Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 50 (Sap. 4:10-11)
QUIA possent mundani probabiliter admirari, quare quidam uale morigerati iuuenes subtrahuntur, ubi peccatores & iniusti us ue ad decrepitam aetatem perducuntur. Ideo Spiritus sanctus in hodierna lectione huius euentus assignat rationem. Nam homines seculares istud solent iudicare iniustum, quod DEVS bonos cito subtrahit, & malos diu uiuere permittit. Et circa hoc duo facit: Nam primo excusat diuinam iusticiam. Secundo accusat mundanam maliciam.
Circa primum assignat tres rationes quare DEVS non permittit bonos senium expectare, uidelicet diuinam amicitiam suscipientem ad praemia. Proximorum maliciam allicientem ad crimina, & adquisitam iusticiam sufficientem ad merita. Secunda ratio assignatur ibi: raptus est. Et tertia ibi: consumatus est. Dicit ergo: Placens DEO factus est dilectus: Quasi diceret, una ratio quare iustus tollitur de hac uita: quia est placens DEO per bonam uitam, factus dilectus per gratiam, & ideo dignus est uocari ad coronam, Cantic. 2. Dilectus meus mihi, & ego illi, qui pascitur inter lilia. Et uiuens inter peccatores bene ac uirtuose, quod est ualde laudabile & difficile, ad Phil. 2. Simplices filij DEI sine reprehensione in medio nationis prauae & peruersae. Et ideo translatus est ad coelum. Consequenter ibi: Raptus est. Ponit secundam rationem ad idem, uidelicet proximorum maliciam alli cientem ad crimina. Ex hoc quod aliquis de malorum societate remouetur, prouenit sibi securitas & opportunitas bonae uitae. Vnde primo allegat periculum mali consortij. Secundo assignat modum communicandi uitij ibi: Fasci natio. Quantum ad primum dicit: Raptus est ne malicia mutaret intellectum eius: id est, ne mala conuersatio hominum mutaret intellectum eius practicum,
Dupliciter enim corrumpitur uirtus in homine. Vno modo per habitus cor ruptionem. Alio modo per actus deordinationem. Primum tangit cum dicit: Ne malicia. Secundum cum dicitur: Aut ne fictio deciperet animam. Intellectus enim practicus est principium operandi. Vnde quando ita est, quod principia practica corrumpuntur per peccata in homine, omnia facta eius siunt peruersa, & ideo quando rectum iudicium corrumpitur per malam consuetudinem, & adquiritur habitus contrarius uirtuti, ibi est certa malicia, & longe peius est quam quando peccatur ex passione: Aut ne fictio deciperet animam eius. Fictio est in illis, qui male operantur, in quibus tamen recta aestimatio non est corrupta, sed operantur mala contra conscientiam scientes se malefacere, & utrunque istorum pertinet ad maliciam.
Notandum quod necessario in hac uita oportet uiuere inter peccatores quantumcunque etiam homo studeat ad correctionem peccatorum: quia semper erunt aliqui mali bonis commixti in omni societate: sicut dicit Augustinus ad Vincentium Donatistam, & ponitur in Cano. dis. 47. quantumlibet, inquit, uigilet disciplina domus meae, homo sum, & inter homines uiuo, nec mihi arro gare audeo, ut domus mea melior sit quam arca Noë. Vbi tamen inter octo homines unus reprobus inuentus est: Aut melior sit quam domus Abrahae, cui dictum est: Eijce ancillam & filium eius: Aut melior sit quam domus lsaac, cui de duobus gemmis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Simpli citer autem fateor charitati uestrae coram Domino DEO nostro, qui testis est super animam meam, ex quo DEO seruire coepi. Quoniam sicut difficile expertus sum meliores, quam qui in monasterio profecerunt: ita non sum peiores expertus, quam qui in monasterio defecerunt. Et ideo in quacunque societate homo ponatur, non poterit omnino euadere, quin inter peccatores conuersetur. & ideo oportet perfectos uitia malorum corrigere pro posse, & quod non pos sunt corrigere, sustinere. Nam tales DEO, qui est supremus iudex, reseruantur. Vnde Greg. 2. Mora. ca.18. Nullus perfectus est, qui inter defectus proximorum perfectus non est. Qui enim aequanimiter aliena mala non tollerat, ipse sibi testis est per impatientia. Quia a boni plenitudine longe distat. Abel quippe esse renuit, quem Cain malicia non exercet. Sic in tritura areae grana sub paleis premuntur: sic flores inter spinas prodeunt: rosa quae redolet, crescit cum spina quae pungit. Duos nanque filios habuit, primus homo: sed unus reprobus, alius electus fuit. Tres quoqe filios Noë arca continuit, sed duobus in humilitate persistentibus, unus in patris irrisionem ruit. Duos Abraham filios habuit, sed unus innocens, alter fratris persecutor fuit. Duos quoque filios lsaac habuit: unus in humilitate seruatus: alius uero etiam prius quam nasceretur reprobatur. Duodecim filios lacob genuit, sed ex eis unus per innocentiam uenditus est. Caeteri uero per maliciam fratris uenditores extiterit. Duodecim quoque Apostoli in Ecclesia sunt, sed ne improbati remanerent, unus eis admixtus est, qui eos persequens probaret. Sic nanque iusto peccator cum malicia iungitur. Sic in fornace auro palea cum igne sociatur, utquando ardet palea, aurum purgetur. Hi ergo in ueritate boni sunt, qui in bonitate etiam inter malos persistere possunt. Haec ille. Idem 1. Mora. cap. 2. Neque enim ualde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sic enim grauioris culpae est inter bonos bonum non esse: ita immensi est praeconij bonum etiam inter malos extitisse, Iob 30. Frater fui draconum & socius strutionum. Et Canti corum 2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Viuens inter peccatores translatus est. Notandum quod DEVS electos suos transfert tripliciter. De rebellione ad reconciliationem: de dissolutione ad religionem: de peregrinatione ad quietationem. Primo modo transfert existentes in statu peccati & iniusticiae siue originalis siue actualis ad statum gratiae siue poenitentiae, sicut rex misericors exules & profugos & proscriptos in extraneis regnis uagantes reuocat gratiose, & ad pacis reconciliationem admittit: Ita CHRISTVS suos rebelles recedentes ab eo per peccatum, & exulantes in regione umbrae mortis, transfert misericorditer in regnum suum, & repatriare permittit. De isto exilio translatus fuit Paulus, Petrus, Maria, Mag dalena, Mattheus, & multi alij: inter quos Augustinus, de quo sic legimus: In uenit se Augustinus longe esse a DEO in regione dissimilitudinis tanquam audiret, &c. De ista translatione ad Coloss. 1. Eripuit nos de potestate tenebrarum, & transtulit in regnum filij sui. In tempore hyemali, in tempore frigido, quando omnia sunt quasi semimortua, tunc prudens hortulanus trans fert de loco ad locum plantas, euellens eas radicitus a terra in qua steterunt prius: Ac per talem transplantationem aliquae siunt fertiles, & fructiferae, quae fuerunt steriles & ineptae. Tempus hyemale & frigidum est tempus tribulationis & aduersitatis. CHRISTVS est moraliter hortulanus, sicut aestimauit Mag. dalena, Iohan. 20. Iste hortulanus quandoque peccatoribus immittit hyemem tribulationis & infirmitatis, & angustiae, & sic transfert eos per contritionem & confessionem in hortum Ecclesiae, & facit eos fructiferos & fertiles, qui prius steriles & infoecundi extiterunt, 1. Iohan. 3. Translati sumus de morte ad ui tam, quoniam diligimus fratres. Secundo transfert DEVS electos suos de dis solutione ad religionem sicut hortulanus cernens plantam delicati fructus crescere prope uiam, & in loco communi: ubi modo a bestijs, modo ab alijs frequenter laeditur, modo a ribaldis excutitur: quia stat sine munitione in uia communi, ita quod nunquam, uel uix producit fructum suum ad maturitatem, quin uel laedatur in germinibus, quando germinat, uel in flore quando florescit: uel in fructu quando maturescit. Talem, inquam, plantam trans fert in uiridarium uel in hortum, bene conclusum, ut ibi fructificet integre si ne impedimento, ut fructus totus in usum Domini seruetur. Isto modo moraliter CHRISTVS quandoque uidet personam aptam ad fructificandum in Ecclesia, stantem in mundo, qui est uia comunis omnium transeuntium, pro ferentemque germen uel florem per sanctum propositum: quia multa bona proponit facere: sed statim laeditur a bestijs: id est, bestialibus hominibus da tis uoluptatibus huius uitae uel excutitur a ribaldis ante fructus maturitatem, & impeditur, & agitatur a pessimis mundanis hominibus, sic quod uix ali quem fructum producit ad maturitatem. Talem igitur CHRISTVS aliquo tiens transfert in hortum sanctae religionis. De quibus Can. 5. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa mea. Miscui myrrham meam cum aromatibus meis. In isto ergo horto sunt myrrhae poenitentiae, & aromata doctrinae sanctae. De hac translatione dicitur in Psal. Veniam de Aegypto, trastulisti de Aegypto: id est, de tenebris mundanis
Tertio transfert sanctos suos de peregrinatione adquietationem. Rex habens aliquem hominem, qui in aliquo officio humili secum laborauit, pro mouet eum ad aliquem statum certum & perpetuum, pro labore suo, si est clericus, facit eum promoveri ad Ecclesiasticas dignitates. Si est secularis, datei honores seculares, redditus, officia: ut sic de labore ad requiem transferatur. Isto modo CHRISTVS illos qui secum in hac uita laborant transfert finaliter in requiem regni coelestis, Eccles. 44. Enoch placuit DEO & translatus est in Paradisum, & de hac translatione loquitur praesens lectio.
On this page