Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 169 (Sap. 15:1-15:3)
INTENTIO Spiritus sancti tam in isto Capitulo, quam in duobus praecedentibus est idolatriam destruere, & uerum DEI cultum hominibus suadere. Hoc autem in isto capitulo per duas uias aggreditur: Nam primo commendat diuinam bonitatem, propter quam omnis creatura rationalis ei debet seruire. Secundo declarat idolorum uili Itatem propter quam omnis homo tenetur ea contemnere. Secunda pars ibi: Non enim in errorem: Circa primum, primo ponit diuinam commendationem: secundo subiugit commendationis declarationem. Secunda pats ibi: Et enim si peccauerimus.
Commendabilia autem quae dicit de DEO sunt quatuor, quae maxime mouent aliquem ad seruiendum Domino, tales conditiones habenti: Videlicet suauitas in communicatione. Domino enim amaro & iracundo nullus famulatur libenter: Veritas in promissione. Nam multa promittens & pauca per soluens raro habebit famulos sibi deuotos: Patientia in expectatione. Domi nus enim qui non subito nec rigide procedit ad sui ultionem, dat subditis confidentiam sperandi ueniam post offensas. Et misericordia in generali dispositione: quia misericordia Domini famulos facit esse deuotos & obedientes. Quantum ergo ad ista quatuor dicitur: Tu autem DEUS noster suauis & verus es. Suauis, beneficia largiendo: verus, promissa implendo: patiens, expectando delinquentes, Ecclesialt. 5. Altissimus est patiens redditor, & in misericordia disponens omnia: quia punit citra condignum, & praemiat bonos ultra condignum. Haec est ueri DEI commendatio.
Secundo subiungitur huius magnae commendationis declaratio. Iustum est enim ut DEO seruiamus, & eum honoremus siue fuerimus in statu culpae siue in statu iusticiae: quia si fuerimus peccatores nihilominus infra potentiam suam puniendi sumus: Si fuerimus iusti, sumus infra potentiam suam, & per eam supra meritum praemiandi: & hoc est quod subdit: Etenim si peccauerimus tui sumus scientes magnitudinem tuam: id est, infinitatem potentiae tuae. In Psal.1 Magnus Dominus & laudabilis nimis, & magnitudinis eius non est finis. Et si non peccauerimus scimus: id est, firmissima fide credimus: quia apud te compi tati sumus: id est, numerati & electiut in coelis aeternaliter praemiemur, Luc. 6. Gaudete, & exultate: quia merces uestra multa est in coelis.
Sed posset aliquis quaerere: Quod est illud praemium uitae, & quomodo ad qiud perueniemus: Ideo subdit: Nosse enim te nude videlicet & apte consummata iusticia est, Ioh. 17. Haec est uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum DEVM, & quem misisti IESVMCHRISTVM. Ecce praemium. Sed quomodo ad illud perueniemus subdit: Et scire: id est, credere per dilectionem, iusticiam: id est, aequitatem & virtutem tuam: id est, pietatem: radix est: id est, principium immortalitatis: id est, beatitudinis sempiternae, quid d qui habet fidem formatam charitate, quod tu es uere iustus, & uere pius, ille habet radicem beatitudinis. De hac radice fidei Christianae loquitur Augustinus super Ioh. sic dicens: Sicut in radice arboris nulla prorsus apparet species, & tamen quidquid est in arbore pulchritudinis uel decoris, totum ex illa procedit: sic ex fidei humilitate quid quid meriti, quidquid beatitudinis anima susceptura est, ex fidei fundamento procedit: unde signanter dicitur quod fides est radix immortalitatis: Vnde Ec clesiast. 1. Radix sapientiae est timere DEVM, rami eius longaeui.
Circa iuam clausulam: Scimus quoniam apud te sumus computati: Notandum est, quod istud uerbum dicitur praecise de electis, quorum numerus soli DEO cognitus est: sicut dicit Augustinus in Enche. c. 22. Vbi notandum quod magni domini aliter possident modica & uilia, & aliter preciosa & nobilia. Vilia uel res parui precij licet habeantur, non tamen a dominis computantur. Sed preciosa & nobilia iocalia bene habentur, & in numero diligenter computantur. Isto modo est de DEO, qui omnes possidet siue sint peccatores, siue iusti, & praedestinati. Peccatores habet sub dominio suo, sed nullius numeri sunt apud eum Ecclesiast. 1. Stultorum infinitus est numerus. Vnde Boët. 1. Arithme loquens de diuisione numeri, per diminutum & superfluum, & perfectum di cit. In his est magna similitudo uirtutis & uitij: perfectos enim raros inueni mus numeros, sed superfluos & diminutos multos & infinitos. Perfectus enim numerus est, qui ex omnibus partibus suis aliquotis simul sumptis: sicut est sex, & infra centum millia, non sunt nisi quinque tales numeri: & quia tanta est malorum copia, non est DEO cura de eis, ut numerentur. Iusti autem possidentur, sicut iocalia perfecta & preciosa, Esa. 13. Preciosior erit uir auro, & homo mundo obrizxo. Et bene dicit, uir. Quia sicut ordinabatur in lege, mulieres & paruuli non numerabantur, sed soli uiri: ita apud DEVM effoeminati ad ope ra uirilia seu virtuosa, nec irrationabiliter uiuentes preciosi iudicantur: sed tantum uiri: id est, uirtuosi qui pro CHRISTO persecutiones, & iniurias seu ignominias pertulerunt. De quibus Sap. 5. scribitur: Tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt. Et sicut ibidem intra dicitur tunc dicent reprobi: Nos insensati uitam illorum aestimabamus, insaniam, & finem illorum sine honore. Quomodo igitur computati sunt inter filios DEI & inter sanctos sors illorum est: Possunt ergo sancti & electi dicere: Scimus quoniam apud te sumus computati, sicut ex arte algoristica satis patet. Septem sunt computationis species quae in communibus uersibus continentur: Addere, subtrahere, duplare, dimidiare. Sext aque, diuidere, quinta vero multiplicare. Radicem trahere pars septima dicitur esse. DEVS autem in effectibus gratiosis, quos circa nos electos suos facit, omne istas computationis species exercet: Addit, subtrahit, duplat, & dimidiat, multiplicat, diuidit, & radices extrahit. Addit enim nobis peccantibus tempus po nitentiae ut co Dominus: Addam diebus tuis 15. annos. Subtrahit quandoque malos & impeditores quietis nostrae, ut proficiamus: quia Proverb. 26. dicitur: Susurro ne subtracto, iurgia quiescunt. Et ideo consulit per Apostolum 2. Thess. 3. Sub trahite uos ab omni fratre ambulante inordinate. Duplat nobis spiritualia in praesenti, ut sufficiant, quando dat nobis uirtutes tam naturales quam gratuitas, Proverb. 31. Omnes domestici eius uestiti duplicibus. Et in futuro duplat nobis gloriam, quando dabit nobis duplicem stolam: id est, quando tam in cor pore quam in anima glorificati erimus, Esa. 61. In terra sua duplicia possidebunt. Dimidiat poenas quas iuste meremur: quia longe citra condignum punit: si tamen alia poena posset aestimari peccato mortali condigna, 1. Mach. 10. Dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meae relinquo uobis, &c Multiplicat in nobis dona sua & beneficia, orationes nostras exaudiendo. In Psalm. "In quacunque die inuocauero te, uelociter exaudi me, multiplicabis in anima mea uirtutem". Diuidit, quando gratias gratis datas, diuersis personis communicat diuersimode, ut omnes fideles in Ecclesia seinuicem ualeant supportare: iuxta sententiam Apostoli 1. Corinth.12. Diuisiones gratiarum sunt. "I dem autem spiritus diuidens singulis prout uult". Sed radices extrahet, quando peruersas cogitationes, a quibus omnia mala oriuntur, iudicialiter denudabit, Proverb. 25. "Cogitationes impiorum eradicabuntur". Sunt ergo iusti multipliciter computati. Notandum est autem quod aliter computat senescallus cum praeposito, aliter usurarius de superfluo, aliter oeconomus: id est, procurator domus, cum famulo. Primus computat ad calumniandum: secundus ad iniuste lucrandum: tertius ad iuste remunerandum. Isto modo aliter computant nobiscum daemones, aliter uani arrogantes homines, & aliter DEVS, & angeli boni nos expectantes. Daemones computant ad calumniandum tantummodo. Vnde sicut falsus auditor computi, qui calumniari proponit prae positum uel baliuum, illas expensas diligentissime computat, in quibus uidit eum amplius neglexisse: ita Diabolus computat nobiscum de peccatis nostris. Portat enim sempers taliam praeparatam contra nos. Qui plus laetatur in sentibus peccatorum, quam in floribus meritorum. De quibus dicitur lob. 30. Inter huiuscemodi laetabantur, & esse sub sentibus delicias computabant.
Secundo aliter computant homines arrogantes. Illi enim computant modo usurarij. Solus usurarius uendit tempus: quia pro solo lapsu temporis plus percipit quam debet. Et istum modum computandi habent ali quae personae, quae cum suae iuuentutis tempora transierint ociose, sine quo cunque merito uirtuoso: ex solo lapsu temporis, & naturae defectu, honorem uendicant senectutis: similes antiquis imaginibus, in quibus secundum opinio nem uetularum nihil est numinis, donec fuerint 60. annorum. Et certe istud lucrum est illicitum: quia non correspondet merito uel uirtuti, sed lapsui temporis & senectuti. Ecce quid dicit Scriptura Sap. 4. Senectus enim uenerabilis est non diuturna, nec annorum numero computata. Cani sunt sensus hominis, & aetas senectutis uita immaculata. Et ideo uos quicunque iuuenes qui in senectute uirtutis honores proponitis uendicare, nitamini in iuuentute non ociosis, sed studiosis insistere laboribus & meritis, dum uires habetis in cor pore, & recens ingenium possidetis in mente. Iuxta consilium Ouidij de arte Amandi lib. 3. Dum vires annique sinunt, tolerare labores. Nam veniet tacito curua senecta pede Non quae praeterijt ziterum vocabitur unda Nec quae praeterijt hora redire potest. Vtendum est etate, cito pede labitur atas. Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Quia nisi uirtuose uixeritis iuuenes, non potestis iuste uendicare uirtutis ho nores. Sap. 3. Siquidem longae uitae erunt, in nihilum computabuntur, & sine honore erit nouissima senectus eorum. Et quamuis homo honores ambire non debeat, debet tamen se honoribus dignificare, sicut dicit Aristot. 4. Ethic. & alias extitit declaratum.
Tertio computant nobiscum DEVS, & angeli eius beati, & etiam animae nos expectantes, modo quo oeconomus computat cum famulo suo, de labo re ad remunerandum: sicut computauit ille procurator qui sero redijt singulis operarijs reddere singulos denarios, Matth. 20. Sic etiam DEVS computat modo dies, quibus meritorie laboramus, & actus etiam meritorum. Et non solum DEVS, imo tota coelestis Hierusalem mater nostra, ut merito dicatquilibet nostrum illud Tob. 10. Ego novi quod pater meus & mater mea dies computant, ad iuste uidelicet remunerandum unicuique pro merito uitam sempiternam.
On this page