Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Os iusti meditabitur sapientiam, Psal. 36. Omnis sapientia siue huma nitus adinuenta, siue diuinitus inspirata, tam in doctore quam in auditore, habilitatem requirit idoneam iuxta ipsius scientiae qua litatem. Nullus enim quantumcunque doctus naturali ingenio, nisi habilitetur, proficiet ad quamcunque facultatem. Hinc est quod pueri ad mathematicam & ad logicam, adolescentes ad physicam, senes uel iam prouecti ad ethicam aptiores credunt. Et hoc est quod dicit Aristot. 1. E thic. cap. 3 ubi docet: Quod iuuenis non est proprius auditor Politicae, &6 Ethic. ca. 6. dicit quod aliquis potest esse mathematicus, dum est puer, & nul lus potest esse philosophus, uel sapiens, dum est puer. Quanto igitur facultas aliqua dignior est & nobilior, tanto ad ipsius adquirendam noticiam since rior praeexigit aptitudo, & habilior dispositio in studente: & ideo cum Sacra scri ptura, quae singulariter sapientia uocatur, omnem transcendit scientiam secularem, utpote cuius materia nobilior, cuius forma facilior, cuius finis utilior, cuius efficiens sublimior inuenitur: Necesse est ergo uolentem in Sacra scriptura stu dere, dispositiones conuenientes habere: Non enim ad hoc sufficiunt gram maticorum rudimenta, rhetoricorum ornamenta, dialecticorum documen ta, nec medicorum experimenta: Plus namque ad Sacram scripturam intelligen da prodesse poterit deuota deprecatio, quam profunda perscrutatio, plus com fert immaculata conuersatio, quam intricata disputatio, magis etiam ualet di uinae bonitatis contemplatio, quam mundanae curiositatis occupatio: & mul to plus ualet mentalis suauitatis degustatio, quam sermotionalis indagatio Huius ergo tam sacratissimae facultatis solus ille auditor reperitur idoneus, qui fuerit moraliter uirtuosus. Et quia iusticia generalis ab Aristotele dicitur sapientia, 5. Ethic. cap. 1. Ideo sacratissimae theologiae auditori appropriatur nomen iusti.
os iusti meditabitur sapientiam.] In quibus uerbis informatur deuotus Theo logus uel catholicus, quod Sacrae scripturae noticia per occasionem quadru plicem impetratur. Per officiosam supplicationem, per fructuosam conuersa tionem, per seriosam considerationem, per saporosam delectationem. Os signi ficat officiosam supplicationem: iustus fructuosam conuersationem: medita tio seriosam considerationem: & sapientia saporosam delectationem. Os iusti meditabitur sapientiam. Prima ergo noticia Sacrae scripturae est a DEO attra henda per officiosam supplicationem: & quantum ad hoc praemittitur, os, Psalm. Os meum aperui, & attraxi spiritum: id est, de Scriptura sacra non lite ralem, sed spiritualem sensum: quia litera occidit, spiritus autem uiuificat, a Corinth. 3. Sicut illi pulli auium facilius reficiuntur a matre, qui in nido, ia centes capita altius leuant, & os spaciosius dilatant: ita scholares deuoti, qui in nido Scripturae iacentes tanto a CHRISTO uberiori noticia recreantur, quanto per orationis instantiam DEVM deuotius deprecantur: ipso dicente in Psalm. Dilata os tuum & implebo illud. Et Luc. 21. Ego dabo uobis os, & sapientiam, cui non poterunt resistere, nec contradicere omnes aduersarij ue stri. Et hoc est quod dicit beatus Gregorius 1, moral ca. 27. Ea quae perscrutari in nobis nitimur, saepe melius orando, quam inuestigando penetramus. Hinc est, quod sicut scribit Hieronymus ad Demetriadem uirginem. Lectionem (in quit) frequenter interrumpat oratio, & animam iugiter adhaerentem DEO, grata uicissitudo sanctae occupationis accendat. Sic sanctus August. in omni bus comuniter libris suis, cum perscrutatione & studio deuotam orationem admisit. Sic sanctus Tho. de Aquino, quotiens perplexis difficultatibus an gebatur, deuotioni legitur se dedisse. Et sic suam scientiam plus deuotionis subsidio, quam inuestigationis studio dicitur adquisisse. Sic Paulus se recom mendat Ephesijs, ad Ephes. 6. Orantes sitis omni tempore in spiritu, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, cum fiducia notum facere mysterium E uan gelij.
Os ergo deuoti Theologi ad hoc quod digne Scripturae sacrae difficultatem attrahat, quadrupliciter se disponat. Separetur a luto lubricae uilitatis, expun getur calculo coelicae sanctitatis, cibetur libro solidae ueritatis, & armetur gla dio seueritatis. Primo ergo os deuoti Theologi separari debet a luto lubricae uilitatis, Hierem. 15. cap. Si separaueris preciosum a uili, quasi os meum eris. Preciosum a uili: id est, animam preciosam a carnalibus desiderijs, uilibus, & lutosis, Sap. 15. Luto uilior uita illius. Secundo debet expurgari calculo coe licae sanctitatis. Iuxta illud Esa. 6. Volauit unus ad me de Seraphin, & in ma nu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, & tetigit os meum & dixit: Ecce tetigi hoc labia tua, & auferetur iniquitas tua, & peccatum tuum mun dabitur. Moraliter: altare est Sacra scriptura, calculus difficilis sensus eius, for ceps subtilis eiusdem facultatis extractio. Ad literam, angelici spiritus deuo te studentes illuminant, & expurgant ne in Scripturis aberrent. Tertio os de uoti Theologi cibari debet libro solidae ueritatis: de quo Apocal. 10. Accepi librum de manuangeli, & deuoraui illum, & erat in ore meo tanquam mel dul ce. Iste liber est Scriptura sacra, quae non debet dentibus conteri, sed potius deuorari: quia credi debet per fidem integraliter & summatim, & non per ra tionem discuti minutatim: & sic sit tanquam mel, imo plus quam mel dulce Iuxta illud Psal. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo Quarto debet os Theologi armari gladio rigide seueritatis, ad destruendum haereses & errores, uitia & malos mores, Esa. 49. Posuit os meum, ut gladium acutum, ut illi assimiletur, de quo Apoc. 19. Vidi coelum apertum, & ecce e quus albus, & qui sedebat super illum, uocabatur fidelis, & uerax, & ex ore e ius procedebat gladius acutus, ut in ipso percutiat omnes gentes. Et Apoc. 2: Pugnabo cum illis in gladio oris mei. Sed dolendum est theologis his die bus, quorum os locutum est uanitatem, & dextera eorum dextera iniquitatis in Psalm. In quorum quibusdam inuenitur os dissolutionis, & in nonnullis os detractionis, in plerisque os ambitionis, in multis os adulationis. Os dissolu tionis habent illi, quorum omnis sermo turpiloquio & scurrilitatibus admi scetur. Contra quos Coloss. 3. Deponite turpem sermonem de ore uestro. Et ad Eph. 4. Omnis sermo malus de ore uestro non procedat. Os detractionis habent illi, qui non cessant detrahere paupertati, quam CHRISTVS docuit: castitatem derident, quam CHRISTVS consuluit: pauperes paruipendunt, quos CHRISTVS elegit. Hi sunt Pseudoprophetae. De quorum ore nihil aliud nisi ranae uanae garrulitatis procedunt, Apoc. 6. Os ambitionis habent illi, qui Sacrae scripturae noticiam ad humanos honores ordinant, & Ecclesia sticas dignitates ad officia, praebendas, & gradus in Ecclesia consequendos. Isti pro se allegant, quod ter dictum est Petro: Pasce oues meas, Ioh. 21. Et qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, 1. Timoth. 3. Hi sunt uiles hy pocritae, cum sola terrena desiderant, de coelestibus uero non curant. Iuxta il lud Psalm. 71. Posuerunt in coelum os suum, & lingua eorum transiuit in ter ra. Lingua: id est, linguae intentio corrupta. Os adulationis habent illi, qui sta tum praelaciae tenentes, & in suis subditis scandalosa uidentes, cantant semper placebo, sed dirige, nunquam cantant.
De quibus verificatur illud Psal. 40. "Haec uia illorum scandalum ipsis. Et postea in ore suo complacebunt". Secundo principaliter Sacra scriptura est a Theologo exercenda per fructuosam conuersationem, ut sit non solum doctus in scientiai sed iustus in uita. Os (inquam) iusti. "Non enim auditores legis iusti sunt apud DEVM, sed factores legis iustificabuntur", Rom. 2. Distinguit enim Aristot. 5. Ethic. iustitiam quadruplicem, scilicet distributiuam, commutati uam, dominatiuam, & paternam. Primo ergo deuotus moralis debet habere iustitiam distributiuam, ut quod sine fictione didicit sine inuidia, communi cet alios liberaliter instruendo. Proverb. 10. Labia iusti erudiunt plurimos. Iustitiam commutatiuam debet habere, ut nequaquam pro doctrinae merito, famam humanam intendat pro praemio Matth. 5. "Attendite ne iustitiam ue stram faciatis coram hominibus", scilicet propter temporale lucrum, sed perpe tuum. Dan. 12. Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates fulgebunt. Habeat & tertio iustitiam dominatiuam, instinctus be stiales carnis compescendo legibus rationis. Et hoc est quod docet Plato in Phoedone ante medium. In hoc (inquit) manifestus est philosophus, si absol uat animam a corporis comunione, differentius alijs hominibus. Et cito post: Anima philosophi inhonorat corpus, & fugit ab eo, quaeritque ipsa secundum seipsam fieri. Isti concordat commentator Auerrois in prologo 6. Physico. ubi loquens de inclinationibus carnis, & corporis passionibus, dicit sic: Stu dentes (inquit) cum sciuerint uilitatem earum, expellant eas a se, & odiant eas maximo odio: & sic erunt casti, retinentes leges diuinas, & obedientes legibus naturalibus. Haec commentator Psal. Damnabuntur eorum iusti in matuti no. Habeat quarto iustitiam paternam: humanitatem patris errantibus exhi bendo. Sap. 12. Docuisti populum tuum per talia: quoniam oportet iustum & humanum esse. Tertio principaliter Sacra scriptura est a Theologo prospi cienda per seriosam considerationem, quod notatur cum infertur: Meditabi tur. In Psalm. In lege Domini voluntas eius & in lege eius meditabitur die ac nocte. Ista meditatio temperat corporis uoluptatem, mitigat mundi tempe statem, praedicat DEI pietatem, excitat hominis charitatem. Primo dico quod haec meditatio temperat corporis uoluptatem, Eccles. 12. Frequens medita tio carnis afflictio est. Et Hieronymus: Ama scientiam Scripturarum, & carnis uitia non amabis. Secundo haec meditatio mundi mitigat tempestatem. Vn de Hieronymus super Epistolam ad Ephesios: Si aliquid est, quod in hac uita uirum sapientem teneat, & inter pressuras & tentationes mundi aequo animo permanere suadeat, illud primum esse reor, meditationem & scientiam Scri pturarum. Tertio haec meditatio praedicat DEI pietatem. In Psal. In matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus. Quarto ista meditatio excitat ho minis charitatem. In Psal. "In meditatione mea exardescet ignis". Ista meditatio Sacrae scripturae non debet esse transitoria, sicut de dialectica dixerunt quidam antiqui, quod est a limine salutanda: Sed debet esse morosa, & diuturna, & continua. Et eo feruentior, quo homo senior inuenitur, Eccles. 14. Beatus uir qui in sapientia morabitur, & qui iustitiam meditabitur. Vnde Hiero. ad De metriadem uirginem Sacrarum scripturarum ardor nulla prorsus aetate extin guitur: imo ut secularis auctoris utar sententia, potius aetate inflammatur: Et Gregor. 20. Moral cap. 1. Scriptura sacra paruulis humili sermone blanditur: quae nec sic clausa est, ut pauesci debeat, nec sic patet, ut uilescat: sed usu fasti dium tollit, & tanto diligitur, quanto plus meditatur. Quarto principaliter Scriptura sacra est recolligenda cum saporosa delectatione. Et ideo merito uo catur sapientia quasi sapida scientia, de qua loquens Hugo de sancto Victore libro suo primo de Anima, dicit sic: Nihil in hac uita dulcius sentitur, & nihil auidius sumitur: Nihil ita mentem ab amore mundi separat, nihil sic animum contra tentationes roborat, nihil ita hominem excitat, & adiuuat ad omne bo num, sicut studium Sacrae scripturae. Et in eodem uolumine lib. 3. dicit: In re fectorio Sacrae scripturae tres mensae: id est, tres intellectus ponuntur: historia lis, mysticus, & moralis: prima mensa simplicibus: secunda doctoribus: tertia communis est utrisque. In prima est cibus grossior: In secunda subtilior: In ter tia dulcior. Prima continet saporem exemplorum: Secunda uim gestorum: Tertia dulcedinem morum. Et infra: In hac scriptura quidquid docetur, ueri tas: quidquid praecipitur, bonitas: quidquid pmittitur, felicitas. Nam DEVS ueritas est sine fallacia, bonitas sine malitia, felicitas sine miseria. Haec Hugo. Est ergo ista scientia inobfuscabilis in decore, inseparabilis in uigore, inappre ciabilis in ualore, interminabilis in honore. Primo dico quod est inobfusca bilis in decore. Sapien. 6. Clara est, & quae nunquam marcescet, sapientia: Se cundo insuperabilis in uigore. Sap. 5. Melior est sapientia quam uires. Et Sa pien. 10. Omnipotentior est sapientia: Tertio est inappreciabilis in ualore. Proverb. 8. Melior est sapientia cunctis opibus preciosissimis. Quarto interminabilis in honore: quia Sap. 6. Concupiscentia sapien tiae deducet ad regnum perpetuum. Ad quod nos perducat, qui sine fine uiuit, & re gnat, Amen.
On this page