Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
STEVSA diuersitate demeriti inter Aegyptios punitos per be stias in Aegypto: & inter Hebraeos punitos, per bestias in deserto: IIn ista parte prosequitur de eadem diuersitate supplicij. Fuerunt au tem diuersimode puniti, Aegyptij ad exterminationem, Hebraei ue ro ad correctionem. De punitione Aegyptiorum, per ranas, muscas, & cyni phes, satis est superius tactum. De punitione uero Hebraeorum est sciendum, quod sicut habetur Numeri 21. Cum populus in deserto contra Dominum murmu rasset, immisit eis serpentes ignitos: hoc est, paruos & ueloces ad modum scin tillarum, qui tactu uenenoso inflammabant, & causabant tumorem, & rubo rem in carne: ad quorum puncturam quidam uulnerati sunt, quidam uero mor tui. Venerunt ergo ad Moysen, & rogauerunt eum, quod oraret pro eis ad Do minum. Ad huius ergo preces ordinauit Dominus, ut faceret figuram serpen tis de aere, & poneret super summitatem perticae, & faceret illum deferri in po pulo, & dixit eis: Quod quicunque esset percussus a serpente ignito, statim aspi ceret ad serpentem aeneum, & curaretur. Istud miraculosum remedium proui dit DEVS filijs Israel in deserto, & fuit figura pulcherrima de passione CHRI STI, sicut ipsemet allegauit Ioh. 3. Sicut Moyses exaltauit serpentem in deser to, ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. De afflictione igitur Hebraeorum per serpentes ignitos, & remedio eis concesso, agit autor in parte ista, declarans qualiter Ae gyptij afflicti fuerunt sine remedio, tanquam incorrigibiles. Hebraei uero cum remedio tanquam filij ad correctionem habiles. Et circa hoc tria facit. Nam primo tangit Hebraeorum rationabilem castigationem: Secundo Ae gyptiorum miserabilem exterminationem: Tertio redit ad declarandam mirabilem He braeorum liberationem in plaga serpentum. Secunda pars ibi: Illos aut locustarum. Tertia ibi: Filios autem eos. Circa primum quatuor facit. Nam primo agit de afflictio nis taedio: secundo de afflictionis remedio: tertio de eiusdem remedij autore praecipuo: quarto de fine, per illud remedium principaliter intento. secunda pars ibi: Habentes signum salutis. tertia ibi: Qui enim conuersus. quarta ibi: Et in hoc osten disti. Dicit enim sic: Sed non in perpetuum ira tua permansit. Ira tua: id est, poena in flicta per te, Hebraeis peccantibus in deserto, non fuit exterminatiua omnium gene raliter, sed castigatiua tantum: unde subdit: Sed ad correctionem in breui turbati sunt. Hiere. 30. Non faciam te in consummationem, sed castigabo te in iudi cio, ut non uidearis tibi innoxius: & hoc in breui: quia Esa. 54. In momento in dignationis meae abscondi faciem meam parumper a te. Et tamen cum fuerunt in turbatione illa, fuerunt habentes signum salutis: scilicet serpentem aeneum, ad commemorationem mandati legis tuae: id est, sicut commemorator in lege tua Nume. 21. Fac serpentem aeneum & pone eum pro signo. Sed quia ille effe ctus quo curati fuerunt ad inspectionem serpentis aenei, posset a simplicibus ipsi serpenti attribui, & non DEO: ideo tertio subiungit: Quoniam enim conuer sus est, &c. per te CHRISTVM figuratum, per iulum serpentem aeneum, qui o mnium est Saluator. Figurabatur autem CHRISTVS per istum serpentem aeneum multipliciter: scilicet quantum ad morum innocentiam, quantum ad situs emi nentiam, quantum ad uitae carentiam, & quantum ad salutis efficientiam.
Primo quantum ad morum innocentiam: quia sicut illa figura serpentis ueneno sa apparuit, & tamen nullum uenenum habuit: ita CHRISTVS carne peccati ap paruit, & tamen nullum peccatum habuit, nec est inuentus dolus in ore ipsius.
Secundo quo ad uitae carentiam: quia sicut serpens ille uitam non habuit, & tamen de materia maxime duratiua fuit: quia aes inter omnia metalla durabi lius est, sicut dicit hic glo. ita CHRISTVS uere mortuus est secundum huma nitatem, & uere aeternus & immortalis est, secundum diuinitatem.
Tertio quantum ad situs eminentiam: quia sicut serpens positus fuit super perticam longam, ut a toto populo uideretur, & a gentibus: ita CHRISTVS in ligno crucis ita alte suspendebatur, ut a toto populo uideretur: ubi etiam ad huc a deuotis mentibus per fidem & amorem conspicitur.
Quarto quantum ad salutis efficientiam: quia sicut omnis a uero serpente per cussus, si serpentem aeneum aspiceret, curabatur: Ita quilibet a Diabolo uulnera tus, si CHRISTVM in cruce consideret per fidem, & ueniam roget, sanatur. Quarto subiungit finem per illud miraculum principaliter intentum, uidelicet honotem DEI: cum dicit: Et in hoc ostendisti inimicis nostris: quia tu es qui libe ras ab omni malo, scilicet cor porali, & spirituali. CHRISTVS enim legitur fecis se miracula, propter tria. Primo ad eorum circa quos operabatur utilitatem: quia eos frequenter in corpore & in anima curabat. Secundo propter aliorum conuer sionem: quia multi uidentes CHRISTI miracula conuertebantur. Tertio propter DEI gloriam & honorem, Ioh. 9. Nec hic peccauit, neque parentes eius, sed ut ma nifestentur opera DEI in illo. Et eodem modo in proposito DEVS istud mi raculum fecit, ad utilitatem bonorum de filijs Israel, ad conuersionem malorum, & ad gloriam DEI dilatandam. Secundo principaliter in ista lectione agit de Aegyptiorum in Aegypto mirabili per bestias exterminatione, quae propter eorum maliciam sine quocunque remedio infligebatur, unde subdit: Illos au tem: id est, Neg,yptios, tocustarum & muscarum occiderunt morsus. De quibus locustis dicitur, Exo.10. Dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Aegypti, ad locustam, ut ascendant super eam, & deuorent omnem herbam quae residua est grandini. De muscis uero Exod. 8. habetur: Venit mu sca grandis in domo Pharaonis, &c. Locusta secundum glossam super illud Exod. 10. dicitur quasi longa hasta: quia habet longiora crura retro quam an te. Et secundum Isid. 12. Ethy. Est animal paruum noxium, habens dentem & plus quam caetera animalia frugibus nocet. Item secundum Hierony. super primum capitulum loƫlis. Huiusmodi uolatilis tria sunt nomina, successiue secundum aetatem. Nam foetus locustae antequam habeat alas, uocatur bruchus, cum incipit uolare, uo catur acelabus: cum plene uolat, uocatur locusta. De locusta loquens Basilius in hexameron, dicit: Locusta dicitur quasi loco stare faciens: quia cum iter ar ripienti occurrit, malum est & sinistrum, sicut bufo dextrum praetendit. Vel di citur locusta: quia nunc saltum dat, nunc loco stat, uel quia per modicum tempus stat in uno loco. Chrysost. super Matth. sic ait: Locustae sunt uolatilia munda quidem, sed parua, & non satis in altum volantia, quae manducauit Iohanne in deserto. Arnolphus etiam quidam expositor sic ait: Minimum genus locusta rum in deserto ludeae, quo pastus est Iohanes usque hodie apparet: & habet cor pusculum in modum digiti manus, membris exilibus, & breuibus, in herbis faciliter capitur. Haec ille. Talibus ergo locustis & muscis exterminabantur Ae gyptij in contemptum & derisionem, & non per leones uel ursos, uel fortia a nimalia: quia digni erant, proptet eorum idolatriam, a talibus exterminari.
Circa illam clausulam, signum habentes salutis, notandum, quo DEUS huma no generi multa signa ostendit beneuolentiae, reminiscentiae, prouidentiae, & patientiae: Signa beneuolentiae sunt omnes creaturae factae & creatae ad seruien dum homini. Est enim signum quod unum offert sensui, & aliud intellectui: & ideo omnis creatura sensibilis seipsam offert sensui, & DEVM repraesentat intellectui boni uiatoris. Nemo potest haec signa facere, quae tu facis nisi fue rit DEVS cum eo, Ioh. 3. Signa reminiscentiae sunt Tduo sacramenta Ecclesiae, per quae reducimur ad memoriam passionis Dominicae, Hebrae. 2. Salus nostra firmata est contestante DEO signis, & portentis, & uarijs uirtutibus, & Spiritus sancti distributionibus. Signa prouidentiae dabit ante suum aduentum, ne omnino ueniat peccatoribus improuisus, & hoc est signum magnae curialitatis diuinae. Nullus enim qui aliquid facit, quod uellet occultari, approbataduentum ho minis improuisum: sed peccator quilibet facit quod uellet, si posset occultari, & ideo DeUS mundo pleno peccatis uenturus, praemittit signa quaedam nota bilia, per quae homines contra ipsius aduentum sibi prouideant & disponant. De istis signis dicitur Luc. 21. cap. Erunt signa in Sole, & Luna, & Stellis. Dicit Vegetius de re militari lib. 3. cap. 5. Tria (inquit) genera constat esse signorum pro negociis belli: videlicet uocalia, semiuocalia, & muta. Vocalia dicuntur: quae humana uoce proferuntur, sicut duces praeordinant aliquod certum uer bum, quo in conflictu utuntur, sicut DEVS nobiscum, uel triumphus lmpera toris, uel aliquod consimile. Signa semiuocalia sunt, quae siunt per tubam, cornu, uel buccinam. Signa muta sunt uexilla, aquila, dracones: & circa ista signa pone batur medietas donatiui omnium militum euntium ad bellum, propter duas ra tiones. Vna fuit ratio, ne si ea habuissent in custodia propria, in friuolis expen derent: unde ad utilitatem eorum prouisum fuit, quod sufficienter sustentaban tur de annona comuni. Alia ratio fuit, ut per hoc animosius & fortius seque rentur signa sua, & ea nullo modo relinquerem, ex quo peculium suum castren se ibidem scirent consistere, sed potius ea defenderent quantum possent. Ista tria signorum genera faciet CHRISTVS in aduentu suo secundo. Nam signa uocalia erunt in illa disceptatione, sicut dicitur, Matth. 25. "Esuriui & non dedi stis mihi manducare", &c. Signa semiuocalia: quia tuba praecedet, & de istis si mul dicit Apostolus 1. Thess. 4. Dominus in iussu & in uoce archangeli, & in tuba DEI descendet de coelo. Signa vero muta erunt instrumenta passionis CHRISTI, & ipsum corpus Dominicum, uulneribus insignitum, Dan. 6. Ipse est Saluator & liberator, faciens signa & prodigia in coelo & in terra. Signa pa tientiae dat nobis, diu expectando nos ad ueniam, ut redeamus ad gra tiam, Ephes. 4. "Nolite contristare Spiritum sanctum DEI, in quo signati estis in die re demptionis".
On this page