiorum in illo. Circa illam clausulam, Ad genus suum refigurabatur. Moraliter, genus nostrum considerare debemus quadrupliciter, ex parte pa tris, ex parte matris, ex parte germanorum, ex parte filiorum. Pater est DEVS, mater est terra, germani sunt angeli, filij sunt opera. Seruemus igitur in nobis ratione patris nobilitatem: ratione matris humilitatem: ratione fratrum stabi litatem: ratione filiorum: id est, operum utilitatem. Primo ergo cum sumus de genere ipsius DEI, oportet quod simus nobiles, non degeneres, Actu. 6. Fecit ex uno homine omne genus hominum. Et infra: Igitur cum sumus genus DEI, non debemus aestimare auro, & argento, aut lapidi sculpturae artis, & cogita tioni huiusmodi diuinum esse simile: Nobilitas autem ista non est nisi bonitas moralis. Vnde omnis uirtuosus est nobilis, & generosus: & omnis uitiosus degener est, & ignobilis. Et ideo contra uitiosos gloriantes dem sua generosita te carnali, rationabiliter inuehit Boëtius 3 de consola, metro 6. probans homi nem uitiosum esse ignobilem, & hominem uirtuosum nobilem. Et dicit sic: omne hominum genus in terris Ccelsa sede petitos. Simili surgit ab ortu: Mortales igitur cunctos Vnus enim rerum pater est: Edidit nobile germen. Vnus qui cuncta ministrat. Quid genus & proauos strepitist Iille dedit Pheboradios.. St primordia vestra Dedit & cornua luna n Autoremque DEVM fpectes. Ille homines etiam terri. Nullus degener extat. Dedit & sidera celo. Ni uitijs peiora fouens tsic membris claudit animo:. Proprium deserat ortum,
In hoc metro 5. Boëtius dicit primo, quod homines siue diuites siue pauperes similem habent ortum: quia anima de DEO, corpus autem de terra. Secundo quod DEVS est pater omnium rerum tam hominum quam aliorum. Tertio dicit, quod iste pater est ualde nobilis: quia omnia produxit, & omnia mini strat tam in coelo quam in terra. Dedit & Phoebo radios. Dedit & cornua lunae. Quarto enim dicit quod fatuum est genus, & proauos ad iactantiam recitare. Quinto quod omnis uirtuosus est nobilis, sed ille degener efficitur, qui defe rens DEVM, implicat se uitijs. Huic concordat Seneca, quaere ca. 8. lectionis 3 Recogitantes igitur genus nostrum ex parte patris, simus tales in moribus, ut non mentiamur cum dicimus: Pater noster, &c. Matth. 6. ca. sed ut de nobis pos sit ueraciter dici illud 1. Pet. 2. Vos autem estis genus electum, regale sacerdo tium, gens sancta, & populus adquisitionis, &c. Secundo intelligentes genus nostrum ex parte matris, seruemus humilitatem. Terra enim est mater nostra secundum philosophum. Terra est infimum & ultimum elementum. Narrat Valerius lib. 7. ca. 3. de lunio Bruto: Qui cum a rege Tarquinio auunculo suo omnem nobilitatis indolem exciperet, interque caeteros etiam fratrem suum, quod uegetioris ingenii erat interfectum animaduerteret, obtusi se esse cordis simulauit, eaqe fal lacia maximas uirtutes texit suas. Profectus etiam Delphos, cum Tranquinij filijs, quos is ad Apollinem Pythium muneribus sacrificijsque honorandum miserat, aurum DEO nomine doni causa, cauato baculo inclusum tulit: quia timebat ne sibi coeleste numen aperta liberalitate uenerari tutum non esset. Peractis deinde mandatis pa tris Apollinem iuuenes consuluerunt, quis nam ex ipsis Romae regnaturus uideretur. At is penes eum summam urbis nostrae potestatem futuram respon dit, qui ante omnes osculum matri dedisset. Tum Brutus perinde atque casu pro lapsus de industria se abiecit, terramque communem omnium matrem existimans, oiculatus est. Quod tam uafre telluri impressum osculum, urbi libertatem, Bru to primum in x fascijs locum tribuit. Et illo modo moraliter, quicunque ad re gnum aspirant coeleste, necesse habent se in praesenti humiliter tenere, simplices se simulare, & esse: terram matrem per mortis recordationem osculari, ut sciat quilibet cuius generis sit ex parte matris: quia non est coelestis, sed terrenus. Et dicat illud Sapient. 7. Sum quidem & ego mortalis homo, & ex genere terre ni illius, qui primo factus est. Tertio rememorantes genus nostrum ex parte fratrum, qui sunt angeli, seruemus instabilitatem in bono. Dicitur enim natura a humana germana angelorum. Vnde cum Tobias a Raphaele uellet genus in quirere, respondit: Genus quaeris mercenarij, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat. Sed ne forte sollicitum te reddam: Egosum Azarias, Ananiae ma gni filius. Tobias respondit: Ex magno genere es tu, Tobiae 5. Verum dixit angelus secundum nominis interpretationem. Axcarias namque interpretatur adiutor. Ananias gloria DEI. Erat enim adiutor gloriae DEI. Quando ergo recogitamus angelos fratres nostros germanos esse in tanta gloria, & nos ad eos non posse pertingere, nisi fratribus nostris assimilemur, conari debemus totis uiribus nostris, ipsos fratres nostros imitari, in signum fraternitatis istius Raphael, qui & Axcarias, quem Tobias uicissim fratrem uocat, Tobiae 6 Obsecro te Azaria frater. Et Tob. 9. Frater peto te, ut auscultes uerba mea, & angelus ad eum, Tobiae 11. Tobia frater scis, quemadmodum reliquisti pa trem tuum, &c. Sunt ergo tam homo quam angelus de parentela diuina: sed certe homo multiplicius, cum sit triplex cognatio, scilicet legalis per adoptio nem, spiritualis per sacramenti susceptionem, & carnalis per carnis propaga tionem. Angeli tantum attinent DEO secundum cognationem legalem, qua per gratiam sunt adoptati. Homo autem attinet DEO triplici cognatione. Legali: quia est filius DEI adoptiuus. Ad Ephes. 1. Praedestinauit in ado ptionem filiorum DEI. Etiam est filius DEI spiritualis: quia per baptismum nos regenerauit, Iohan. 1. Dedit eis potestatem filios DEI fieri. Est etiam car nalis frater: quia de nostra progenie naturam assumpsit. Ad Hebrae. 1. Nus quam angelos apprehendit, sed semen Abrahae: & ideo possumus dicere an gelo illud 2. Macha. 7. Noli putare genus nostrum a DEO derelictum esse Quarto recordantes genus nostrum ex parte filiorum, seruemus in moribus utilitatem. Filij enim nostri opera nostra sunt, Ecclesiast. 11. Ante mortem ne laudes hominem quenquam: quoniam in filijs suis agnoscitur uir: id est, in o peribus perfectis, secundum Gloss. ibidem Apocaly. 20. Iudicatum est de sin gulis, secundum opera eorum. Et Apocal. 14. Opera enim illorum sequun tur illos. In istis ergo filijs seruemus utilitatem, ut sint nobis meritorij ad glo riam, & non ad poenam: quod est quando opus nostrum producitur a gra tia diuina & libero arbitrio. Quando uero producitur a Diabolo, carne, uel mundo, & libero arbitrio, est quasi spurium genus. Et non potest consequi hae reditatem coelestem Et ideo prohibetur pontifici legis ueteris sub figura, Le uit. 21. quod non commisceat stirpem sui generis uulgo gentis suae: quia ego Dominus, qui sanctifico eum, &c
On this page