Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus redarguit idolatras de negligen tia bonae considerationis circa proprij corporis fragilitatem: In ista parte redarguit eorum falsam opinionem circa uitae humanae mo ralem bonitatem. Est autem opinio ipsorum reproborum, de con uersatione humana sic, quod tota conuersatio hominis ordinari debet ad duo: uidelicet ad delectationes siue delicias, & ad possessiones siue diuitias: & hoc est, quod dicit: Sed estimauerunt vitam nostram esse lusum, uel ludum uel luxum, secundum quod diuersi textus habent, hoc est, delectationem & uoluptatem aestimauerunt finem esse, & perfectionem uitae humanae, ut homo circa nihil aliud solicitari debeat, nisi quod fruatur delicijs & uoluptatibus corporis, & cum hoc abundet diuitijs. unde subdit: quod astimauerunt conuersationem ui tae humanae esse compositam: id est, ordinatam ad lucrum diuitiarum: & ideo oportet undecunque siue iuste siue iniuste, etiam ex malo adquirere, & ideo ta les miseri figuli studuerunt fabricare idola curiose, ut possent ea carius uende re idolatris. Consequenter comparat figulum de uili materia idola facientem, ad alios artifices idolorum, de nobiliori materia fabricantes. Et circa hoc duo facit. Primo uituperat eum sicut peccantem scienter, & singulariter: Secundo uituperat omnes idolatras generaliter: secunda pars ibi: omnes enim insipien tes. Dicit enim defigulo deos fictiles faciente sic: Hic enim scit se super omnes delinquere qui ex terre materia: id est, ex materia fictili, fragilia vasa & sculpti lia singit: Igitur expresse uidet & palpat, quod non sunt plus honoranda scul ptilia, quam uasa fragilia. Sed non solum iste, sed etiam omnes idolatrae sunt insipientes & infelices superbi, & bonorum inimici, & exprobratores popu li DEI. unde subdit: omnes enim insipientes, quantum ad cognitiuam cognitio nem, infelices, quantum ad effectiuam supra modum: id est, ultra mensuram animae suae: id est, propriae bonitatis, superbi sunt inimici etiam populo DEI, & bonis uiris, eos opere persequendo, & improperantes illis deridendo & dif famando, &c
Circa istam clausulam, Aestimauerunt lusum esse vitam nostram. Notandum, quod Aristoteles 10. Ethi. cap. 9. recitat opinionem quorundam, & reprobat. qui posuerunt humanam felicitatem in operibus ludi consistere: & est haec eadem opinio a Spiritu sancto reprobata in lectione hadierna. Ponit ergo Aristot. 1 rationem quae eos mouit ad ponendum felicitatem humanam in ludis consi stere, & est ista. Quo diuites & potentes maxime indigent, & quo maxime de lectantur, uidetur potissime ad felicitatem pertinere. Sed diuites & potentes maxime quaerunt delectationes ludi, unde personae comuniter ludentes sunt eis charae & preciosae. Ergo uidetur quod in talibus consistat felicitas. Secun do Aristot. istam rationem euacuat, propter duo. Primo, quia non est sufficiens si gnum, quod felicitas consistat in ludo propter hoc, quod potentes maxime in ludo de lectantur. Nam in illis hominibus nihil est singulare, quod non est in alijs homi nibus, nisi potentia uel diuitiae. Sed nec diuitiae nec potentia faciunt operatio nes eorum uirtuosas. Ideo non sequitur, quod ideo aliquid sit uirtuosum: quia sit a diuitibus & potentibus. Minor patet: quia potentiae & diuitiae nec confe runt homini uirtutes morales, nec intellectuales, quae sunt principia uirtuosa rum operationum. Secundo, quia si illi quibus non sapiunt delectationes spiri tuales, quae sunt in exercitio uirtutum moralium & intellectualium, fugiunt ad delectationes corporales: non tamen propter hoc sequitur, quo illae sint eligibiles simpliciter & propter se. Sicut nec sequitur, quo pueri qui intellectu & uirtute ca rent, iudicant aliqua esse preciosa & magni poderis, ergo sunt talia. Modo a simi li sicut pueris & uiris perfectis, alia & alia preciosa uident: Ita prauis & uirtuo sis alia & alia preciosa uidentur. Illud aute simpliciter uirtuosum siue ponde rosum est, siue preciosum, quod a uirtuoso laudabile iudicatur, uel preciosum, Cum ergo potentes a potentia sua uirtutem non habeant, patet que non sequitur. Potentes in ludo delectantur maxime: ergo felicitas consistit in ludo: falsum est. Tertio Aristoteles arguit istam uiam tripliciter. Primo cum felicitas sit finis humanae uitae: si in operibus ludi consistat felicitas, ludus foret finis uitae hu manae, & ex hoc sequitur, quo homo studeret & laboraret propter ludum, quod est stultum, & puerile. Sed econuerso secundum sententiam Anacharsis, bene se habet dicere, scilicet quod aliquis ludat ad horam, ut postea melius studeat: quia requies est propter operationem, non operatio propter requiem. Secundo cum felicitas sit summum bonum, necesse est que in optimis consistat: Seria aut sunt ridiculosis meliora, ergo felicitas magis circa seriosa, quam circa ridiculosa com sistit. Vnde Tullius de Officijs: Non ita a natura generati sumus, ut ad ludum & iocum facti esse uideamur: sed ad seueritatem potius, & quaedam studia gra uiora atque maiora. Tertio, quia nobilioris partis animae est melior opera tio, & per consequens in nobilissima parte poni debet felicitas, sed nihil pro hibet hominem bestialem corporales delectationes maxime participare: er go in talibus delectationibus non est felicitas: quamuis autem ludus non sic humanae uitae felicitas, est tamen ludus conueniens uirtus quaedam. Sicut e nim homo indiget aliquando a uexationibus corporis requiescere, ita indi get intentionem, & a studijs seriosis relaxare, & a solicitudinum anxietate pau sare. Hoc autem fit per ludum, qui consistit in colloquijs, & collationibus con uenienter inter homines ordinatis.
Est ergo notandum circa ludum quod ad hoc, quo uirtuose fiat, tria requiruntur: uidelicet, condecentia honestatis, prouidentia identitatis, & carentia super fluitatis. Primum ergo quod a uirtuose ludentibus considerari debet, est ho nestatis condecentia: ut uidelicet talis ludus deceat personam ludentem, de ceat personas assistentes. Vnde alius ludus conuenit clerico uel praelato, seu uiro religioso, & alius militi, armigero, uel famulo. Alius etiam ludus de cet senes, & alius iuuenes: quia non omnia decent. Fingit Aesopus de asino & catulo, quod asinus cosiderans catulum ociosum mirabiliter gratum & acceptum domino, deliberauit quae posset esse causa, quare dominus ca tulum nihil operis facientem tantum diligeret. Et deprehendit, quod quotiens dominus domum redijt, catulus ei occurrit pedibus, & uoce modis omnibus quibus potuit domino suo sguper applausit. Visum est ergo & expediens a sino effigiari catulum, & sic domini sui gratiam promereri. Domino ergo de rure redeunte occurrit asinus, cum impetu pedes anteriores humeris do mini allisit, & clamore ualido rudire cepit. Dominus turbatus & laesus auxi lium conuocat famulorum, qui asinum ualidissime fustigatum a domino ab egerunt. Isto modo multi sunt, qui putant, quod eos deceat omnis ludus, & tamen in rei ueritate displicent, ubi se putant placituros. Narratur fabulose quae Minerua inuentis tibijs incepit fistulare. Cum ergo circa aquam quandam suf flando tibias incederet: considerauit buccarum suarum magnitudinem, & tu morem, & uisa indecentia uultus sui, proiecit tibias suas, nec unquam postea uoluit fistulare. Consideret ergo ludens personae suae conditionem, & hone statem, & nihil attentet quod eum uel statum suum non deceat: & semper o mnia turpia caueat, quae aliquo modo ad peccatum inclinent. Vnde Seneca de quatuor uirtutibus: Omnia tolerabilia praeter turpitudinem crede. A uer bis autem turpibus abstineto: quia licentia eorum impudentiam nutrit: sermo nes utiles magis, quam facetos & affabiles ama: miscebis interdum serijs io cos, sed temperatos & sine detrimento dignitatis, & uerecundiae. Nam repre hensibilis risus est simul immodicus, uel immoderatus, uel pueriliter effusus, uel muliebriter fractus. Odibilem quoqe hominem facit risus, aut superbus, aut elatus, aut malignus, & furtiuus, & alienis malis euocatus. Haec Seneca De ista honestate & decentia in ludo seruanda dicit Arist. 4. Ethi. cap. 16. Quod ludus liberalis & disciplinatus differt a Iudo seruili: & distinguit in hoc: quia ludens indisciplinate exponit se duplici damno: uidelicet derisioni, & suspi cioni. Vnde indisciplinate ludentes in comoedijs, secundum eum aliquando pa tiebantur derisionem, si uidelicet inepte dixerunt: Aliquando suspicionem, quando uidelicet turpia dixerunt: quia probabile est, quio qui de turpibus ludunt, in tur pibus delectantur. Et ideo ex paruis magna saepe intelligimus (sicut docet Tul lius in sua Rhetorica) ex oculorum intuitu, ex hilaritate, & risu, & huiusmodi. Sicut (inquit) idem Tullius de Officijs lib. 1. Pueris non omnem licentiam lu dendi damus, sed solum circa ea quae ab honestis actionibus non sunt aliena: ut sic in ipso ioco semper aliquid probi ingenii elucescat. Et Ambrosius de Officijs libro primo: Caueamus ne dum animum relaxare uolumus, solua mus omnem harmoniam, quasi concentum quendam bonorum operum. Vsus enim cito inflectit naturam. Vnde clericos nullo modo decet procationes mu lierum, uel meretricia effigiare gestu, habitu, uel loquela, ne homines suspicen tur eos in talibus praecordialiter delectari. Item nec nimiae saltationes decent clericos, testante illud Chrysostomo super Matthaeum decimoquarto: "Die autem natalis Herodis saltauit filia Herodiadis", ubi dicit sic: Vbi saltatio, ibi Diabolus: nec enim ad hoc DEVS dedit nobis pedes, ut cum camelis saltemus, sed ut cum angelis choros faciamus. In saltibus exultant daemo nes & laetantur ministri daemonum. Haec ille. Istam honestatem bene seruauerat illa virgo Sara, filia Raguelis, propter quod dicere potuit illud Tobiae tertio: Nunquam cum Iudentibus miscui me, neque cum his, qui in leuitate ambulant participem me praebui. Secundum quod ludus uirtuosus requirit, est prouidentia identitatis, ut ludens semper prouideat, quod Iudus suus sit simplex, innocens, & innoxius, ne aliquis inde laedatur. Vnde qui nihil in dictis suis ponderant, nisi ut risum faciant, nec curant quem per dicta sua con tristent, derisores sunt, & bomolochi: & non eutrapoli secundum Aristot. 4: Ethic. Et de tali loquitur Salomon, Proverbiorum 26. Fraudulenter nocet amico suo, & cum deprehensus fuerit, dicet, Iudens feci. Tales ludunt more Samsonis, qui tam se quam assistentes ludens opptessit. Iudicum 16. Sed nunquid uirtuose ludens poterit alteri conuiciari. Ad hoc satis respondet Aristot. 4. E thic. quoe quaedam sunt conuicia contumeliosa, quaedam non: Dicere autem con tumeliam alicui, est eum infamare, & ideo talia conuicia dicere nullo modo po test uirtuose ludens. Sed hoc apud gentiles legibus prohibebatur. Sunt autem alia quaedam conuicia de leuibus, quae potest conuenienter uirtuosus dicere: uel propter delectationem, uel propter emendationem sicut exponit ibidem Sanctus Thomas.
Tertium quod uirtuosus ludus exquirit, est carentia superfluitatis, ne uel ni mis frequentet, uel nimis continuetur, & quod fiat, quando oportet, & sicut opor tet, & quando debeat fieri, dicit Tullius lib. 1. de Offic. Ludo quidem & ioco uti licet: sed sicut somno, & quietibus caeteris: tunc uidelicet, cum grauibus serijs alijsque rebus satis fecerimus. Distinguit enim sanctus Thomas triplex genus ludi super 4 sententiarum dist. 16. q. ult. ar.1. Est enim Iudus turpis & inho nestus, qui in se deformitatem importat, & tales fecerunt gentiles coram dijs suis, in theatris & templis, & ille est simpliciter inhibitus Christianis: de Poeni ten. di. 5. in fine, & in multis alijs locis. Alius est ludus gaudij spiritualis, qua lem faciunt Christiani in die corporis CHRISTI, & qualem fecit Dauid co ram arca Domini, 2 Regum 6. Tertius est ludus humanae consolationis, cu ius medietas uocatur eutrapelia, & uirtuosus ista uirtute dicitur ab Aristot. libro 4. Ethicorum cap. 8. Teutrapelus, quae uirtus est ita necessaria humanc conuictui, quo secundum eum proprium eutrapeli est, esse tepidexiotem, ab ep quod est supra, & doxios quod est aptus ad conuictum, quasi optime aptus humanum. Et de tali ludo potest exponi illud Zacha. 8. Plateae ciuitatis imple buntur infantibus, & puellis ludentibus.
On this page