Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
INTER ea quibus homines singulariter extolluntur, unum est ex perientia in diuersis scientijs. Quia enim omnis scientia est de nu mero bonorum honorabilium, ab omni scientia redditur persona quae libet honore digna. Cuius ratio est: quia honor est praemium uirtu tis, uirtus aut rei mensuratur in hoc, quod potest attingere ad illud, ad quod naturaliter est ordinatum: quia in eo consistit eius perfectio. Modo omnis homo naturaliter scire desiderat, & scientia est hominis perfectio naturalis, & ideo omnis scientia reddit omnem personam honore dignam. Postquam ergo Salo mon sex praerogatiuas de sapientia sponsa sua retulit, uidelicet generositatem pro pagationis, celepritatem bonae opinionis, curialitatem educationis, opulentiam in diuitijs, & experientiam in artificijs, sincerum moderamen in moralibus. In hac parte subiungit septimam praerogatiuam uidelicet: uerum examen in scientia libus. Et quia scientiae secantur, quemadmodum & res de quibus sunt, 3 de Ani ma. Res uero diuiditur in signum & signatum, ideo omnis doctrina uel est re rum uel signorum. Sicut dicit August. 1. de doctrina Christiana, cap. 6. Scien tiae uero quae sunt de signis, uocantur scientiae sermocionales. Scientiae quae sunt de rebus, uocantur scientiae reales. Et ideo: quia omnis scientia sub altero istorum generum continetur: ideo ad commendationem scientiae introducit Salomon in hac parte eam habere noticiam, tam scientiarum naturalium, quam etiam sermocionalium, & dicit sic: Et si multitudinem scientiae diligit quis, scit, &c Si pro quia: quia homo naturaliter desiderat multitudinem scientiae: quasi dice ret, non solum ipsa adornata est uirtutibus moralibus, uidelicet iusticia, prudentia, fortitudine, & temperantia, imo etiam dotata uirtutibus intellectualibus, ut ha beat non solum scientiam, sed multitudinem scientiae. Quia uero multitudo scien tiae est secundum multitudinem scibilium: Sunt autem in naturalibus quaedam praeterita, quaedam futura, quaedam quae eueniunt raro, & quaedam quae fre quenter. Item in sermocinalibus scientijs, quaedam sunt plana & facilia ad intelli gendum, & quaedam obscura & perplexa, & apta ad decipiendum. De istis omnibus dixit sapientiam esse sufficienter instructam: quia scit praeterita, & de fu turis aestimat, &c. Quia enim disciplinati est intellectum certiorem inquirere secundum unumquodque genus, quantum natura rei permittit: sicut dicitur 1. E thicorum. Ideo fatuum esset tantam certitudinem exigere de futuris, quantam habere possumus de praeteritis: cum futura annexa sint contingentibus, prae terita uero necessitati sint subiecta. Et ideo signanter distinguendo dicit: Scit praeterita & de futuris estimat: id est, opinatur uel coniecturat. Scit enim versu tias sermonum: id est, occultos, & aenigmaticos modos loquendi. Vel versutiae sermonum dicuntur perplexae formae arguendi, in quibus patet redargutio sal tem apparens, quamcunque partem homo elegerit: sicut in insolubilibus. Scit e tiam dissolutiones argumentorum, quae uidentur apud simplicem solui non pos se. Nlia litera habet dispositiones argumentorum: id est, debitas formas arguendi syllogistice, enthymematice, exemplariter, & inductiue, & huiusmodi disposi tiones, de quibus in libro priorum tractatur ab Aristotele. Scit non solum isia: imo in naturalibus scit signae, & monstra. Signa dicuntur aliqui effectus na turales in coelo uel in aƫre, qui euentus futuros designant circa statum huma num: sicut patet de cometa quae significat mortem principis, & bella futura. sicut patet primo Metero. & longa experientia est expertum. Monstra uero di cuntur quae siunt contra consuetum cursum & contra intentionem naturae. Sicut quando homo nascitur cum sex digitis, uel cum duobus capitibus, & hu iusmodi. Et uocantur monstra, quae communiter aliquid dissuetum demon strant esse futurum. Vnde omne monstrum est signum, sed non econtram large loquendo de signo: quamuis stricte loquendo posset dici istud signum quod raro: tamen secundum naturam accidit: sicut est cometa uel eclipsis Solis. Mon strum quia raro euenit & contra naturam. Sicut si aliquis ex media parte esset nomo, ex teliqua bos uel econtra. Scit euentus temporum & seculorum: id est, sci te facit: quia sicut superius dictum fuit: Amicos DEI & prophetas constituit.
Nota quod inter multa quae scire nos conuenit, trium est nobis scientia ne cessaria: uidelicet flagitorum quae perpetrauimus: beneficiorum quae repor tauimus: & suppliciorum quae nos meruimus. Prima ergo scientia circa quan debemus esse curiosi, est noticia nostrorum flagitorum, ut illa discutiamus, ut nosipsos paruipendamus, & non superbiamus: & argumentum demonstratiuum ad causandum istam scientiam affert nobis conscientia nostra, murmurans & laesa quodammodo de malicia factorum nostrorum. Vnde signanter dicit Hier. 2. Arguet te malicia tua & auersio tua increpabit te. Scito & uide quia malum & amarum est dereliquisse te Dominum tuum. Sed defectum huius scientiae multi habent, qui in rebus mundanis & in defectibus aliorum percipiendis sunt prudentes, & circa seipsos negligentes, sicut oculus uidet omnia praeter se. Contra quales Bern. in principio meditationum suarum dicit: Multi multa sciunt, & seipsos nesciunt, alios inspiciunt, & seipsos deserunt: & ideo signan ter dicitur 1. Thess. 4. Sciat unusquisque uas suum: id est, corpus suum posside re, uel conscientiam suam possidere in sanctificatione & honore.
Secunda scientia circa quam debemus esse curiosi, est noticia beneficiorum quae reportauimus. Inter quae praecipuum est redemptio quam recepimus per passionem CHRISTI. In qua CHRISTVS fecit nobis unum argumentum de monstratiuum suae maximae dilectionis, quando pro nobis mori uoluit in ligno crucis. Tria autem requiruntur ad demonstrationem, sicut docet Philolophus primo posteriorum: subiectum, passio, & definitio: quae sit medium ad conclu dendum propriam passionem de subiecto. Subiectum huius demonstratio nis fuit Filius DEI: quia licet esset aequalis Patri secundum deitatem, multipli citer tamen pro nobis seipsum exinaniuit, & subiecit, factus obediens usque ad mortem, 1. Corinth.15. Filius erat subiectus ei, qui sibi subiecit omnia. Passio conclusa ex hoc subiecto fuit passio mortis CHRISTI. Ad Hebr. 2. Videmus IESVM propter passionem mortis coronatum. Medium ad concludendum hanc passionem de hoc subiecto fuit definitio subiecti: id est, praeordinatio Filij DEI, qui tradidit seipsum pro nobis, una cum Patre & Spiritu sancto, Lue 22. Filius quidem hominis sicut definitum est uadit. Haec fuit demonstratio facta pro nobis in figura crucis, causans in nobis tam suauem conscientiam, ut in comparatione istius alia scientia contemnatur. Vnde Paulus scribit 1. Cor 2. Non enim iudicaui me scire aliquid inter uos, nisi CHRISTVM IESVM, & hunc crucifixum,
Tertia scientia circa quam curiosi esse debemus est noticia suppliciorum, quae meruimus, & hanc habebimus per demonstrationem poenarum infer nalium, quae sunt diuersis sanctis patribus reuelatae. Et in duobus uersibus tanguntur: Sitis & esuries frigus, ignis, fetor & horror. Desperant tenebrae vincti, vermesque, rodentes. Et de ista scientia dicitur in Psalm. Conuertantur peccatores in infernum, om nes gentes quae obliuiscuntur DEVM. Et cito post: Sciant gentes quoniam ho mines sunt mortales, uidelicet & puniendi, si delinquunt.
Sed quia tactum est quod CHRISTVS fecit nobis unum argumentum de monstratum in ligno crucis. Est notandum quod CHRISTVS hominibus tri plex efficit argumentum, uidelicet argumentum, quo ei socialiter uniuntur: & argumentum quo per eum sententialiter puniuntur: & argumentum quo per eum spiritualiter muniuntur. Primum fecit in sua benedicta incarnatione: Se cundum in sua quotidiana conuersatione: Tertium facit in finalis iudicij de claratione: Et innituntur ista tria argumenta tribus regulis philosophicis satis notis. Quantum prima talis est: Medio existente hoc aliquid: necesse est extre ma coniungi. Secunda Maiori existente de necessario, & minori de inesse, se quitur conclusio uera de necessario. Tertia. Si affirmatio est causa affirmatio nis, & negatio erit causa negationis, & tenet in causis praemissis
Primum ergo argumentum factum fuit in benedicta incarnatione, cuius conclusio erat, quod necesse fuit esse pacem & concordiam inter DEVM & ho minem. DEVS fuit maior extremitas, & homo minor. Istae uero extremitates unitae fuerunt in quodam medio, quod uere fuit hoc aliquid: uidelicet in Filio, quando naturam humanam in suam personalitatem assumpsit, ut eadem per sona idem singulare, idem hoc aliquid fieret DEVS & homo: & habito tali medio necessario fuit pax, Ioh. 20. Venit IESVS & stetit in medio, & dicit eis, pax uobis. Istud argumentum fuit tantae difficultatis, quod nihil praeter DEVM po tuit istas extremitates unire, Iob. 9. Non est qui utrumque ualeat arguere, & ponere manum in ambobus. Et exponitur de DEO & homine secundum Gloss. Sed sicut dicitur Gen.32. Respexit DEVS, & arguit.
Secundum argumentum fecit CHRISTVS in sua conuersatione, & uult quod nos idem faciamus. Huius argumenti conclusio est de necessitate. Om nis perseueranter bene uiuens erit beatus. Istam conclusionem quae est de ne cessario uult quod concludamus per istam regulam. Maiori de necessario & minori de inesse, &c. Vitae enim meritoriae pars est duplex: uidelicet contem platiua, & actiua. Contemplatiua est maior & minor, secundum sanctos. Com templatiua est de necessario: quia aeterna. Inchoatur enim in hac uita, & conti nuatur ulterius in futura. Actiua est de inesse: quia non pertinet nisi ad uitam temporalem, & corporalem, quae nunc instat: Ergo si maior pars uitae nostrae fuerit data contemplationi, & minor pars uitae nostrae fuerit data actioni utili circa proximos: sequitur conclusio necessaria in uitam aeternam. Istam simili tudinem, quae contemplatiua est de necessario, & uita actiua est de inesse, habe mus a Saluatore, Luc. 10. ubi de hac uita duplici sub figura duarum sororum lo quitur, uolens per Mariam uitam figurare contemplatiuam, & per Martham ui tam actiuam: loquens enim de Martha dicit sic: Martha, Martha, sollicita es, & tumultuaris erga plurima. Ecce quia est de inesse: sed certe de contemplatiua subiungit. Porro unum est necessarium. Ecce quod contemplatiua est de neces sario. Vnde sequitur: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Istud argumentum tetigit Propheta, quando dicit Abacuc 2. Contemplabor ut uideam quid dicatur mihi, & quid respondeam ad arguentem.
Tertium argumentum faciet CHRISTVS in finalis iudicij declaratione. Conclusio erit ista: Nullus malus finaliter erit beatus. Et concludetur per istam regulam: Si affirmatio est causa affirmationis, & negatio erit causa negationis Sicut enim dicitur Matth. 25. CHRISTVS in iudicio sic arguet, quo ad bo nos: "Esuriui & dedistis mihi manducare: Sitiui & dedistis mihi bibere: Hospes eram, & collegistis me": & sic de alijs. Et certe ex istis affirmationibus sequitur ista conclusio affirmatiua: Venite benedicti Patris mei, &c. Et quia istae affir mationes sunt causae praecisae praedictae affirmationis: Ideo oppositae negatio nes erunt causae oppositae negationis: Vnde statim subiunget contra malos sic: Esuriui & non dedistis mihi manducare. Siti. & non dm. b. Hospes eram. &c. Ergo concludet: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui, &c. Et isto terribili argumento loquitur Propheta Esa. 2. iudicabit gentes, & arguet populos multos. Et ipsemet CHRISTVS Excech. 25. Faciam in eis ultiones ma gnas, arguens in furore. Et ideo dicit Psalm. "Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me".
On this page