Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
IDOLORVM factura postquam multipliciter reprobata est: In hac parte signanter reprobatur idolorum factorum cultura. Et cir ca hoc duo facit. Primo enim arguit eorum culpam mortalem: se cundo concludit eorum poenam perpetuam. secunda pars ibi: Ei fugerunt. Circa primum quatuor facit: primo redarguit idola fragilia de materia lutea: secundo colentes animalia: tertio ostendit que idolatrae sunt suis idolis magis nobiles: quarto quod eorum idola sunt penitus inutilia.
Circa primum dicit que miser figulus colens idolum fictile melior est idolo quod colit, cuius ratio est: quia ipse viuit, illud autem nunquam. Circa secundum dicit que miseri idolatrae colunt animalia: id est, imagines animalium, de quo satis dictum est supra in cap. 13. Circa tertium probatque miseri idolatrae sunt suis idolis, quae colunt magis nobiles: quia ipse sentire possunt, illa autem nom. Vnde dicit: In sensata enim: id est, idola carentia sensu, comparata his, scilicet suis cultoribus il lis sunt deteriora. Circa quartum dicit, quo nullum ex his animalibus: id est, idolis animalium potest conspicere bona aspectu interiori uel exteriori, nec per conse quens bona cultoribus suis dare. Et ideo subinfertur merito idolatrarum poe na in genere, uidelicet quod sunt indigni laude & benedictione DEI: unde subdit: Effugerunt DEI laudem & benedictionem eius. Et potest legi duplici ter, uel quia fecerunt se indignos DEI laude & benedictione actiua, uel sunt indigni, ut a DEO laudentur & benedicantur. Sed contra dicta uidetur esse, quod dicit Aristoteles 1. Ethic. Optimorum (inquit) non est laus, sed aliquod maius laude. DEVS igitur optimus est: ergo sibi non debetur laus. Dicendum quod DEVM dupliciter honoramus. Primo modo secundum essentiam suam, quae est incomprehensibilis, & infinita, & sic sibi debetur honor latriae, non aut laus: quia laus proprie loquendo non debetur alicui nisi ad incitandum eum ad maius bonum. Sed cum ipse sit optimus & ultimus finis noster, & foelicitas nostra uera, & suprema, completiua, & ultimata. Foelicitas aut secundum philo sophum non est de numero laudabilium, sed honorabilium. Laus igitur cum non de betur fini, sed illi, quod est expediens ad finem: non uidetur conuenite DEO ut sic, & sic loquitur, Psalm. secundum translationem Hieron. Psal. 6. Tibi si let laus DEVS in Sion. Nec mirum: quia maior est omni laude. Eccl. 43. Alio modo honoramus DEVM secundum effectus suos circa nos, & sic possumus sibi laudem attribuere: quia effectus sui ad nostram utilitatem ordinantur, & sic loquitur Psal. frequenter: Laudate Dominum omnes gentes.
Circa DEI benedictionem est notandum, quod quatuor dispositiones reperiun tur in Sacra scriptura, quae homini diuinam benedictionem impetrant, & ad quirunt: uidelicet reuerentia deuotionis ad parentes, & Seneficia comunicatio nis ad indigentes, innocentia conuersationis ad conuenientes, & resistentia cor reptionis ad insolentes. Prima ergo dispositio uirtuosa, qui hominem DEI benedi ctione dignificat, est reuerentia deuotionis ad parentes, Eccl. 3. Honora patrem tuum, ut superueniat tibi benedictio a DEO & benedictio illius in novissimo maneat. Exemplis istius sententiae plena est Sacra scriptura. Iacob meruit bene dictionem patris offerendo ei cibos in usum, de consilio matris suae, Gen. 27. & illa benedictio data fuit a DEO, & ordinata etiam contra intentionem patris, qui putabat se benedixisse Esau. Sed dubium est, quomodo benedixit lacob pater suus lsaac contra intentionem suam, Dicens enim uerba consecrationis, & non in tendens celebrare uel consecrare, non consecrat. Eodem modo in alijs benedictio nibus sacramentalibus regritur intentio: unde sacerdos nullum sacramentum confert uel conficit, nisi intendat facere, sicut Ecclesia statuit faciendum in sacramento. Potest dici, quo Iacob consecutus est beneficium benedictionis, non quando primo benedi xit ei, putans benedixisse Esau, sed postea quando Esau uenerat, & innotuit lsaac de deceptione, approbauit & ratam habuit benedictionem sibi datam, dicens: Eenedi xi ei & erit benedictus. Dicit Magister, quod Iacob benedictus est secundum uerba, & non secundum intentionem patris, sicut episcopus ordinat alienum quem putat suum, & ordinatus est. Sed non uidetur simile: quia episcopus intendit ordinare illam personam sibi praesentatam, & nullum alium pro tunc: unde intentio episcopi per se terminatur ad illam personam. Sed lsaac non intendebat benedicere Iacob: ergo, &c. Potest dici que quanuis non intendebat benedicere Iacob primo, & principa liter tamen per accidens, uidelicet per deceptionem intendebat benedicere illi, quem tetigit, & quem osculatus est: forte prima responsio est melior. Huius enim exemplum habemus in Saluatore praecipuum, de quo dicitur, quo obtemperauit pa rentibus suis, & erat subditus illis, Luc. 2. Intantum autem curam honoris habe batmatri deferendi, ut etiam in articulo mortis inter uerbera, uulnera, & iniurias. reuerentiam debitam ei exhibuit, & de eius necessitate futura solicitudinem piam gessit. Mulier ecce Filius tuus, Ioh. 19. sed non solum tunc, sed etiam nunc honorem continuum defert matri, cum eius precibus semper fauet, & ipsa rogante quibus cunque delinquentibus uitam praebet. Vnde de eo uidetur esse, sicut de Corio lano principe Volscorum, de quo narrat Valerius lib. 5. cap. 4. quo fugatus de Ro ma ad Volicos fugit, ut lateret: sed cum prudens & probus esset, apud quos quae siuit latibulum, adeptus est imperium. Iste ergo Romanis infestus multas contra eos obtinuit uictorias. Tandem cum duxisset exercitum contra Romanos in cam pum, populus Romanus coactus fuit ab eo pacem postulare. Mittuntur ergo ad supplicandum legati, sed nihil profecerunt: Mittuntur sacerdotes cum infulis, sed sine effectu redierunt. Stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter & mu lieres exitium imminens lamentabantur. Tunc Veturia Coriolani mater, uxorem Volumniam eius, & liberos secum trahens, castra Volscorum petijt: quam statim filius ut aspexit. Expugnasti (inquit) & uicisti iram meam: Patriam precibus huius admo nitis, cuius utero conceptus sum, te quanuis merito mihi inuisam dono. Et conti nue a Romanis exercitum suum amouit. Sic omnino CHRISTVS se habet ad re uerentiam matris suae: quia ubi preces cuiuscunque creaturae repelluntur, ibi pie ces Mariae continue gratanter exaudiuntur, efficaciter. Vnde Anshelmus in quadam oratione sic inquit: O beatissima domina sicut omnis a te auersus, & a te despectus necesse est ut intereat: ita omnis ad te conuersus, & a te respectus, ut pereat impossibile est. Istam etiam uirtutem pietatis ad matrem pulchre osten derunt, Helinus & Greninus, qui cum innumerabilibus exercitibus congredi se parassent, superuenit mater, nudat ubera, pacem supplicat, concordantur ger mani. De ista pietate loquitur Petrus Rauanensis in quodam sermone: Sepa ra filium a paterna denominatione, iam non est filius, sed frater & collega eo rum, De quibus dicitur: Vos ex parte Diaboli estis, & utique talis filius maledi ctionem patris merito promeretur. Deutero. 27. Maledictus qui non honorat patrem suum & matrem suam, & dixit omnis populus amen. Secunda dispo sitio uirtuosa, quae diuinam benedictionem impetrat homini, est beneficentia comunis ad indigentes, unde dediti operibus pietatis, & eleemosynae a Do mino benedicuntur, Prover. 22. Omnis qui pronus est ad misericordiam, benedi cetur, de panibus enim suis dedit pauperi: Est enim de uiro eleemosynario, si cut narrat Merbodus libro suo de Lapidibus eap. 47: de lapide Eneidros. Iste e nim lapis semper mittit de se aquas in abundantia, & tamen nunquam ex hoc decrescit, uel minuitur. Cuius causam est difficile assignare: quia semper abun dat. Consimiliter est de uiro liberali, qui quanto plura pro DEO dispergit: tanto plus abundat frequenter. Prover.11. Alii diuidunt propria, & ditiores sunt: alij rapiunt non sua, & semper in egestate sunt: & tales finalem benedictionem habe bunt, quando recitatis operibus pietatis dicetur: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, 2. Corin. 9. dicitur: Qui seminat in benedictionibus, de bene dictionibus & metet. Tertia dispositio uirtuosa quae homini diuinam benedi ctionem adquirit, est innocentia conuersationis ad conuiuentes. Vnde in Psalm. dicitur: Innocenslmanibus & mundo corde: qui non accepit in uano animam suam, nec iurauit in dolo proximo suo: hic accipiet benedictionem a Domino Ecce quatuor ponit. Simplicitatem operis seu operationis, Innocens manibus: Pu ritatem cogitationis, mundo corde: Soliditatem deuotionis, non accipit in vanum animam suam. Et sanctitatem locutionis, nec iurauit in dolo proximo suo: Talis de scribitur sanctus Iob, uir simplex, & rectus, ac timens DEVM, & ideo cito post subiungitur: Operibus manuum eius benedixisti, & possessio eius creuit in ter ra, & in fine dicitur: Dominus aut benedixit nouissimis Iob magis, quam princi pio eius, Iob 42. Sed est notandum quod est de DEO, & mundo, sicut fuit de loseph & Iacob patre suo. Gen. 48. Ioseph uoluit ut Iacob benediceret filijs suis duo bus Manassen & Ephraim: & quia loseph plus dilexit Manassen, posuit eum ex parte dextera patris sui, & Ephraim ad sinistram applicuit. Sed lacob instru ctus in spiritu manus suas cancellauit, & Ephraim imposuit manum dexteram: Manassi uero manum sinistram, & sic utrique benedixit. Isto modo moraliter mundus approbatamicos, & ponit eos in magna dignitate, sicut sunt domini & praelati, & uidentur ad DEI dexteram applicati: Alios mundus reprobat, & ponit eos in paupertate, in infirmitate, & aduersitate, & ipsa uita uidentur indigni. Sed quid est finaliter. Certe DEVS cancellat manus, & super illum, quem mundus approbauit ponit sinistram, & super illum quem reprobauit, ponit dexteram: & tamen utrique benedicit. Dat enim illis, quos mundus plus diligit, diuitias & gloriam huius uitae: & haec est benedictio sinistrae ma nus DEI: Illis uero quos quodammodo reprobat, datuitam aeternam in coe lo, Proverbiorum 3 Longitudo dierum in dextera eius, & in sinistra illius di uitiae & gloria. Et ideo sancti uiri qui maledicuntur a mundo, benedicuntur a DEO. unde dicitur in Psalm. Maledicent illi & tu benedices. Quarta dispo sitio uirtuosa quae homini diuinam benedictionem adquirit, est resistentia correptionis contra insolentes. Proverbiorum 24. Qui arguunt eum lauda buntur, & super ipsos ueni & benedictio. Arguere enim insolentes & prae cipue iuuenes, de quibus est spes correptionis & profectus, est opus maxi mae charitatis propter tria: Primo quia ipsi corriguntur in seipsis: Secundo per hoc instruuntur, quomodo per processum temporis increpationes facient alijs: Tertio quia per hoc subsistitur uitijs. Vnde Seneca libro de moribus: Vitia transmittit ad posteros, qui peccantibus ignoscit, bonis nocet, qui ma lis parcit. Cauere tamen debet iuste corripiens a tribus: a consimili defectu: a spiritus impetu, & a peccantis contemptu. A consimili defectu, unde Isido. li. 3. De summo bono, ca. 32. Non debet uitia aliena corrigere, qui adhuquitio rum contagijs fuerit inuolutus. Improbum enim est arguere quicquam in alio, quod adhuc reprehendit in seipso. A spiritus impetu debet homo cauere, cum corripit: quia quod impetuose profertur, non ab amore, sed ab ira, prcedere uidetur: & talis nihil corrigit: quia ab amoris consistorio non procedit. Vnde August. super epist. ad Gal. Quaecunque lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non charitas corrigentis. Dilige, & quidquid uoles dic. Tertio corripiens cauere debet a peccantis contemptu, semper cogitas, quod in similir capi possit. Vnde Augu stinus de sermone Domini in monte libro 3 cap. 30. Cogitemus cum aliquid nos reprehendere necessitas cogat, utrum tale quid habuimus, & iam non ha bemus: & tunc tangat memoriam communis fragilitas, ut illam correptionem, non odium, sed misericordia praecedat. Vel sit aliquid uitium, quod nunquam habuimus, & tunc cogitemus, nos homines esse, & habere potuisse. Et qui isto modo corripit & punit delicta, benedictionem Domini promeretur. In cuius figuram Moyses dixit Leuitis, quo unusquisque gladium acciperet, & fratrem, & amicum occideret, qui uitulum conflatilem adorauerant, & ipso mandato Moysi non paruissent. Dixit ad Leuitas Moyses: Consecrastis manus uestras hodie Domino, unusquisque in filio & in fratre suo, ut det uobis benedictio, Exo. 32.
Et per oppositum fauentes insolentibus, & eis in eorundem factis adulan tes, sunt causa perditionis eorum, & confusionis finalis. Vnde de quolibet tali dicit Saluator, Luc. 6. Vae uobis, cum benedixerint uobis homines: homines inquam fauentes defectibus, sunt qui errantes non corrigunt, sed adulatorie benedicunt. Contra quos per prophetam ait: Maledicam benedictionibus uestris, & maledicam illis, quoniam non posuistis supra cor. Malach. 3. & si cut praeallegatum est, qui arguunt, &c
On this page