Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSITA reprobatione terrenae felicitatis per exempla: Hic ponitur adaptatio per uerba plana. Dicent enim mali contemplantes uitam suam transacta sine fructus, sicut umbra quae euanescit, sicut nun cius qui processit, sicut nauis transfretans, & sicuti auis transuolans, & sicut sagitta aƫtem penetrans. Sic & nos nati continuo desinimus esse. Homo enim natus statim cum incipit uiuere, etiam incipit mori: cuius uiuere est, a ui ta transire. Vnde Aug. 13. de Ciui. DEI cap. 4. "Ex quo quisque isto corpore mori turus esse coepit, semper in eo agitur, ut mors ueniat. Hoc enim agit eius mutabi litas toto tempore uitae huius (si tamen uita dicenda est) ut ueniatur in mortem Nemo quippe est, quin eius mors post annum sit propinquior, quam ei ante annum fuit, & cras quam hodie, & hodie quam heri: Et paulo post quam nunc: & nunc quam paulo ante. Quoniam quicquid cras de tempore uiuitur, hoc de ipso spacio uiuendi demitur, & etiam quotidie fit minus, minusque quod restat, ut & omnino nihil aliud sit tempus uitae huius, quam cursus ad mortem": Vnde Sene. Epist. lib. 59. secundum librum nostrum. Quotidie morimur, quotidie enim demitur aliqua pars uitae, & tunc quocunque cum crescimus, uita nostra de crescit. Infantiam amisimus: deinde pueritiam: postea adolescentiam usque ad senium. Quicquid transit temporis, perijt, hunc ipsum quem agimus diem, cum morte diuidimus.
Non folum autem fatebuntur se fuisse dum uixerunt, morientes continue na turaliter, sed & delinquentes moraliter. Vnde subdunt: Et virtutis quidem nul lum signum valuimus ostendere, stante uidelicet malicia, quam amauimus. Sicut dicitur de ligato, quod non potest ambulare: & tamen si soluatur potens est ad ambulandum. Eodem modo peccator dum ligatur peccato, ad opus uirtutis non ualet. Sed illa inualitudo eum non excusat: quia ipse est sibipsi causa talis illicitae impotentiae: ut dicit Anshel. libro primo: Cur DEUS homo, c. 24: Et ideo conciudunt dlebilem conclusionem: m malignitate nostra consumpti su mus. Econuerso est de istis in quibus etiamsi peccent, & fiant maligni: ipsa ta men malignitas in eis consumitur per poenitentiam & misericordiam diui nam. Thren.3. Misericordia Domini, quod non sumus consumpti.
Nota quod sunt tria signa virtutis in operatione humana. Si enim homo operatur faciliter, delectanter & perseueranter. Primo cum sit uirtus circa difficile: operari tamen faciliter circa difficile, signum euidens est magnae uirtutis. Se cundum signum est delectabiliter operari, non cum murmure, non cum excusa tione, non cum taedio. Vnde Arist. 2. Ethi. dicit: quod signum habentis habitum est superueniens delectatio. Et ideo de sanctis dicitur in Psal. quod ibunt de uirtute in uirtutem delectabiliter. Tertium signum est, operari bona semper seueranter. Vnde de Caleph dicitur, Ecclesiast. 46. Vsque ad ienectutem permansit illi uirtus: & de Apostolis Actu. 4. Virtute magna reddebant Apostoli testimo nium Domini nostri IESVCHRISTI. Ista sunt uera tria signa virtutis, quae nullus malus potest ostendere. Sed sunt quaedam falsa signa uirtutis, quae mali possunt habere. Est enim honor signum uirtutis secundum Arist. 4. Eth. Vnde qui honorat alium, signum est eum esse uirtuosum. Sed certe illud signum est falsum: quia frequenter honorantur qui parum ualent. Similiter dignitates & dominium temporale & praelationes & officium signa sunt uirtutis. Sed fre quenter fallunt, in Psal. Posuit in Aegypto signa sua. Aegyptus interpretatur tenebra, & in tenebrosis ponuntur frequenter illa signa
Nota quod delectabiliter & uirtuse debemus insistere operibus uirtuosis. Vnde glos. super illud Psal. In custodiendis illi retributio multa. Non tantum pro eis in futuro reddetur praemium, sed hic in eorum custodia magnum est gau dium. Cuius gaudij ratio est talis. Virtus consistit in medio, sicut dicitur, 2. Ethi. Et natura semper delectatur de medijs, sicut per extrema corrumpitur. Visus delectat in uiridi, qui est medius color inter album & nigrum. Tactus in te pido, qui ab excessiue calido & frigido corrumpitur. Similiter naturaliter mu lier gaudet cum peperit filium. Si bufonem siue monstrum aliquod peperisset, mirabiliter tristaretur: quia foret contra naturam. Sic & anima rationalis quan do profert opus uitiosum siue peccatum, ualde debet tristari: quia contra na turam rationis quasi monstrum est: sed quando uirtuosum opus profert cum difficultate & labore, maxime gaudere debet, Ioh. 16. Mulier cum parit, tristi ciam habet: quia uenit hora eius. Cum autem peperit filium, non meminit pressurae eius, propter gaudium.
Gaudium autem uirtutis quadrupliciter gaudium mundi excedit: Conti nuitate, puritate, dignitate, & salubritate. Continuitate, quia Proverb. 15. Se cura mens quasi iuge conuiuium. Homo carnalis non semper sedet ad mensam corporalem. Sed homo uirtuosus semper est in mensa delectationis suae, Phi lip. 4. Gaudete in Domino, iterum dico, gaudete. Et per oppositum Iob. 20. Gaudium hypocritae ad instar puncti, unde uersus: Quid letare miser, peccati nulla voluptast Saudia plus aloens quam tua mellis habent.
Secundo praecellit puritate. Dulcedo felicitatis humanae mixta est multis ama ritudinibus, & hoc facit DEVS sicut nutrix, amarum ponit circa mamillam, quando uult puerum ablactare, August. 8. confes. cap. 2. "Tu semper aderas misericorditer saeuiens, & amarissimis confusionibus aspergens omnes illicitas iocunditates meas. Ita ut quaererem sine offensione iocundari, & ubi hoc pos sem, non inueni. Nunquid propter te Domine, qui fingis laborem in prae cepto, & percutis ut sanes, & occidis ut moveamur abs te". Item 6. lib. in fine: "Vae animae audaci, quae sperauit se melius habere, si a te recesserit. Versa & re uersa in dorsum, & in uentre, & in latera, dura sunt haec omnia, tu solus requies".
Tertio in dignitate praecellit: quia non datur nisi sanctis, & DEI amicis. Ten poralia & naturalia dantur bonis & malis, & frequenter abundantius malis. Vnde Aug. in lib. 1. de Ciui. DEI, cap. 8. "Ista temporalia bona & mala voluit DEVS bonis & malis esse communia, ut nec bona cupidius appetantur quae mali quoque habere cernuntur: nec mala turpiter euitentur, quibus & boni plu rimumque efficiuntur". Vnde patet quod gaudium de uirtute praecellit dignita te. Iterum patet illud: quia gaudium uirtutis est in illis, de quibus dignum est gaudere: sicut dicit glos. super illud ad Gal. 5. "Fructus spiritus est charitas, gau dium". Et per oppositum, Proverb. 3. Stultorum exultatio ignominia, Prover. 2. Laetantur cum malefecerint, & exultant in rebus pessimis. Vnde Aug. Quid est mundigaudium: breuiter dico. Seculi laetitia est impunita nequitia, scilicet luxuriari in spectaculis, ebrietate ingurgitari, turpitudine foetere, & nihil male o pati. Hoc gaudium peius est dolore. Peius enim est gaudere de iniquitate, quam dolere de corruptione.
Quarto gaudium uirtutis praecellit gaudium mundi, in salubritate: facit enim mundum contemnere, & de Diabolo triumphare. Vnde in Vitas patrum di xit Anthonius. Vnica ratio uincendi inimicum est laetitia spiritualis. Vnde sicut dicitur Ecclesiast. 30. locunditas cordis haec est uita hominis & thesaurus sine defectione sanctitatis: Vnde in libro de spiritu & anima, Virtus sic describitur: Virtus est habitus mentis bene institutae ad modum regni, quod bene est insti tutum, si recte in eo consulatur, recte in eo praecipiatur, & recte obediatur. Isto modo mens bene instituta est cum ratio recte consulit, uoluntas recte praecipit, & sensus recte obediunt. Et sine isto regimine pueriliter mens regitur. Et assi milatur regno Roboam 3. Reg. 12. qui relicto consilio senum, iuuenibus ad quieuit. Vbi enim uirtus non est, quod seruire debuit, imperat. Et quod domi nari deberet, ministrat. Et ideo regnum sub eo diuisum est. Senec. Epist. 80. Gaudium uirtutis uelut fons in domo propria nascens. Et in alia quadam Epist. Existimas me detrahere tibi multas uoluptates, qui fortuita submoueo, qui spe dulcissima oblectamenta censeo deuitanda: imo contra nolo unquam tibi deesse laetitiam: uolo tibi illam domo nasci. Nascitur enim aliquando sine teipso si tuipse iudicas eum animum, qui ridet debet esse alacer & fidens & prudens, & super omnia erectus, Ecclesiast. 30. Non est oblectamentum super cordis gaudium.
Vnde uirtus facit quasi duplicem Paradisum, terrestrem uidelicet & coe le stem in corde hominis, Ecclesiast. 40. Gratia DEI sicut Paradisus in benedi ctionibus. Assimilatur enim mens uirtuosi Paradiso terrestri in tribus, amoe nitate, foecunditate, & securitate. Duo prima faciunt ibi quatuor uirtutes uelut quatuor flumina Paradisi mentem irrigantes. Vnde glos. Greg. super illud Gen. 2. Fluuius egrediebatur de loco uoluptatis, ad irrigandum Paradisum, qui inde diuiditur in quatuor capita. Quatuor flumina Paradisum irrigant, scilicet dum his quatuor uirtutibus cor infunditur ab omnium carnalium de sideriorum, aestu temperatur. Altitudo facit securitatem: dicit enim Strabo su per illud Gen. 2. Plantauerat autem Dominus DEVS Paradisum voluptatis quod Paradisus attingit ad lunarem circulum. Et Senec. dicit quod talis est sapientis animus, qualis mundus super Lunam.
Secundo notandum, quod Paradiso coelesti mens uirtuosa in quatuor assi milatur. Est enim coelum locus diuinae habitationis, locus generalis illuminatio nis, locus ordinatae dilectionis, & locus gaudij & exultationis. Sicut mens uir tutibus adornata est DEI habitatio. Vnde Hieron. Nihil quietius, nihil purius ea mente debet esse, quae in DEI habitaculum praeparanda est: quoniam non templa fulgentia, non gemmis altaria distincta, delectant: sed anima ornata uirtutibus. Per picturam in domo potest discerni domus officium: aliter enim depingitur taberna, aliter capella. In capella depinguntur gesta sanctorum: in ta berna gesta fatuorum: ita moraliter, quae mentem hominis posset uidere, quan do est ornata uirtutibus, diceret eam capellam, uel templum Filij DEI, 1. Corinth. 3. Nescitis que templum DEI sitis, & Spiritus sanctus habitat in uobis. Ex quo arguit Apostolus sic: Si quis aut templum DEI uiolauerit, disperdet illum DEVS Templum aut DEI sanctum est quaed estis uos. Quando enim mens humana spoliatur uirtutibus, & uitijs deturpatur: tunc fit taberna daemoniorum, 1. Corinth.10. Nolo uos esse socios daemoniorum. In hoc ergo loco, mente scilicet humana libenter inhabitat DEVS, secundum D. Bern. quia est coelum suum, quod non sicut caeteris dixit tantum ut fieret, sed pugnauit ut adquireret, occubuit ut re dimeret. Solent enim homines maneria ab eis aedificata & perdita, & iterum adquisita, multum diligere.
Secundo mens uirtuosa est locus generalis illuminationis. Vnde tota lux cognitionis humanae a mente deriuatur. Vnde Bern. Sicut terra sine coelo ob scura est & opaca: ita corpus sine mente. Lux autem sapientiae non introibit in maleuolam animam, sed tantum in uirtuosam.
Tertio est locus ordinatae dilectionis: ita anima uirtuosa. Aug. de Ciui. DEI lib. 3. "Vera definitio uirtutis est, quod uirtus est ordo amoris"
Quarto coelum est locus gaudij et exultationis: & certe nullibi est gaudium nisi ubi est uirtus, Matt. 5. Gaudete & exultate. Ecce enim merces uestra mul ta, &c. Vnde Senec. Epist. 80. Vnum hominis bonum ipsa uirtus est, quae inter prosperam fortunam & aduersa, superbia incedit, cum magno utriusque con temptu. Virtus rectorem ducemque considerat, sed sine magistro uitia discun tur. Vnde idem de naturalibus quaestionibus lib. 7. Difficilis uictu est uirtus, ducem rectoresque considerat, sed sine Magistro uitia discuntur. Haec Senec Et tamen ad uitia totus mundus nos docet, ad uirtutes pauci, & certe magis ueteres quam moderni. Vnde si ad uitam antiquorum respicimus, multos uir tutum doctores habemus, Greg. in Moral. lib. 1. cap. 7. Ad ostendendam in nocentiam, uenit Abel. Ad docendam mundiciam, uenit Enoch. Ad insinuan dam longanimitatem spei & operis, uenit Noe. Ad manifestandam obedien tiam fidei, uenit Abraham: ad demonstrandam uitae coniugalis castimoniam uenit lsaac: ad insinuandam laboris tolerantiam, uenit lacob: ad rependendam pro malo bonae retributionis gratiam, uenit loseph: ad ostendendam mansue tudinem, uenit Moyses: ad insinuandam contra aduersa fiduciam, uenit Iosua: ad ostendendam inter flagella patientiam, uenit Iob. Sed ad omnium morum regulam ostendendam, uenit Filius DEI homo CHRISTVS IESVS
On this page