Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATIO in parte praecedenti, quod mali in iudicio generali fatebuntur se fuisse iudicando defraudatos, & in operando uexa tos: Hic prosequitur enarrando qualiter fatebuntur se fuisse in a mando deordinatos. Et circa haec duo facit. Primo ostendit qualia fuerunt illa, quae summe amauerunt. Secundo quam parui precij extiterunt ibi: Transierunt. Circa primum est sciendum, quod affectio hominis primo fuit deordinata per appetitum singularis excellentiae. Secundo per amorem secularis opulentiae. Et ideo quantum ad primum dicunt sic: Quid nobis profuit su perbia: Facilis est responsio, quod nihil profuit, sed multum obfuit: quia DEVS superbis resistit. Humilibus autem datgratiam, Iacob. 4. Et notandum quod non solum est confessio, imo uehemens contritionis recognitio, quando pec cata sua cum quodam improperio sibiipsis obiecto, confidebuntur. Vnde non solum confitebuntur, imo sibiipsis uehementer insultabunt per ineffabilem re morsum conscientiae suae. Et hoc notant istae quaestiones, quas non alijs, sed si biipsis proponunt soluendas. Quid nobis, &c. Est enim superbia inter uitia, ma gis uitium generosum nascendo, magis animosum inuadendo, & magis cau tilosum in alliciendo.
Primo superbia est uitium ualde generosum in nascendo: quia spiritale, & inter angelicos spiritus adinuentum est. Et ideo nobiles mentes nimis impe dit. Vnde Hieron. in Epistol. Superbia natione coelestis sublimium appetit mentes & quasi ad proprios reuolans ortus, appetit gloriam & puritatem ho minum irrumpere, quae de gloria & puritate angelorum erupit, ut quos inuenit participes naturae, facit consortes ruinae. Sic tamen fatua est, quod ad domum nescit redire. Vnde Hugo libro suo de Anima: Superbia in coelo nata est, sed uelut immemor qua uia inde deciderit, illuc postea redire non potuit.
Secundo superbia est uitium ualde animosum inuadendo: quia non parcit loco, non personae, non tempori, non statui, non parcit loco. Quia quanto locus solennior, tanto superbia promptior in congregationibus. In praedicationibus in quibuscunque negociis publicis statim superbia se immiscet: quia in Ecclesia, in loco sacro ualde lucratur. Quia utriusque sexus personae in ornatu, & gestu, & maxime in Ecclesia, ubi contritioni & humilitati se dare deberent, ostentatio ni & superbiae magis student quam deuotioni. Non parcit personae: CHRISTVM enim spiritus superbiae inuasit, Matth. 4. Angelum primum, hominem primum, & unumquenque etiam sanctum. Quia dicit Hieron. in Epist. Difficilius arro gantia quam auro uel gemmis caremus. Vnde Aug. in Epist. ad Dioscor. Vitia caetera in peccatis, superbia in rectis factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt ipsius laudis cupiditates amittantur. Idem in regula. Alia quaecunque iniquitas in malis operibus exercetu, ut fiant. Superbia uero etiam in bonis operibus insidiatur, ut pereant. Tertio non parcit tempori: quanto dies sacra tior sicut in Natali, in Pascha, & huiusmodi, tanto magis infestat. Minus tamen nocte quam de die Amat enim lucem: quia sunt de una patria. Ambae enim uenerunt de coelo. Quarto non parcit statui quin omnes inuadat. Senes cum iunioribus, religiosos cum secularibus, diuites cum pauperibus, subiectos cum superioribus. Vt non sit qui se abscondat a calore eius. Et ideo metrice dicitur: Tunc bene pugnatis cum cuncta subacta putatis: Quae magis infestat vincenda superbia restat.
Et ideo orat Psal. Non ueniat mihi pes superbiae & manus peccatoris, non moueat me. Ceciderunt qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare. Pes superbiae est affectio quae itur a DEO, & manus peccatoris est tem ptatio ab intrinseco, uel impulsio per suggestionem Diaboli, uel malum ex emplum proximi.
Tertio superbia est uitium magis cautelosum alliciendo. Facile est euitare gulam, & uitare luxuriam respectiue furtum, homicidium, & huiusmodi grossa peccata. Vnde sicut sagittarius si percusserit bestiam in pede uel in dorso, non est securus de ea, sed tantum in corde: Ita Diabolus maximam securitatem re putat habere de homine, quando percussit eum in corde suo per superbiam, 4 Reg. 9. Egressa est sagitta per cor regis, statimque corruit, Hieron. 49. Arrogan tia tua decepit te & superbia cordis tui. Omnis superbus habet DEVM aduer sarium: quia Ecclesiast. 10. Odibilis DEO & hominibus superbia. Vnde bene dicitur metrice: Actibus & verbis homo tu quicunque superbis Hoc retine verbum. prangit DEVS omne superbum, Poterunt ergo impij merito quaerere. Quid profuit nobis superbia: aut diuitia rum iactantia quid contulit nobis: Vnde enim coniungunt superbiam & di uitias. Quia sicut dicit Aug. ser. 31. Vermis diuitiarum est superbia. Difficile est ut non sit superbus qui diues est. Tolle superbiam & diuitiae non nocebunt. Haec Aug. Quid ergo diuitiarum iactantia confert iniustis. Fatuus esset sarci narius qui se iactaret de onere quod portat, cum inde nihil lucretur, nisi dor sum excoriatum & corpus fatigatum. Et cum ipse toto die portauerit onus suum, in fine diei ducitur ad stabulum, & onus suum portatur ad thalamum, & ab eo elongatur. Sic malus diues est quasi equus portans thesaurum Domini sui, qui est mundus, & nihil inde sibi lucratur nisi remorsum conscientiae, & fatigatio nem corporis & animae. In fine diei: id est, uitae suae ducitur ad stabulum inferni, & diuitiae suae reponuntur in thalamum mundi, Ecclesiast. 5. Est alia infirmitas pessima, quam uidi sub sole. Diuitiae conseruatae in malum Domini sui. Et pa rum ante: Vbi sunt opes multae, multi & qui comedunt eas. Quid prodest pos sessori: nisi quod cernat diuitias oculis suis. Quis fatuus gloriaretur uel se ia ctaret quod spinam portaret in pede. Spinae diuitiae sunt, Luc. 8. pes affectio cordis. Fatuum est ergo de diuitijs gloriari. Vnde Seneca Epist. 53. Nemo est DEO dignus, nisi qui opes contempsit, quarum tamen possessio tibi non in terdicitur, sed affectio: quia uolo ut istas intrepide possideas. Tertio fatuus foret, qui de tali re gloriaretur, & se iactaret, quae se laetitia & securitate priua ret. Hoc autem faciunt diuitiae. Vnde Seneca Epist. 77. Terrena adquisita li bertatem nostram extorserunt, nostri essemus, si ista nostra non essent. Vnde idem Epistola 4. Animus sapientis uadit audacter, contemptor omnium, nec ad pecuniam respicit, aurum, & argentum, illis quibus latuerint tenebris di onissima, non aestimat. Scit alibi positas esse diuitias, quam quo congeruntur. Animum impleri debere non arcam, diuites cum suis opibus despicit: hoc est, sub se positos. Quorum nemo tam laetus est suo, quam tristis est alieno.
Auferunt ergo diuitiae ab homine libertatem, hilaritatem, & securitatem: quia omnis diues est suspiciosus. Si uidet pauperem, aestimat esse furem. Si di uitem, putat eum esse praedonem. Vnde Boëtius 3 de conso. philosophiae, prosa 3. Probat quod diuitiae non auferunt indigentiam, sed afferunt: Non auferunt tristitiam, sed semper ponunt hominem in quadam anxietate. Vnde philosophia quaerit a Boëtio. Primum ergo teipsum, qui paulo ante diuitijs affluebas, inter rogo. lnter illas abundantissimas opes, nunquam ne animum tuum concepta ex quadam iniuria, confudit anxietas: Boëtius respondit: At qui inquam, fu isse me libero animo, quin aliquo semper angerer reminisci nequeo. Et philo lophia Nonne quia uel aberat: Quod abesse non uelles, uel aderat quod de esse non uoluisses: Ita est, inquam, dicit Boëtius: Ergo dicit philosophia hu ius absentiam, & huius praesentiam desiderabas: Ergo indigebas. Ergo diui tiae non conferunt sufficientiam, nec auferunt indigentiam: Et tamen hoc pro mittere uidebantur. Iterum diuitiae poterunt auferri inuito Domino. Ergo di ues indiget extrinsecus petito praesidio quo suam tueatur pecuniam, & illo praesidio non egeret, nisi pecuniam possideret. Ergo diui iae quae promiserunt facere sufficientes faciunt exterioribus indigentes. Item: Nunquid diuites e surire nequeunt: Num sitire non possunt: Num frigus hybernum pecunio sorum corpora non sentiunt: Concludit: Ergo metro sequente, quod omnem auarum diuitem duo mala sequuntur in uita. Curae mordacitas, & in morte paupertas. Vnde dicit: Quamuis fluente diues auri gurgite. Non expleturas cogat auarus opes oneretque baccis colla rubri litoris. Rur aqe centeno scindat optima boue Nec cura mordax deserit superstitem, Defunctumque, leues non comitantur opes. Vult dicere, quod licet diues auarus cogat: id est, congreget opes non exple turas indigentiam suam. Congreget, inquit, in tanta abundantia quasi gurges fluminis auri ad se sponte flueret, & hoc quantum ad pecuniam. Et oneret etiam colla: id est, collum. Ponitur plurale pro singulari: baccis, id est, gemmis, col lectis in littore maris rubri, quod est mare Aegyptiacum: & hoc dicit quantum ad iocalia & ornatum. Quamuis etiam sit ita diues agris, quod scindat Trura optima centum bobus: id est, 50. iugis. Quamuis ita tripliciter sit diues. Ista duo inconuenientia eum necessario cosequuntur: id est, in uita. Cura mordax non deserit superstitem. Defunctumque leues: id est, leuiter transeuntes opes non co mitantur, Iob 27. Diues cum dormierit, nihil secum aufert, aperiet oculos suos & nihil inueniet.
On this page