Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATA utili & nobili gubernatione sapientiae circa qua tuor personas spectabiles, uidelicet Adam, Noe, Abraham & I ELoth: In hac parte de persona quinta introducitur, uidelicet de la cob, quem DEVS mirabiliter in multis protexit & direxit: Vbi no tandum quod sicut narrat historia Gen. 28. & 29. Isaac Patriarcha duos filios habuit, Esau & Iacob gemellos: qui cum adoleuissent, Esau inuidit Iacob, & minas mortis ei intentauit. Iacob ergo consilio matris suae Rebeccae fuit de Bersabee per Chanaan in Mesopotamiam, ad Laban auunculum fratrem matris suae. In hoc itinere dormiens super lapidem, uidit scalam erectam ad coelum, & angelos ascendentes & descendentes per eam, & Dominum innixum sca lae, & dicentem sibi: Terram hanc tibi dabo, & semini tuo. Veniens ergo ad Laban gratanter receptus conuenit cum eo quod pasceret gregem suarum o uium & caprarum per septem annos, tali pacto. Quod sibi daret Rachel filiam suam in uxorem: septenio completo, dedit sibi Laban de nocte Liam filiam suam seniorem in uxorem, & se in crastino excusauit, quod non erat consuetudo il tius patriae, primo dare ad nuptias iuniorem. Transactis ergo septem annis re cepit Rachel & seruiuit ei secundum Hieron. 7. alijs annis, ita quod 14. annis, seruiuit Laban, pro filiabus suis. Quibus transactis accepit licentiam suam, uo luitque ad patriam suam reuertisse. Rogauit ergo eum Laban, quod adhuc septe annis sibi seruiret. Respondit Iacob, quod libenter faceret tali pacto. Separa (inquit) uniuersos greges tuos in duas partes, ponasque omnes unius coloris in una parte tam in ouibus quam in capris, & tradas aliam partem mihi ad cu stodiam. Vniuersa uero pecora sparsi uelleris & maculosi coloris tradas filijs tuis, & pone inter nos distantiam trium dierum itineris. Quo facto, peto pro mercede quidquid natum fuerit uarij coloris, quidquid autem unius coloris tuum erit. Istud pactum Laban uehementer approbauit, cogitans quod nullae uel paucae haberent uellera uaria, cum totus grex esset unius coloris. lsto pa cto firmato lacob usus est ista subtilitate. Solebant enim oues adaquare in ca nalibus: Accepit ergo lacob uirgas amygdalinas & plataninas, & ex parte de corticauit, & ex parte uirides dimisit, & posuit in canalibus, ut oues quando adaquabantur uiderent, umbras istarum uirgarum in aqua, & ex imaginatione istarum uarietatum colorum conciperent foetus uarios, & maculosos in uelleri bus. Habet enim uis imaginatiua magnum effectum circa prolis conditionem. Vn de cum quaedam matrona peperisset Aethiopem, accusata de adulterio, & iudicata fuisset pro rea, nisi Quintilianus eam defendisset. Ostendens Aethiopem in ca mera depictum, in qua matrona conceperat, sicut narrat Hieronymus. Et con similis casus de Hippocrate narratur. Accidit quandam matronam pulcherrimum peperisse puerum utrique parenti dissimilem, & toti generi eorundem, & pu nita fuisset si Hippocras causam non reddidisset. Picturam quandam in cubi culo in quo conceperat extitisse, filio similem. Consimile narrat Aug. 2retra ctionum cap. 62. & contra lulianum lib. 2. de quodam rege Cypro multum deformi, qui pulchras imagines in cubiculo suo fecit depingi, ut sibi per mo dum illum pulchri filij nascerentur. Hac ergo cautela usus iacob fecit melio res foetus maculosi uelleris, & peiores & pauciores fecit unius coloris. Quo uiso Laban mutauit mercedem, & uoluit quod sui essent foetus uarij coloris, & Iacob foetus unius coloris. Iacob ergo amouit uirgas quando ascendebant meliores oues, & posuit eas in admissura tardiori, quae peior erat. Sic Laban frequenter mutauit pactum, & semper habuit peiorem partem. Hoc oportuit dici ad intellectum huius literae. Quibus uisis, est sciendum quod lacob in eundo ad Laban & in morando cum eo, & tandem redeundo ab eo, semper gratiose directus fuit sapientia gubernante. Et secundum ista tria litera diuiditur in tres partes. Nam primo narratur quomodo sapientia ditexit lacob de patria fugientem: Secundo quomodo eum instruxit famulum & seruientem: Ter tio quomodo eum reduxit uersus suam patriam uenientem. Secunda pars ibi: Honest auit illum in laboribus, & in fraude circumuenientium, ulli, &c. Tettia ibi: Custodiuit illum ab inimicis. Quantum ad primum dicit sic: Haec autem: id est. sapientia. Deduxit iustum: id est lacob: Profugum irae fratris: id est, protugum & fugientem ab ira fratris: id est, ab Esau fratre suo irato. Deduxit (inquam) per vias rectas: id est, de Bersabee in Chanaan, & inde in Mesopotamiam, siue ad Laban auunculum suum. Et in isto itinere ostendit illi regnum DEI in uisio ne angelorum ascendentium, & descendentium per scalam erectam a terra ad coelum. Genes. 28. Et dedit illi scientiam sanctorum, &c quae scientia sanctorum est scire conuersari in medio nationis peruersae bene & uirtuose: Vel dedit illi prophetiam, quae est scientia sanctorum. Sap. 7. Per nationes in animas san ctas se transfert, amicos DEI & Prophetas constituit. Euigilans enim desom no suo prophetauit de lege, de templo, de passione, quae in terra illa futura e rant dicens: Terribilis est locus iste, uere Dominus est in loco isto, & ego ne sciebam. Non est hic aliud nisi domus DEI, & porta coeli, Genes. 28. Terri bilis enim fuit lex, domus DEI templum, passio CHRISTI, apertio portae coeli. Sic ergo direxit eum in itinere fugientem. Sed ulterius cum uenisset ad Laban, cui uiginti annis seruiuit, instruxit eum sapientia dupliciter. Primo quomodo lucraretur sibi diuitias: secundo quomodo ipsius Laban & filio rum suorum uitaret fraudulentias.
Quantum ad primum dicit, quod honesta uit illum in laboribus suis: id est, ditauit iuum per labores fideles, quos sustinuis seruiendo Laban uiginti annis, Genes. 31. Die noctuque urebat aestus & gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. Istum modum loquendi de honestate ha bet Sacra scriptura, Ecclesiast. 11. Facile est in oculis Domini subito honesta re pauperem. Et compleuit labores illius dando sibi perseuerantiam, pati entiam, & mercedem condignam, Genes. 30. Ditatus est homo ultra modum, In fraude circumuenientium illi affuit, & honestum fecit illum: id est, docuit il lum obuiare fraudulentijs & falsitatibus ipsius Laban, qui nitebatur dimi nuere mercedem suam per mutationem pacti, modo sibi tribuendo foetus tinius coloris, modo diuersi coloris, ut supra dictum est, Genes. 31. Dixit la cob uxoribus suis, Laban pater uester circumuenit me, & mutauit mercedem meam decem uicibus: id est, multotiens, & tamen DEVS non permisit ut no ceret mihi: Et hone stum fecit illum: id est, diuitem sicut prius expositum est: uel iustum uel morigeratum ad alios, quamuis malos, 1. Thessal. 4. Honeste am buletis ad eos qui foris sunt.
Est autem circa historiam notandum moraliter, quod isti duo gemelli Esau & Iacob designant carnem & spiritum. Esau pilosus significatcarnem, quae ple na est superfluis desiderijs. Pili enim desideria terrena designant, in cuius si gnum clerici habent pilos rasos in summitate capitis & attonsos in circuitu: ad designandum quod nullum terrenum desiderium debet mediare inter men tem eorum & DEVM: nec etiam debent habere nimias affectiones ad corpus suum. Vnde in signum huius uersus inferius ad corpus pili abscinduntur: Esau ergo pilosus est caro: Iacoblenis spiritum signat, Gal. 5. "Vos qui spirituales estis instruite huiusmodi in spiritum lenitatis". Isti duo germani inceperunt pugna re in utero matris: Et postea Esau cum factus esset adolescens, persecutus est fra trem suum, & intentauit sibi mortem. Et certe ad literam in utero matris caro inficit spiritum per peccatum originale. In Psalm. Ecce enim in iniqui. concep. sum, &c. Et continue postea: Caro concupiscit aduersus spiritum, & spiritus aduersus carnem. Haec enim sibiinuicem aduersantur. Galat. 5. Esau est se nior, & Iacob iunior. Quia ad literam primo concipitur caro, & postea ani matur per spiritum. Aristot. 16. de Animalibus, embrio in matrice primo uiuit uita animalis, quam uita hominis, 1. Corinth.15. non prius quod spirituale, sed prius quod animale, deinde quod spirituale. Et Sapientiae 7. In uentre matris meae figuratus sum caro. Iste tamen senior debuit seruire iuniori: id est, caro spi ritui ut in actibus hominum non caro, sed spiritus dominetur. Gal. 5. "Spiritu ambulate, & desideria carnis non perficietis". Similiter etiam Esau seruiuit la cob in hoc, quod persequebatur eum: quia sic fuit sibi occasio meriti, & patien tiae & magnus profectus. Et isto modo rebellio carnis est seruitium impensum spiritui, quo spiritus perficit & stimulatur ad pugnam, ut portet uictoriam. Iacob ergo: id est, spiritus, sub fratris sui persecutione afflictus fugere debet in Meso potamiam: Mesopotamia interpretat eleuatio cuiusdam uocationis, & significat coelestem patriam, ad quam eleuabimur, & ad quam uocati sumus. Sed in ista fuga la cob positus in itinere dormit: quia spiritus a strepitu mundi se subtrahit, & in san ctis studijs & contemplationibus conquiescit: capiti supponit petram: quia fundamentum totius uitae suae CHRISTVM facit, 1. Corinth.10. Petra au tem erat CHRISTVS. Et 1. Corinth. 3. Fundamentum aliud nemo potest po nere praeter id quod positum est, quod est IESVS CHRISTVS
Dormiendo ergo in sancta contemplatione spiritus, uidit scalam erectam ad coelum. Ista scala est poenitentia, quae stat in terra: quia in hac uita incipitur: sed attingit ad coelum: quia facit hominem in morte ad coelum appropinquare. Matth. 3. Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Ista scala habet sex gradus, per quos ascendere conuenit: scilicet contritionem, confes sionem, orationem, ieiunia, uigilias, & eleemosynas: quae sunt partes satisfa ctionis. Ista figurantur per sex gradus quibus ascendebatur ad solium Salomo nis, 2. Paralip. 9. Duo latera istius scalae sunt timor & spessDebet enim pec cator timere non praesumere, Eccles. 5. De propiciatu peccatorum noli esse si ne metu. Debet etiam peccator sperare non desperare, & sic inter spem & ti morem quasi inter duo latera poenitentialis scalae ascendere: quia sicut me trice dicitur: Si timor est sine spe, tunc desperatioladit. Et nisi spes timeat, statim prasumptio fiet. Ergo timor sine spe, nec spes valet absque timore. Angeli ascendentes & descendentes sunt cogitationes nostrae, quibus inter dum gaudia cogitamus paradisi, & tunc ascendunt, Lucae 14. Cogitatio nes ascendunt in corda uestra. Et aliquando miserias huius uitae, imo etiam poenas inferni, ad praecauendum, & tunc cogitationes nostrae descendunt. In salm. Ascendunt usque ad coelos, & descendunt usque ad abyssos. Quia huic scalae Dominus est innixus: quia poenitentes expectat, & uocat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam uos, Mat thaei undecimo. Anima uero deuota, quae sic dormit cum Iacob, audit Domi num dicentem sibi: Terram in qua dormis, dabo tibi & semini tuo: id est, ter ram uiuentium, quae est patria, in qua nunc dormis sicut peregrinus per con templationem. Dabo tibi postea, ut requiescas in ea per sempiternam posses sionem. In Psalm. Credo uidere bona Domini in terra uiuentium.
Sed notandum quod Laban cui Iacob seruiuit duas filias habuit, Lian & Rachel. Lia lippis erat oculis, Rachel decora & uenusta aspectu. Seruiuit autem Iacob pro Rachel septem annis, & tamen postea necesse habuit prius accipe re Lian, antequam haberet Rachel, eo quod non esset consuetudinis in illa patria, prius tradere iuniores ad nuptias. Sic moraliter Pater noster cui serui mus, habet duas filias, duas uitas: Praesentem & futuram. Praesens est Lia, lippis oculis, nec mirum: quia manet in hac lachrymarum ualle, plena mise rijs & afflictionibus. Futura uero uita est quasi Rachel decora, amabilis, pul chra, & plena delicijs, Tren. 2. Vrbs perfecti decoris gaudium uniuersae ter rae. Pro ista filia oportet nos seruire septem annis: id est, uniuerso tempore praesenti. Septenarius enim est numerus uniuersitatis, & tamen contingit de bonis ac sanctis uiris frequenter quod seruierunt DEO diu, & uellent liben ter habere istam Rachel: id est, uitam aeternam: quia sine maiori difficultate uellent ire ad coelum: sed certe tunc datur eis Lia: quia DEVS sic ordinauit, quod exponuntur uitae actiuae forte in statu praelaturae, ubi opprimuntur as flictionibus pro salute proximorum. Et si quaeratur a CHRISTO, quare: Respondet: Quia non est consuetudo coelestis patriae iuniorem illam Rache lem: id est, beatitudinem, pulchram & decoram dare ante laborem praesentis uitae: & ideo prius oportet accipere Lian lippam, ut postea habeamus Rachel decoram. Sic enim DEVS dat coronam pro cinere, oleum gaudij pro fletu, pal lium laudis dabit pro spiritu moeroris, Esa. 61.
On this page