Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 43
POSTQVAM Spiritus sanctus ostendit quod adulterinae gene rationes progenitorum suorum uestigijs inhaerentes puniuntur per temporalem deiectionem in praesenti, si tamen diuturna uita eis con Icedatur: Hic ostendit quod punientur aeternaliter si uitae diuturni tatem minime consequantur. Et circa hoc duo facit. Primo proponit suam in tentionem. Secundo assignat intenti rationem ibi: nationes.
Circa primum proponit, quod duo mala hominem occupant in die mor tis, scilicet conscientiae desperatio quantum ad seipsum: & sententiae repro batio quo ad DEVM: & uere durum est homini quando iudex eum repro bat & ipsemet desperat. Aliquantula consolatio est reo damnando, quod spe ret salutem, etiamsi debeat damnari. Errasse aliquando in uia profuit, sicut dicit Augustinus Enchi. 2. Sed quando utrunque occurrit ex parte rei despe ratio, & ex parte iudicis reprobatio, tunc est omnimoda desolatio. Sed sic est in morte iniusti hominis, quod in ictu oculi iudex ostendit suam sententiam, & reus suam conscientiam. Iudex sententiat & reus desperat. Et hoc est quod dicit: Et si celerius in iuuentute, uidelicet defuncti fuerint, non habebunt spem. Ecce desperatio erga seipsos nec est mirum: quia spes est certa expectatio fu turae beatitudinis ueniens ex DEI gratia & meritis praecedentibus, 3. Sent. dis. 26. cap. 1. In iniustis autem uel nulla fuerunt merita si fuerunt infideles: nel mortificata fuerunt per mala opera sequentia, si fideles fuerunt & postea peccauerunt. Vnde nulla est in eis spes quando moriuntur: quia sperare, sine meritis non est sperare, sed praesumere: Non solum autem desperabunt, sed & iudex eos reprobabit. Vt subditur in litera: Nec in die agnitionis allocutionem, supple habebunt. Dies iudicij uocatur dies agnitionis: quia in illo die erit ge neralis cognitio omnium personarum, & omnium conditionum tam bono rum quam malorum, omnium hominum qui sunt, qui fuerunt & erunt. Et ibi quaereretur, Quae est agnitio primae declinationis, secundae & tertiae, quartae & quintae, Dan. 7. Iudicium sedit, libri aperti sunt. Dicitur etiam dies agnitionis: quia tunc CHRISTVS illos agnoscet, quos modo ignorare uidetur: quia tunc liber uitae plenarie ostendetur, Eccles. 24. Haec omnia liber uitae & testimonium altissimi agnitio ueritatis. In illa autem die non habebunt mali allocutionem: hoc est, excusationem seu defensionem de peccatis suis. Vel allocutionem: id est, consolationem de speranda liberatione, Sap. 8. Erit allocutio cogitationis & taedij mei. Vel allocutionem: id est, liberationem. Nulla erit tunc sententia inter locutoria, nulla appellatio: quia tunc non ualebit medela appellationis, nec cautela dilationis: quia statim dabitur sententia, & statim fiet executio. Patet ergo quod ista duo iniustum hominem occupant in morte, uidelicet conscien tiae desperatio, & iudicis reprobatio
Sed de iusto dicitur oppositum Proverb. 14. Sperat iustus in morte sua. Se cundo assignat istorum rationem dicens: Nationes enim iniquae dirae sunt con sumationis, quasi diceret: Iniquitas erit causa quare tales generationes siue nationes habebunt diram: id est, crudelem consumationem: non quia fuerunt de iniquo thoro generati, sed quia fuerunt nequiter conuersati, ideo erunt di rae consumationis, Ecclesiast. 2. Respicite filij nationes hominum: quia nul lus sperauit in Domino, & confusus est, permansit in mandatis eius, & dereli ctus est. De dira consumatione totius mundi pro peccatis exceptis octo animabus patet, Gen.7. De dira consumatione quinque ciuitatum pro uitio contra naturam patet, Gen.19. De dira consumatione septem gentium co ram filijs Israel patet Iosu. 5. & deinceps de dira consumatione nationis lu daeorum patet tempore Titi & Vespas. Vnde satis constat quod nationes ini quae dirae sunt consumationis. Vota quod motus naturalis intenditur in fi ne. Vnde debilior est in principio & in medio quam sit in fine: modo consue tudo est altera natura: & ideo mala consuetudo deducta per parentes in filios quanto diuturnior, tanto intentior erit, donec eos DEI patientia noluerit ul terius tolerare. Et ideo Thobias senior postquam filio praedixerat de interitu Niniue: & eum adiurauerat quod post mortem suam & uxoris suae nullo mo do in Niniue moraretur. Subiunxit causam: Video, inquit, quod iniquitas ci tius finem dabit ei, Thobiae 14. Iniquitas enim gentis abbreuiat eius duratio nem frequenter. Vnde sicut notat Magister in scholasticis historijs super illud Gen. 6. cap. Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum: quia caro est, eruntque dies illorum centum annorum. Iste numerus non est mensuraluitae hominis, cum etiam post diluuium homines multi istum numerum uiuendo excesserunt, sed iste numerus annorum fuit tempus quando DEVS dedit ho minibus tunc peccatoribus, ut poeniterent, antequam diluuio delerentur. Et hoc fuit dictum eodem anno, quo incepit arca aedificari, & arca fuit in aedifi cationegentum annis, secundum Strabonem: Quia cum genus humanum il lo tempore dato sibi ad poenitentiam utebatur totaliter ad peccatum, abbre. uiati sunt uiginti anni permissione diuina, & centesimo anno deleti sunt: & est multum rationabile, Iob. 24. "Dedit ei DEVS locum poenitentiae & ille abu titur illo in superbia", 1. Pet. 4. Sufficit enim praeteritum tempus ad uoluntatem gentium consumandam, qui ambulant in luxurijs. Et quia tota ista lectio & praecedens similiter est de malis filijs, qui malos parentes in suis sceleribus imi tantur, dicit enim: Et si celertus defuncti fuerint, non habebunt spem. Ideo de de functis est notandum., Inter defunctos talis inuenitur differentia. Aliqui rem spe lucrantur: aliqui spe & re priuantur: aliqui sub spe rem praestolantur. Primi sunt illi qui ab omni peccato immunes, & ad nullam poenam temporalem ob noxij moriuntur. De talibus dicitur Proverb. 14. Iustus sperat in morte sua. Et illud Ecclesiast. 1. Timenti DEVM bene erit in extremis, & in die defunctio nis suae benedicetur. Aliqui sunt qui spe & re priuantur, sicut illi qui in peccato mortali decedunt. De quibus Proverb. 11. Mortuo homine impio nulla erit ultra spes. Et Sapientiae 13. Infelices sunt & inter mortuos spes illorum. Et sic defunctus potest dicere illud 2. Macha. 6. Manum omnipotentis DEI neque uiuens neque defunctus effugiam, manum scilicet DEI punientis: Tertij sunt qui sub spe rem praestolantur: & hi sunt qui cum peccato ueniali, uel cum poe nitentia incompleta discedunt: & ideo ad locum purgationis mittuntur. De quorum spe potest exponi illud Proverb. 13. Spes quae differtur, affligit ani mam. Et sic de defunctis dicitur 2. Macha. 12. Sancta ergo & salubris est co gitatio pro defunctis exorare ut a peccatis soluantur. Et istas iuuare suffragijs eleemosynis & operibus pietatis mirabiliter pium est.
Ad quod mouere debent quatuor rationes. Poena qua puniuntur. Bene uolentia qua digni sciuntur. Indigentia qua opprimuntur: & Confidentia qua recompensaturi creduntur. Primo movere nos debet ad eos iuuandos poena qua puniuntur, quae est ualde magna. Excedit enim omnem poenam sensibi lem huius uitae secundum beatum Aug. Isti quaestionarij qui portant indulgen tias & pro domibus hospitalium mendicant per mundum, narrant & exponunt populo quot caecos, quot paralyticos, quot igne infernali percussos susten tat domus pro qua mendicant. Et quantum horribiliores defectus nominant. tanto magis provocant auditores ad subueniendum. Est enim rationabile quod magis indigenti caeteris paribus citius subueniatur: nulli autem uiuentes tan tum indigent quantum defuncti. Igitur cum succurritur uiuenti non tam me ritorium est, ut cum succurritur defunctis. Secundo mouet nos ad hoc bene uolentia, qua digni sciuntur. Cum enim sunt in purgatorio, constat quod a DEO diliguntur: finaliter de hominibus in praesenti dubium est an amore an odio digni sint. Tertio movet ad hoc indigentia qua opprimuntur. Ipsi enim in nullo se possunt iuuare: quia nec possunt a nobis mendicare nec laborare, nec possunt ab alijs mutuare. In praesenti quis seipsum quantum sit peccato potest iuuare, & per se & per alios multis uijs. Quarto debet ad nos movere confidentia, qua sibi gratis benefacientibus recompensaturi creduntur. Haere des nobilium qui sunt infra aetatem, & sunt in custodijs dominorum suorum, non habent semper ad uotum necessaria, sicut uellent quam diu sunt infra ae tatem. Vnde tunc temporis si aliquis eos iuuet dando uel mutuando mirabi liter potest eorum amorem captare, & habere de eis amicos maximos cum ad haereditatem uenerint, & possint rebus proprijs dominari. Sic est in proposi to, isti spiritus contribulati in purgatorio sunt haeredes DEI & cohaeredes CHRISTI, ad Titum 3. Iustificati gratia ipsius haeredes sumus secundum spem uitae aeternae. Et ideo si eos modo iuuerimus, non est dubium quin efficaciter recompensabunt cum sua haereditate gauisi fuerint cum effectu. Et ideo bene dicit autoritas allegata, quod non solum sancta, sed salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut supra. Sed reuera timeo, quod isti haeredes regnicoelestis ab haereditate cum quadam iusta dilatione elongati conqueri possunt graui ter, de tribus generibus hominum, uidelicet de falsis executoribus, peruersis Ecclesiasticis & ingratis haeredibus: quia isti tres communiter inter se diuidunt bona morientis. Primo conqueruntur de falsis executoribus. Nam malorum executorum, quidam differunt & prolongant legata, quidam minuunt & de falcant, quidam totaliter auferunt & usibus suis appropriant, & permittunt miseros & incarceratos spiritus eiulare in purgatorio, dum ipsi tripudiant & cantant in conuiuio. Vnde potest esse planctus defunctorum illud Esa. 28. Posuimus mendacium spem nostram, & illud Threnorum 3. Perijt spes mea & finis meus.
Secundo conqueruntur de malis Ecclesiasticis, qui istis defunctis nocent tripliciter. Primo eos defraudant debitis orationibus. Secundo abutuntur eorum legatis & oblationibus. Tertio male uiuendo faciunt se indignos diui nis & sanctorum exauditionibus, Iohan. 9. Scimus quoniam DEVS peccatores non exaudit, sed si quis DEI cultor est & uoluntatem eius facit, hunc exaudit. Vnde isti possunt dicere illud Esa. 20. Haeccine erat spes nostra ad quos con fugimus in auxilium vt liberarent nos.
Tertio conqueruntur de haeredibus ingratis, qui eorum bona per labores & taedia conquisita iam occupant in iocunditate, filijs, fratribus, uxoribus, fi liabus & consanguineis uel extraneis assignantes, qui omnes illos tradiderunt obliuioni, ac si eorum bona nunquam uidissent: quorum aliqui bona paren tum expendunt in luxurijs, aliqui eos iuuant. Sed de uilioribus & de minimis dant forte unum frustum nigri panis in hebdomada. Aliqui sunt pessimi, qui nec eos habent in memoria. Vnde de istis defunctis sic dolentibus & deceptis exponi potest illud Zachariae 9. Dolebit nimis Acharon: quoniam confusa est spes eius. Acharon interpretatur tribulatio & designat animas in purgatorio existentes: spes quam habuerunt de amicis carnalibus confusa est, & ideo bea tus homo cuius est nomen Domini spes eius nec sperauit in pecuniae thesau ris, quos per manus amicorum reliquerunt dispergendos post mortem. Potest hic dubitatio esse talis. Vtrum filius teneatur per omnia parentibus obedire.
Quod sic Deutero. 21. Si quis genuerit filium contumacem, pro teruum, qui non audiat patris aut matris imperium, lapidibus eum obruet omnis populus ciuitatis: sed poena mortis non infligitur, nisi pro peccato mor tali. Ergo mortaliter peccat filius si in omnibus parentibus non obediat. Prae terea ad Colossens. 3. Filij obedite parentibus per omnia.
Praeterea inobediens superiori suo facit sibi irreuerentiam: sed nullam irreuerentiam licet filio face re parentibus suis: quia habet praeceptum de opposito: Honora patrem tuum & matrem tuam.
Ad oppositum, magis tenentur subditi patribus spiritualibus, quam filij patribus carnalibus: sicut patet per Apostolum ad Hebr. 12. Patres qui dem carnis habuimus eruditores, & reuerebamur eos. Nonne multo magis obtemperabimus patri spirituali & uiuemus. Sed subditi uel religiosi non te nentur obedire patribus spiritualibus in omnibus, sed praecipue in illis, quae exprimuntur in eorum statutis: puta in regula vel constitutionibus, quas pro fitentur secundum Bern. lib. suo de praecepto, & dispensa, & per consequens non in indifferentibus. Ergo multo minus tenetur filius carnali patri in om nibus obedire.
Ad hanc quaestionem respondet sanctus Tho. 2. quotli. qui. 9. Et dicit que tantum ad illa se extendit debitum obedientiae ad quae se extendit ius praelationis: quia obedientia non nisi alicui praelato debetur large loquendo de praelato. Pater autem habet ius super filios in duobus. Primo quantum ad domesticam con uersationem: quia paterfamilias est in domo sicut rex in regno. Et ideo sicut sub diti regis tenentur obedire regi in his quae spectant ad gubernationem regni: ita filij & alii domestici tenentur patrifamilias obedire in his quae pertinent ad dispensationem domus. Secundo pater habet ius super filium praelationis in his, quae pertinent ad morum disciplinam. Debet enim pater filio disciplinam, sicut docet Arist. 8. Ethi. Et ideo in istis duobus tenetur filius patri obedire, & non in alijs.
Sed contra hanc responsionem arguitur sic: aut loquitur doctor debito honestatis, aut dem debito necessitatis. Si de debito honestatis, uidetur quod in multis alijs tenetur filius obedire patri carnali quam in administratione familiae domus, uel disciplina morum. Nam si in aliquo sit inobediens patri in quibuscunque licitis & honestis, etiam in indifferentibus uidetur patrem inhonorare, quod non est li citum sibi. Si uero intelligat doctor de praecepto necessitatis, no uidetur quod filius in moralibus teneatur semper obedire patri: quia tunc filij haberent ex cusationem de peccato, per praeceptum malorum patrum quod est falsum,
Praeterea si tenetur patri obedire, uidetur quod filius mortaliter peccet, non sedendo ubi pater praecipit, uel non utendo ueste qua pater praecipit eum uti, quod uidetur durum:.
Praeterea ponamus quod pater uel mater praecipiat fi lio, quod uoueat uirginitatem uel quod intret religionem. Istud lpectat ad di sciplinam morum: & tamen nullus dicit quod in his filius teneatur obedire. Ergo nec tenetur in omnibus quae spectant ad disciplinam morum.
Praeterea ponamus quod aliquis religiosus habeat in sua regula talem claufulam: Fra tres in omnibus praelatis obediant. Tunc arguitur sic: Iste tenetur ad obedien tiam secundum regulam. Ergo in omnibus consequentia patet per particu lam regulae praepositam: lstis non obstantibus dicendum est, sicut dicit san ctus Thomas:.
Vnde notandum quod autoritas patris in filios dupliciter mensuratur. V no modo secundum iurisdictionem, quam pater habet. Alio modo ex mate ria suae iurisdictionis: Quantum ad secundum dicit doctor sufficienter: quia in materia in qua potest pater filio praecipere: uel est de bonis moribus uel admini stratione familiae. Sed quantum ad mensuram iuris oportet aduertere, quod pater nihil potest filio praecipere nisi quod cadit sub diuino praecepto: & hoc est, quia nulla regula datur secundum quam filius potest obedire patri in his quae pertinent ad gubernationem domus uel mores nisi communia praecepta de calogi. Vnde uel tenetur ad omnia honesta uel licita, quae pater uellet dicere sibi, ut ad nulla: Non ad omnia constat: Ergo.
Ad primum contra doctorem dicendum quod loquitur de praecepto necessitatis, quod tamen est praeceptum honestatis: quia membra diuisionis in casu bene coincidunt. Et quando argui tur, tunc filij haberent excusationem de peccatis propter praecepta parentum: patet quod nihil ualet: quia omnis iurisdictio superioris intelligitur de licitis & honestis. Et doctor etiam satis exprimit ad uirtutem uocum, quod filius non tenetur patri in omnibus obedire. Et quando arguitur quod si filius sit inobe diens patri in indifferentibus, facit sibi irreuerentiam: hoc est, negandum: quia nunquam fit homini irreuerentia nisi obmittendo aliquid, in quo debetur re uerentia, quod esse non potest in indifferentibus: quia tunc foret indifferentia, sicut per ipsa uocabula satis patet.
Ad secundum patet quod filius non peccat mortaliter, non sedendo in loco ubi pater praecipit, nisi ex aliqua alia circum stantia hoc contingat: quia nec DEVS praecepit, quod in talibus patri necessa rio obediat.
Ad tertium patet, quod pater non potest praecipere omnia quae spectant ad bonos mores, sed tantum illa quae praecipit DEVS filijs suis, ut te neant, & ideo nullam novam religionem potest pater praecipere filijs suis.
Ad quartum dicendum, quod si talis clausula apponeretur in regula indiscreta fo ret, quantum ad uirtutem uocis, & posset rationabiliter glosari sic in omnibus licitis & honestis: & sic ipsa excluderetur cum non sit licita. Sed contra pona mus, quod sit talis clausula in regula, quibus frater tenetur obedire in omni bus licitis & honestis: praelato suo ista clausula apparet licita, tunc est argumen tum. Dicendum quod haec clausula non est licita: quia poneret hominem in nimiam perplexitatem. Vnde illae regulae quae profitentur nimis generalem obedientiam uel multa generalia praecepta faciunt suos professores uiuere in perplexitate, & in indigentia dispensationis, & uariarum expositonum super talem regulam abundare: quod nullo modo foret iocunditas sanctis consci entijs.
Ad primum principale dicendum, quod autoritas soluit semetipsum: nam consequenter subiungitur: Quoniam filius ille comessationibus uacet, luxuriae atque conuiuijs.
Ad secundum de Apostolo ad Colos. 3. Filij obe dite per omnia parentibus, textus soluit seipsum, quia sequitur: Hoc enim pla citum est in Domino: id est, secundum praecepta diuina duntaxat.
Ad tertium dicendum, quod nulla irreuerentia sit patri, si in illis sibi non obediatur, in quibus ius praelationis non habet. Credo tamen quod filius uenialiter po test peccare de facili non obediendo patri: & in indifferentibus ex genere suo: sed uenialibus peccatis mensu ram praefigere in hac materia est mihi impossibile.
On this page