Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
IN ista parte ponitur quintum exemplum quo terrena felicitas gi comparatur sagittae festinanti ad terminum. Et circa hoc duo fa ua cit. Primo ponit exemplum. Secundo applicatur ad propositum, Q Secunda pars, ibi: Sic & nos nati. Exemplum est manifestum si cut litera praetendit: quia sicut sagitta emissa ab arcu uelocissime transit uersus metam: Ita nos missi sumus ut per mundum transeamus ad mor tem. Quamuis ista quinque exempla, quibus mundana felicitas compara tur, uidelicet umbra euanescens, nuncius praecurrens, nauis transfretans, auis transmigrans, & sagitta penetrans, satis declarent temporalis prosperi tatis uelocitatem: habent tamen singula exempla suas proprietates designa tiuas maliciarum, quas diuersi mundani exercent. Nam per umbram desi gnatur uanitas lasciuiae: per nuncium fatuitas humanae prudentiae: per na uem instabilitas auaritiae: per auem sublimitas superbiae: & per sagittam do lositas maliciae figuratur. Est ergo notandum quod sicut sagitta uelocissi me transit: tamen nescit quo uadat: quia aliquando infigitur luto, aliquando repercutitur in petra: Ita miseri in hac uita, qui Diabolo seruiunt, sunt quasi sagittae suae, & mittuntur ab eo ad certas malicias ad implendas, sicut sibi pla cet. Et sicut diuisus aër in se continuo reclusus est: Ita multitudo populi siue in regno, siue in patria, siue in ciuitate subtracto uno homine malo, qui perturba uit totam patriam, statim reconciliatur una multitudo, una patria, siue prouin cia, sicut prius. Et cum ipse putaret, quod ab eo subtracto, patria dissolueretur. uel ciuitas tanta erit unitas post eum & concordia, ipso in inferno dimerso si cut antem: Ex hoc est, quod dicit: Diuisus aer in se continuo reclusus est, vt ignoretur transitu illius. Quia in ista lectione homo maliciosus comparatur sagittae.
Notandum quod Diabolus habet arcus & sagittas ad nocendum. Et CHRI STVS arcus & sagittas consimiliter ad regendum. Habet enim Diabolus tres malos arcus, quibus utitur contra sanctos. Arcum carnalis & concupiscentiae: ar cum fraternalis inuidentiae, & arcum mundialis conscientiae. De arcu carna lis concupiscentiae procedit mala mulier, uaga, inquieta, & impatiens, praeparata ad capiendas animas. Sicut dicitur Proverb. 7. qua capitur & uulneratur ue cors iuuenis, de quo ibidem subditur, quod fequitur eam quasi bos ductus ad uictimam, & ignorat quod ad uincula stultus trahatur, donec sagitta transfi gat cor eius. Ista est pennata per ornatum curiosum. Fertata per animum ma liciosum. Inflammata per amorem libidinosum. Vnde Cupido filius Vene ris dicebatur, qui cum sagittis & facula pingebatur: quia amor carnalis uul nerat & inflammat. Cum ista sagitta fuit uulneratus Dauid in aspectu Ber sabeae, cum prospiceret eam se lauantem, 2. Regum 11. Ista sagitta abscondi tur in pharetra, quamdiu se occultat in camera. Arcus tenditur quando cum peruersa intentione ornamentis componitur. Sed sagitta emittitur, quando ipsa in publicum progreditur. Et ideo sicut periculosum est hominibus non ar matis, inter sagittas uolantes incedere. Ita periculosum est iuuenibus non ha bituatis in uirtutibus, & folidis moribus inter muliercularum frequentias con uersari. Sed qui habitat in adiutorio altissimi in protectione DEI coeli com morabitur. Et talis non timebit a sagitta volante in die a negotio perambu lante in tenebris, sicut dicit Psalm. Secundus arcus Diaboli est fraternalis in uidentiae, de quo procedit sagitta detractionis pestiferae, de qua dicit Psalm:. Praeparauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro re. cor. Et be ne dicit in obscuro: quia Diabolus isto arcu non utitur nisi in obscuro. Et si cut bonus sagittarius non electas suas sagittas mittit contra lapides, ubi reper cutiuntur & franguntur: Ita nec Diabolus uerba detractionis eijcit ad aures sanctorum uirorum, qui in uerbis talium non delectantur. Vnde Hierony. in epistola ad Rusticum monachum: Sicut, inquit, sagitta si mittatur contra duram materiam nonnunquam in emittentem reuertitur, & uulnerat uul nerantem: Ita detractor cum tristem uiderit faciem audientis, imo non au dientis, sed obturantis aures suas, ne. au.s. ilico conticessit, pallet uultus, hae rent labia, saliua siccatur. Haec Hieron. Idem Hieron. Nemo inuito audito ri libenter refert. Sagitta in lapide nunquam infigitur & interdum resiliens percutit dirigentem. Haec est sagitta dolorosa quae simul tertius occiditesicut dicit Bernhardus) detrahentem, audientem, & absentem, Hierem. 9. Sagit ta uulnerans lingua eorum dolum locuta est. Tertius arcus Diaboli est arcus mundialis conscientiae, de quo procedit sagitta maliciosae conspirationis fal sarum suggestionum, & ad inuentiones, accusationem contra innocentes, Proverb. 25. Sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum fal sum testimonium. Isti figurantur per sagittarios qui utraque manu fundis sa xa iacebant, & sagitta similiter. Sicut dicitur. 1 Paralip. 12. Ita isti aeque bene formant accusationes & actiones iniuste sicut iuste, ita libenter contra inno centem sicut contra nocentem, uel persequentem. Vnde conqueritur Ecclesia in persona iusti, Thre. 3. Tetendit arcum suum, & posuit me quasi signum ad sagit tam, misit in renibus meis figuras pharetrae suae. Isti sunt arcus Diaboli & fagittae Per oppositum CHRISTUS habet triplicem arcum, & tria genera sagit tarum. Arcus primus est lux Scripturae: secundus mors na turae: & tertius iex censurae. De arcu Scripturae procedit praedicator uerbi DEI. De quo Esa. 49. Posuit me sicut sagittam electam. Sagittarius CHRISTVS est, & eius sagittae principio fuerunt Apostoli pennati per uirtutes. Vnde habuerunt tres pennas quae notantur, 1. Corinth.12. Fides, spes, charitas. Tria haec. Isti fuerunt ferrati er constantiam, & inflammati igne Spiritus sancti. Iuxta illud Psal. Sagittas suas ardentibus effecit. Et iterum sagittae potentis acutae cum carbonibus de solatorijs. Sed si sagitta sit nimis onerata terra uel luto, nunquam bene uolabit: isto modo quidam qui deberent esse sagittae CHRISTI in actu praedicandi, sunt nimis onerati terrenis, ita quod uolare non possunt. Quidam carent pennis, qui licet scientiam habeant, eminentia uitae carent. Et notandum est, quod nisi prin cipalis sagittarius manum apponat ad arcum, areus non bene emittet sagittam. Vnde legimus 4. Reg. 13. quod loas rex Israelis petiturus consilium de Eliaego in firmato, accessit ad eum, dicens: Pater mi, pater mi, Currus Israel, &c. Et dixit Elixaeus: Affer arcum & sagittas. Et posuit manum supra arcum, & Elixaeus manum suam supra manum regis, & dixit: Sagitta salutis, Domini & sagitta salutis contra Syriam. Syria interpretatur sublimis, manus CHRISTI gratia superposita ma nu praedicatoris. Nota de Cleonino Atheniensi, Sextum lulium stratagem. li. 3. c. 6.
Secundus arcus CHRISTI est mors naturae, de quo egreditur sagitta poe nalitatis, & infirmitatis, In Psal. Sagittae tuae infixae sunt mihi & con. &c. Et lo quitur de poenalitatibus consequentibus peccatum originale. Iste arcus percutit ante nos, cum interficit antiquiores nobis: retro nos cum interficit & percutit iuniores: iuxta nos aufert nobis in aetate pares: supra nos, cum potentiores: sub tus nos, cum inferiores. In Psal. Emitte sagittas & conturbabis eos.
Tertius arcus CHRISTI est lex censurae in futuro iudicio a quo egredietur illa acutissima sagitta sententiae definitiuae: Venite benedicti Patris mei, perci pite regnum, quod uobis paratum est ab initio mundi: &, Ite maledicti in ignem aeternum, qui Diabolo paratus est & angelis suis. De isto arcu dicitur in Psal. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Et tunc de ma lis adimplebitur illud Deut. 32. Congregabo super eos mala, & sagittas meas complebo in eis. Iste arcus quanto diutius expectat, & magis intenditur, tan to grauius uulnerabit. Vnde tunc adimplebitur illud Exce. 5. Mittam in eos sa gittas meas pessimas, quae mortiferae erunt, ut dispergam eos. Et Hier. 2. Sagit ta eius quasi uiri interfectores non reuertetur uacua.
Mouetur quaestio. Vtrum licitum sit & meritorium alicui Christiano, aliquem infidelem, sicut paganum inuadendo per uim occidere.
Quod non: quia DEVS non uult mortem peccatoris, sed utconuertatur & uiuat. Sed post mortem corporis ne quiuit conuerti, nisi corpus esset miraculose restitutum & resuscitatum. Ergo talem morti tradere non est consonum diuinae bonitati.
Item non licet eos occi dere, pro quibus tenetur Ecclesia orare specialiter: sed Ecclesia in die Parasce ues specialiter pro talibus orat: Ergo non licet eos occidere.
Item, DEVS est nunc ita misericors, sicut fuit tempore suae passionis, & pagani non delinquunt contra DEVM, nec deliquerit plus quam ludaei, qui eum morti tradiderunt. Sed DEVS filius pro illis Patrem exorauit: & Petrum, quia unum ex his percussit, incre pauit, uel saltem eum a tali facto cessare uoluit, dicens: Omnis qui gladio per cutit, gladio peribit. Et loquebatur ibi de gladio materiali. Ergo non licet gla dio materiali contra tales pugnare: sed tantum gladio spirituali, qui est uerbum DEI.
Item Aristot. in quadam epistola ad Alexan. sic dicit: O Alexander, Noli fanguinem effundere: quia quotiens creatura creaturam occidit, uirtutes coelo rum mouentur ad diuinam uindictam.
Item malum Christianum, qui contra omnia DEI praecepta est transgressus, non licet occi dere. Sed talis est proditor contra DEVM, & per consequens meruit offensam DEI, plus quam unus paganus qui se sectae nostrae nunquam obligando restrin xit.
Item tales credere non possunt, nisi DEVS auferat sua pietate uelamemn a cor dibus eorum quo uelati sunt, ne lumen ueritatis participent. Sed hoc non est in potestate eorum. Iterum forte multi eorum sunt, qui si haberent instructorem in fide, uellent credere. Cum ergo non sit in potestate talium pauperum, quod tales instructo res habeant propter potestatem principum suorum. Videtur que talium error est eis inuincibilis. Vnde, ut uidetur propter talem errorem non licet eos occidere.
Item omnis effectus est bonus propter bonum finem. Sed finis ibi principaliter intentus, est eorum conuersio ad fidem nostram. Sed ad hoc faciendum, non possunt cogi: quia nemo accedit ad DEVM nisi per fidem: sed credere non po test quis nisi uolens: Ergo, &c
Ad oppositum. Isti pagani ui & armis iniuste occupant terram repromissio nis, quae terra a DEO promittebatur Abrahae & semini eius. Cuius ex fide nos sumus Filij specialiter ratione baptismi, qui respondet circuncisioni in lege Moy sis. Ergo licitum est cum talibus armis, scilicet materialibus, iuste, omni nisu pro patria, nobis promissa, pugnare: cum armis ipsi iniuste nituntur contra nos re sistere: quia licitum est pro patria pugnare, & uim vi repellere cum moderami ne saltem inculpatae tutelae, & sic iniustam occupationem nostrae patriae expel lere. Vel si credere non uoluerit, eum inuadendo morti tradere, in quo casu, qui sic iniuste resistit, uidetur esse causa suae mortis. Exemplum de adultero, spon sam alicuius mariti in domo eiusdem mariti occupante, & ipsi marito ui & ar mis resistente, & fugere non uolente. In quo casu si maritus adulterum occi dit, non uidetur esse reus mortis. Item talis effectus est licitus respectu cuius uotum est licitum. Sed uotum respectu talis effectus, qui est in inimicos cru cis CHRISTI occidere est licitum secundum Ecclesiam militantem. Ergo ta lis effectus est licitus. Item ille effectus non uidetur illicitus pro quo a summo Pontifice plenissimae indulgentiae: sicuti a culpa & poena conceduntur. Sed con tra paganos pugnaturis a summo Pontifice indulgentiae conceduntur. Ergo contra eos pugnare est licitum & meritorium. Item ad eos expugnandum taxantur Ecclesiae Anglicanae, hoc uolente summo Pontifice. Ergo uidetur rectoribus Ecclesiarum Angliae esse obediendum: & hoc iuste in hac parte: quia omnia sua sunt. Cum ergo ipse colligat principaliter, propter talem finem, uidetur quod ipse finis sit licitus.
Ad quaestionem dicendum est, Quod sic. Tamen inter infideles distinctio est. Sunt enim aliqui infideles subiecti Ecclesiae & confoederati fidelibus, sicuti serui dominis suis, ut ab eis regantur & protegantur. Alij sunt infideles & re belles Ecclesiae persequutores Christianorum, & insultantes doctrinae Christia nae. Secundo, distinguendum est de inuasione. Quia uel aliqua priuata perso na hoc praesumit sine autoritate Ecclesiae. Tertio est notandum, quod infide lium uariae sunt sectae. Sunt enim quidam gentilis siue pagani, qui nullam le gem habent, nisi forte legem naturae. Sunt etiam Sarraceni, sunt ludaei, sunt ido lolatriae, sunt haeretici. Isti autem ad fidem CHRISTI sese diuersimode habent. Nam haeretici compelli debent ad fidem quam susceperunt. Sarraceni sunt tales, qui praedicatores fidei non admituunt: imo in eorum lege cautum est: quod quicumque praedicauerit contra legem Mahometi, occidatur. Et ideo de eis non est spes con uersionis: Cum "fides sic ex auditu: auditus aut per uerbum DEI". Ad Rom. 10. Non enim possibile est docere uitam CHRISTI, nisi destruendo & reproban do legem Mahometi. Vnde isti praebent sibiipsis obstaculum salutis loquendo de infidelibus alligatis Christianis, ut permittantur & protegantur. Si tamen aliqui sunt tales, no est licitum nec meritorium tales inuadere ui & armis, cum sit contra foedus initum, & pacem eis concessam. Exemplum de Gabaonitis, Iosua 9. legimus: Quia principes populi Israelis licet decepti per dolum Ga baonitarum: quia tunc iurauerunt eis, quod eos non interficerent: permiserunt eos uiuere, & eis seruitutem indixerunt. Sicut sequitur ibidem: Reseruentur qui dem & uiuent ne contra nos ira Domini concitetur, si peierauimus: sed sic ui uant ut in usus uniuersae multitudinis ligna caedant, aquasque comportet, &c Sic a multo fortiori. Si aliqui fideles licite promiserunt paganis tuitionem & dominium, qui uolunt conuiuere sine contumelia Creatoris, & maxime si sint in spe de conuersione eorum, non licet tales interficere. Sed hoc est per accidens Secundo, de alijs infidelibus rebellibus Ecclesiae, & persecutoribus fidei Christianae, cuiuscunque fuerint conditionis, licitum est Christiano, praeuenien te autoritate Ecclesiae, ui & armis inuadere eos, spoliare & interficere, & eorum bona fidelibus applicare. Exceptis duntaxat ludaeis, de quibus aestimo, quod eos occidere non esset licitum: quia Ecclesia permittit eos uiuere, praecipue: quia cum introierit plenitudo gentium reliquiae eorum conuertentur ad fidem. Sicut dicit Apostolus Rom. 11. Praedicante Enoch & Helia secundum glos. & Esaiae 10. Reliquiae Israel saluae fient. Vnde de eorum conuersione spes est propter prophetiam. Et ideo non debent omnino deleri. Vnde dicitur 20. quaest. 8. Di spar. Dispar enim est Iudaeorum & Sarracenorum causa. In illos enim, qui Chri stianos persequuntur, & ex urbibus & proprijs sedibus pellunt, iuste pugna tur: hi uero ubique seruire parati sunt.
Quod autem contra Sarracenos & alios infideles liceat autoritatem Ecclesiae suffragante bellare, persuadetur multipliciter. Primo sic: Licet fidelibus bona eis debita, & ab alijs iniuste detenta bellando recuperare. Sed Sarraceni & alij infi deles terras occupant, & alia bona, quae fidelibus sunt debita. Ergo, &c. Maior de se patet, & ratione & consuetudine approbatur. Minor ostenditur. Nam Sarraceni occupant terram sanctam, & quaedam alia loca, olim a Christianis iuste pos sessa. Item de iure diuino, omnia bona temporalia sunt iustorum: Ergo iniusti quic quid occupant, iniuste occupant. Ergo bona iniustorum sunt iustis debita. Sed licet iustis illud quod est eis debitum, perquirere bellando. Ergo licet iniu stos & infideles si nolint conuerti, occidere. Item sicut in corpore naturali licet & expedit membrum putridum abscindere, ne membra reliqua seu partes sanae corrumpantur. Ita in corpore CHRISTI mystico quod est genus humanum, a CHRISTO redemptum. Ergo rebelles & infideles Christianorum corrupto res licet occidere. Et meritorium est pro loco & tempore, imo peccatum est dis simulare, nisi per accidens: impotentia uel damnum aliud impediret. Item lici tum est per timorem inducere charitatem: quia timor seruilis parat uiam cha ritati secundum August. Sed quibusdam interfectis, quibusdam captiuatis re sidui timebunt, & forsitan ex timore concipient charitatem, & ita conuerten tur ad fidem. Item homo per peccatum peior efficitur, quam bestia. Sed pro pter bonum Reipublicae licet bestias interficere: Ergo & malos peccatores: Exodi 22. Maleficos non patieris uiuere. Helias homines occidit, Dauid, Sa muel. 33: quaest. 4. Si ea Ethi. q. 6. Scismatici
Ad rationes in oppositum. Autoritas intelligitur de morte poenae aeternae, quam DEVS non uult peccatori absolute, sed tantum sub conditione, si non poeniteat. Et ista stant simul: Nolo sortem suspendi, & tamen uolo sortem su pendi, si est latro. Eodem modo, qui infideles expugnant, non debent eorum mortem per se, & principaliter, & directe intendere, sed per accidens, secunda rio & indirecte: quia principaliter debent uelle eorum conuersionem ad fidem: & secundario eorum mortem, si uelint in eorum malicia perseuerare, & sic se conformabunt diuinae uoluntati.
Ad secundum, quod Ecclesia optat quod fiant iusti, & ideo pro eis orat: sed si nolint, uult eorum maliciam abbreuiare per mortem.
Ad tertium, quid sit accipere gladium, exponit August. uidelicet autorita te priuata sine superioris iudicio, iubente uel permittente. Vnde dicit libro secundo contra Manichaeos, & ponitur in Canone 23. quaest. 4. Ille gladium, Ille (inquit) gladium accipit, qui nulla superiori ac legitima potestate, uel iu bente uel concedente, in sanguinem alicuius armatur. Dicendum a principio argumenti, concedendo, quod DEVS est ita misericors, sicut unquam fuit: hoc est, potens facere misericordiam, ita uolens, si homines se uniformiter dis ponant. Et quod increpauit Petrum de extractione gladij, fuit propter circum stantiam temporis suae passionis: quia tunc non fuit tempus utendi armis & gladio materiali. Vnde factum Petri reprobatum non fuit propter substan tiam facti, quod nullus possit gladio materiali uti iuste, sed propter circum stantiam temporis
Ad quartum, de dicto Arist. ad Alexandrum: Noli sanguinem effundere, debet sic intelligi. Noli delectari in effusione sanguinis: sicut quidam peruer sae complexionis, & crudelitate assueti, delectantur effundere sanguinem siue iuste siue iniuste. Sed Christianus debet effundere sanguinem delectando de fine, quem intendit in effundendo, non de ipsa occisione per se
Ad quintum de illis uerbis Domini Deut. 32. Mea est ultio, &c. Quae auto ritas allegatur ad. Hebrae. 10. sub his uerbis: "Mihi uindictam, & ego retri buam". Dicendum quod DEVS retribuit uindictam aliquando per seipsum, aliquando per sibi seruientes.
Ad sextum, quando arguitur de malo Christiano, quem nullo modo licet occidere, sicut allegatur, negandum est: Patet in latronibus, proditoribus, hae reticis, & multis alijs, sicut tota die uidemus. Sed uerum est, quod hoc non li cet cuicunque personae, sed ministris legis & autoritate principis siue legis.
Ad septimum, quando arguitur quod tales non possunt credere nisi DEVS ex sua pietate & cocedendum est. Sed DEUS paratus est auferre, quandocunque uolunt se disponere. Et ideo illud velamen erit in eorum pietate. Illo modo loquen di quo dicimus, quod hoc possumus, quod per amicos possumus. Et isto modo lo quendi, quo dicimus: Quando habemus oculos clausos, sole lucente, quod possumus uidere, quanuis ad uidendum Solis lumen requiratur apertio oculorum.
Ad octauum dicendum: quod si qui sint inter eos, qui uellent credere, sicut argumentum allegat, siue uiuant, siue moriantur, DEVS eos saluabit, quamuis de DEO fidem applicatam non habent, nec baptismum fluminis, nec sangui nis. Consimiliter dicitur de quibusdam hominibus ubicunque terrarum com morantibus, qui bene lege naturae utuntur, DEVS de salute ipsis prouidebit, gratiam infundet, si non praebuerint obicem gratiae: & in fine saluabit: quia DEVS uirtutem suam sacramentis non alligauit. Vnde concedo quod homo nunquam damnabitur adultus, atque ut utens ratione, quem error inuincibilis excusat, si in illum errorem incidit sine culpa
Ad nonum: quod finis principalis intentus eorum est, salus & conuersio ad fidem. Sed finis secundarius est extirpatio. Vnde si uoluerint credere non interfi cientur. Sic finis principaliter intentus medico, est sanare, si possit pedem putridum Et secundo intendit, si hoc non possit, pedem abscindere. Et quando dicitur quod non sint cogendi ad fidem. Dicendum proprie loquendo non possunt cogi ad fidem: possunt tamen cogi desistere a blasphemijs, & alijs erroribus: possunt etiam cogi ad quasdam dispositiones praeuias fidei. Similiter cum bellatoribus debent prae dicatores assistere, ut ex una parte alliciantur, & si assentire noluerint, feriantur. Quia dictum est respondendo ad tertium argumentum, quod Petrus gla dium extraxit tempore passionis CHRISTI, dubium esse potest, an ipse pecca uerit hoc faciendo. Quod non. Quia ex amore CHHISTI hoc fecit. Vnde Hie ron. Petrus fecit hoc eodem mentis ardore, quo & caetera. Rabanus etiam in hoc facto comparat eum Phinees. Sciebat enim quod Phinees puniendo sacrile gos, mercedem iusticiae & sacerdotij perennis acceperat.
Sed ad oppositum est, quod Dominus eum super facto increpauit: Ergo peccauit. Et praeterea nec iudex fuit, nec a iudice auctoritatem habuit: Ergo pu niendo licet peccatorem, errauit. Dicendum est quod peccauit, excusatur tamen in parte propter zelum quo fecit. Sicut Moyses qui Aegyptium occidit, Exodi se cundo. Iste enim zelauit pro Domino suo, Moyses pro fratre suo. Et ideo si Moyses propter zelum, quem habuit ad fratrem, est excusabilis aliquo modo, de homicidio Aegyptij, sine autoritate legis commisso multo fortius Petrus, qui ductus zelo Domini sui, quem sciebat esse DEVM, excusandus est. Vnde Aug. 22. contra Faustum Manichaeum, de Moyse & Petro in hoc casu loquens, ait: Vterque non detestabili immanitate, & non emendabili animositate iusticiae re gulam excessit: uterque enim odio improbitatis alienae: sed ille fraterno, ille do minico, licet adhuc carnali amore peccauit. Haec August.
Ad primum dicendum, quod amor ille fuit carnalis, & ideo Petrum non excusauit. Eodem enim amore motus dissuasit CHRISTO alias, ne pateretur: propterquod Dominus eum increpando Sathanam appellauit, Matth. 16. Ad secundum dicendum de dicto Rabani. Non similis fuit Phinees zelo discreto, Petrus zelo impetuoso, maxime in praesentia Magistri, sine cuius imperio ni hil debebat fecisse. Similiter Phinees fuit facerdos, ad quem portinebat punitio peccatorum in ueteri lege. Et similiter Matathias qui trucidauit idololatram super aram, 1. Mach. 2. Sed contra adhuc in excusationem Petri arguitur quod CHRISTVS praeceperat antea, quod qui non haberet gladium, uen dendo tunicam emeret gladium. Et responderunt quod duos haberent in promptu. Et dicit CHRISTVS: Sufficit. Ad istud respondet August. 12. contra Faustum Manichaeum: Vtique Dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius fer rent: sed non iusserat, ut ferirent: quia nec adhoc ferre praecepit, nec erant qui gladijs uti potuissent: nec usque tunc de emendis gladijs praeceptum dedisset: quia se cundum Lucam, iussit hoc post coenam, quando iam opportune emi non pos sent. Sed uoluit per illud verbum ostendere, quod tempus suae passionis imminebat, ubi gladiorum fuisset necessitas, si se defendere uoluisset, sicuti noluit.
Ad literam dici potest, quod quidam de discipulis, qui magis animosi fuerunt: ficuti Petrus: cum frequenter audissent, quod tradendus erat in manus pecca torum, de gladijs sibi prouiderunt, ut si forte opus esset, Magistrum suum defen derent. Modo CHRISTVS hoc noluit: & ideo Petrus gladio percutiens, pec cauit: quia uoluntatem Domini sui non inquisiuit. Et ideo licet excusetur ali quo modo, uidelicet inquantum fecit hoc propter zelum magni amoris, quem habebat ad Magistrum suum Dommum nostrum IESVM CHRISTVM: tamen non excusatur a toto, imo secundum doctores ipse peccauit. Et sicut docet Aug. lib. praeallegato: Istud fuit signum probitatis futurae in Petro, & magni eius zeli pro Ecclesia, licet zelus fuerit indiscretus. Sed si pro excusatione beati Petri adhuc replicaretur, quod licentiam postulauit dicens, Domine: Si percutimus in gladio: Lucae 22. Dicatur, quod propter zeli impetuositatem non expecta uit licentiam. Nam non semper sufficit petita non obtenta licentia.
On this page