Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 187 (Sap. 17:1-17:2)
AD commendationem diuinae gubernationis & excellentiam sapientiae increatae, agit Autor in postrema parte sui, de speciali protectione generis ludaici, quod DEVS sibi adoptauerat, & de miraculosa deiectione generis Aegyptiaci, quod filios Israel captiuauerat multis annis. Afflixit autem DEVS Aegyptios decem plagis. Inter quas inferebantur quaedam per bestias & animalia, quando scilicet illis su peruenit saeua bestiarum ira, morsibus peruersorum colubrorum exterminabantur, ac draconum & locustarum inuasionibus attriti, irremediabiliter torquebantur. Aliqua per res insensatas, & elementa, & aliqua per corpora super coelestia: utpote in aquarum novo immisso genere, ac grandinibus, & pluuijs desuper immissis, saeua trucidati interemptione: sicut superius uisum fuit. Ideo postquam Autor declarauit quomodo Aegyptij affligebantur per bestias & animalia, & etiam per res insensatas & elementa: In ista parte ostendit, quomodo idem Aegyptij afflicti fuerunt per corpora coelestia: dupliciter enim puniebantur. Vno modo per luminis subtractionem: Alio modo per primogenitorum occisionem, & secundum hoc diuiditur processus in duas partes. Nam primo agit de nova plaga illata Aegyptijs, quae fuit per tenebras palpabiles, sicut dicitur Exod. 10. Secundo agit de decima plaga quae fuit per innumerabiles mortes primogenitorum,. De quo Exod. 12. secunda pars infra cap. 18. ibi: Cum cogitarent. Circa primum duo facit. Primo agit de mirabili supplicio tenebrarum illato Aegyptijs: Secundo de beneficio speciali luminis, tunc temporis collata Hebraeis, ibi: Sanctis autem tuis. Circa primum quinque facit. Nam primo agit de istius poenae causalitate: Secundo de eius irremediabilitate: Tertio de eit is immensitate: Quarto de eius uniuersitate: Quinto de ipsius aequitate. i:cunda pars ibi: Dum putant se latere. tertia ibi frequenter. quarta ibi: Ille autem qui im notcri: eni. quinta ibi: omnes enim orbis terrarum. Circa primum duo facit: Quia primo asserit tantae poenae causam: Secundo eiusdem poenae ponit to: inam, ibi: In vinculis tenebrarum. Causa autem eius fuit duplex, ex parte DEI iusta considerat: o, & ex parte Aegyptiorum iniqua conuersatio. Quantum ad 1rimum d: cit sic: Mtagna enim sunt iudicia tuae Deomine, quibus electos. dest, silio: Erael gubernasti, & eorum adversarios flagellasti, & inenarrabilia perb. itua: id est, factatua. DEVS enim factis loquitur, qui dixit & facta sunt, Luc. 2. Transeamus Bethleem, & uideamus hoc uerbum quod factum est. Ex parte Aegyptiorum fuit duplex iniquitas. Vna contra DEVM per rebellio nem: Alia contra proximum per uiolentam oppressionem. Fuerunt enim DEO rebelles in hoc maxime, quod cum eos plagis grauissimis flagellaret, illi nullam disciplinam receperunt. Et quantum ad hoc dicit: Propter hoc: id est, quia iudicia DEI & flagella eius non receperunt Aegyptij ad sui correctionem, indisciplinatae animae errauerunt repugnantes imperijs DEI supet dimissione populi sui. Secundo peccauerunt contra proximum, uidelicet contra filios Israel, super quos usurpabant sibi violentam oppressionem. Et quantum ad hoc subdit: Dum enim persuasum habent: id est, firmiter credunt iniqui Aegyptij, posse dominari per opptessionem, nationi tuae: id est, populo Hebraeorum, quem DEVS sibi sanctis dedicauerat legibus deserui re: Ecce culpa & statim subditur poenae forma: vinculis tenebrarum & Ion ge noctis, &c. quasi dicat: Dum Aegyptii diuinis prodigijs factis per Moy ien rebellarent, & populum Iirael seruitute solita cogitarent opprimere, subito tenebris palpabilibus inclusi iacuerunt immobiles: Et tangit istarum tenebrarum tres conditiones graues, uidelicet palpabilitatem, cum dicit: Vin culis tenebrarum compediti. Fuit enim aër non solum priuatus lumine, imo sic condensatus quod palpari potuit. Vnde ipsi miseri iacuerunt quasi uin culati in tenebris. Dicunt enim quidam quod aër potest condensari per artem in tantum, quod fiat homini impenetrabilis: sed siue hoc sit uerum, siue non, saltem hoc tunc a DEO factum legitur. Exod. 10. Erant tenebrae in ter ra Aegypti ut possent palpari: nec mouit se quisque de loco in quo erat. Secundo tangit istius ligationis diuturnitatem, cum dicit: Et longae noctis. Exod. 10. Tribus diebus nemo uidit fratrem suum: Tertio tangit ligatorum immobilitatem, cum dicit: lacuerunt inclusi sub tectis: quia nullibi pote tant se uertere propter aëris densitatem: Fugitiui perpetuae prouidentiae: id est, putantes se posse fugere diuinam prouidentiam, quae immobilis & immutabilis, Sapient. 16. Manum tuam effugere impossibile est. Rabanus & antiqui habent: Latuerunt, & tunc sensus non mutatur. Nii dicunt, Placuerunt, & tunc est sensus, quod miseri puniti satisfecerunt per poenas perpetuae prouidentiae.
Magna sunt iudicia tua Domine.] Nota quod diuina iudicia magna sunt propter quatuor: uidelicet, propter iudicis infallibilitatem, propter iurisdictionis generalitatem, propter iusticiae inflexibilitatem, & propter potentiae incomprehensibilitatem. Primo iudicium DEI dicitur magnum propter iudicis infallibilitatem: Humanum enim iudicium fallit, & fallitur. Vnde iudicium Ecclesiae fallitur nonnunquam: sicut dicitur extra de sen. ex. a. no bis & 24. quaest. 3. Si quis. & cap. Cum aliquis exit. Vnde ibi dicitur, quod Ecclesia quandoque in suo iudicio decipitur: & qui intrat illam per eam, extra mittatur, & qui foris est, intromittatur. Et ideo solius DEI est occulta iudicare, qui solus nouit corda hominum, ut dicitur 2: quaest. 4. Consuluisti. & alibi dicitur: Diuinum iudicium usurpant, qui incerta & dubia iudicant: & ideo dicit beatus Augustinus 19. de Ciuitate DEI: "Quod ignorantia iudicis est plerunque calamitas innocentis". Debet enim in iudicio diligens examinatio praecedere iudicium, siue sententiam, & sententia punitionem siue absolutionem. Vnde fingunt poëtae, sicut tangit Claudianus in fine secundi maioris. Tres fuerunt filij louis, qui sunt Minos, Aeacus, & Rhadamancus. Qui quoniam in uita sua iustissimi fuerunt, ideo officium apud inferos exercere dicuntur. Vnde finguntur tres iudices esse in inferno, quilibet eorum antiquissimum exercens iudicium: quis tamen sit qui exercet iudicium uel officium, dubium est, quamuis a nonnullis dicatur: Minos examen, Rhadamancus dat cruciamen, Quaerere de labe, tertius frater habet. De istis non est magna cura: sed hoc est certum, quod uolebant signare per ista, quod in omni iudicio ista debent esse: diligens inquisitio, sententiae pronun ciatio, & eiusdem executio: Modo si agamus de iudicio humano, cum homo iudicare non possit, nisi secundum allegata, & probata: & frequenter contingat falsa probari probatione iuris, consequens est omnem terrenum iudicem tallibilem esse, sed solus DEVS est qui errare non potest, de quo solo verificatur illud Proverb. 16. Diuinatio in labijs regis, non errabit in iudicio os eius. Secundo iudicium DEI dicitur magnum propter iurisdictionum generalitatem. Nullus enim homo est, cuius dominium ad omnem locum se extendat: DEVS autem omnes gentes iudicabit. Iohan. 5. Pater omne iudicium dedit Filio. Et Iohelis 3. Consurgant & ascendant gentes in uallem losaphat: quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes. 2. Corinth. 5. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal CHRISTI, ut referat unusquisque: & Chrysostomus Homel. 19. loquens in imperfecto opere de die iudicij, sic dicit: In qua die quando uenerit in maiestate sua, quando iam nemo ausus garrula contentio ne sermonem, aut mendacium defendere, aut contradicere ueritati: quando non os loquitur, & opus absconditur, sicut in hoc tempore: sed econtra opera singulorum loquentur, & ora tacebunt: non quando persona interrogatur & conscientia non uidetur, sed econtra conscientia discutitur, & persona confunditur: quando nemo excusat peccatorem, sed omnes accusant, nec alter pro altero interuenit, sed singuli ibi timebunt: quia in illo iudicio non erunt testes adulatores, sed angeli ueraces, non erunt iudicantes personarum acceptores. sed DEVS qui iustus est, reddet unicuique secundum opera. Haec Chrysostomus. Narrat Ouid. 15. Metamorph quod: Mos erat antiquis niueis atrisque lapillis: His damnare reos, illis absoluere culpas.
Mos enim siue modus fuit sententiam proferre signo, non uoce: quia si accusatus debebat absolui, effundebantur & urna coram toto populo aliqui lapilli albi: & si debuit damnari, nigri. Eodem modo in iudicio generali quilibet fundet de urna sua: id est, de conscientia propria, lapides quales ipsemet immisit: id est, opera dura, & in perpetuum perseuerantia, quantum ad meri tum uel reatum: & si fundat opera alba, saluabitur: si nigra peccata, condemnabitur. Naum 2. dicitur de damnatis: Facies hominum sicut nigredo ollae. Tertio iudicium DEI dicitur magnum, propter iustitiae inflexibilitatem, sicut dicit Isidorus de summo bono, & in Canone 11. quaest. 3. Quatuor modis peruertitur humanum iudicium, timore, cupiditate, odio, & amore. DEVS autem nullum istorum modorum corrumpi poterit. Non timore: quia omni potens est, & nullum metum habet. Iob 22. Nunquid timens arguet te, & ueniet tecum ad iudicium: quasi diceret, non: imo quanto potentiores, tanto contra eos sententiam profert duriorem. Sapient. 6. Potentes potenter tormenta patientur. Et ibidem: Fortioribus fortior instat cruciatio. Fingitur quod leo semel tenuit curiam bestiarum, debuitque unaquaeque semetipsam proclama re de culpis coram leone. Asinus ait: Sequebar (inquit) aliquando plaustrum plenum foeno, & cum manipulus foeni cecidisset de plaustro accepi & com medi. Cui leo: Male, inquit, errasti miser, & contra legem & fidelitatem fecisti. Debebas enim ei qui perdidit reddidisse, ergo de praecepto leonis uerberabatur ad mortem. Accessit lupus, & ait: Domine, Circumiui aliquando greges quium & armentorum, & rapui aliquando agnum tenerum & strangulaui, aliquando pinguem uitulum, quando eum attingere poteram, quandoque ouem, quandoque hoedum. Cui leo: Dimittas innuit charissime ta lia ponderare, nimis strictam conscientiam habes: Naturale est tibi sic face re, & nemo faciens quod natura dictat, peccat. Sic a falso iudice lupus iustificatur, & asinus innocens uerberatur. Non sic erit de iudice CHRISTO qui nullum timet, imo sicut dicitur Sapient. 6. Iudicium durissimum his, qui prae sunt fiet: nec corrumpi cupiditate poterit, quia ditissimus est: nec odio, quia optimus: nec amore, quia iustissimus. Iob 34. Vere enim DEVS non condemnabit frustra, nec Omnipotens subuertet iudicium. Et Tob. 3. Omnia iudicia tua uera sunt. Quarto iudicium DEI dicitur magnum propter suae potentiae incomprehensibilitatem Roman. 11. "O altitudo diuitiarum sapientiae & scientiae DEI, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius & inuestigabiles uiae illius": Ista sunt occulta iudicia DEI, quibus homines disponit, & regit in praesenti, permittendo iustum affligi, & iniustum extolli: quae a no bis modo non uidentur, sed patebunt clarius, quando eum, sicuti est, uidebimus.
On this page