Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
QVONIAM superius determinatum est, quod sapientia praebet de lectationem perpetuam, & omnis homo naturaliter delectationem appetit. Sicut dicitur, 7. Ethic. Quia tam bestiae quam homines, imo omnia quodammodo delectationem prosequuntur, posset merito quilibet quaerere, quid sit sapientia, & unde duxit originem. Et ideo intentio le ctionis hodiernae est quantum sufficit, obuiare, & istam dubitationem excludere. Vn de dicit: Quid est aut sapientia, &c. Et exponitur ista litera dupliciter.
Primo modo allegorice de CHRISTO, qui est sapientia increata: alio modo literaliter de sapientia creata. Quantum ad primum modum exponendi posset aliquis dicere. Tu sapientiae commendator, & CHRISTI praedicator delecta ris in cultu sapientiae, & eius dilectione, nos nescimus quid est sapientia increa ta, quan tu dicis CHRISTVM. Respondet autor. Referam quid est sapientia, & quemadmodum facta sit: id est, quemadmodum genita sit aeternaliter a Patre. In Psal. Ante luciferum genui te, & temporaliter a matre. Et quanuis neutra eius generatio ualeat enarrari perfecte, potest tamen utraqe eius natiuitas quantum pro fide suf ficit exemplaritet explanari: Et non abscondam a vobis sacramenta DEI uidelicet natiuitatem, passionem, resurrectionem, & ascensionem. Sed ab initio natiuitatis CHRISTI inuestigabo. Quia intra ca. 7. natrat CHRISTI incarnationem. Alio modo exponitur litera ista de sapientia creata, quae est uerus DEI cultus. Et quen admodum facta sit: id est, qualiter opera sapientiae fiunt ab hominibus sapientia domi nante. Et non abscondam a vobis sacramenta DEI: id est, sacra musteria quibus DEVS colit a deuotis in orationibus, ieiunijs & deuotionibus, sed ab initio na tiuitatis hominis scilicet, qua hora nascit inmundum: Inuestigabo: quia natiuitatem humanam describit, ca. 7. Sum quidem & ego mortalis homo, &c. Et ponam in lucen scientiam eius: id est, euidenter faciam sapientiam cognosci, & non praeteribo veritatem quin uidelicet integre & aperte eam manifestem. Neqe cum inuidia tabescente: id est, tabescere faciente, iter habebo. Tabescere enim idem est quae putrescere uel lan guescere, quoniam talis homo uidelicet inuidus non erit particeps sapientiae. Inimi ci enim nunquam participant nec communicant merces suas, sed sapientia & inuidia inimicantur: Nam sapientia illuminat, & inuidia excaecat: unde homo inuidus non potest esse particeps sapientiae: Non praeteribo veritatem.
Hic est notandum, quod est ueritas sermonis, ueritas operationis, & ueritas intentionis. Veritas sermonis requirit, quod ita sit, sicut dicitur, & quod dicens hoc credat esse in re sicut dicit: Nam licet ita sit in re sicut homo dicit, si tamen credit aliter esse, dicit contra conscientiam, & est defectus ueritatis moralis, quae requiritur in sermone. De ista ueritate loquit Apostolus ad Ephes. 4. Depo nentes mendacium, loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem menbra. Secunda ueritas est operationis, & consistit in conformitate operis, & sermonis, uel orationis in bono. Et huius contrarium est fraus, dolus, & simulatio, per quam aliquis dicit pulchra uerba homini, & simulat se amicum, & tamen occulte eum odit, & ponit ei insidias. Contra quales scribitur 1. Iohan. 3. Filioli non diligamus uerbo, neque lingua, sed opere & ueritate. Tertia ueritas est ueritas intentionis, & consistit in conformitate intentionis ad opus, ut uidelicet opus quod de suo genere est bonum, non fiat ex appetitu laudis humanae, nec ex quacunque uana intentione, sed ut honor DEI principaliter intendatur. Ioh. 4. Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu & veritate: id est, in sancta in tentione coniuncta cum exteriori operatione.
Secundo notandum quod aliter distingui solet triplex ueritas, uidelicet do ctrinae, iusticiae, & uitae. Veritas uitae est obseruantia legis diuinae: Veritas do ctrinae praedicatio eiusdem: Veritas iusticiae sententia iudicis, uel testimonium testis pro ueritate. Et ista triplex ueritas pro nulla scandalo est omittenda. Vn de habentur tales uersus: Scandala pro vita, doctrina, iusticiaque Tu non effugies, suns in reliquis fugienda Pro uita, quia homo pro nullo scandalo uitando debet peccare mortaliter, nec doctor uel praedicator debet falsum docere pro quocunque scandalo uitando: ta cere tamen potest & debet, si ita sit, quod auditores fiant ex sua doctrina dete riores. Nec iterum iudex uel testis aliquo modo ferre debet uel dicere falsum in iudicio pro aliquo scandalo uitando: potest tamen iudex in casu sententiam differre, & testis ad tempus tacere. Et sic possunt intelligi uersus qui uidentur duobus praedictis contrarij: Est verum vite doctrine iudicijue Primum semper habe, duo propter scandala linque Hoc est, ueritate doctrinae in casu propter scandalum subijcere, & iudicium li cet differre. Nullo modo tamen falsum uel docere uel iudicare licet, pro scan dalo quocunque uitando
Tertio notandum quod ueritas est adquirenda cum studio, defendenda cum odio, & praeponenda cum socio. Primo ueritas est inquirenda cum studio. Eccl. 2. Pius est & misericors DEVS, & remittet in tempore tribulationis pec cata, & protector est omnibus inquirentibus in ueritate. Secundo ueritas est de fendenda cum odio. Quia secundum Sallustium ueritas parit odium: obse quium parit amicos. Nihilominus tamen ueritas semper praeualet finaliter 2 Esdrae cap. 2. Magna est ueritas & fortior est omnibus: Vnde patiens aduersi tatem pro defensione ueritatis, licet possit ad tempus opprimi, finaliter tamen triumphat. In cuius figura legimus de lona quod multipliciter tribulatus fuit, & mirabiliter liberatus. Dicepatur autem lonas filius Amathi: id est, filius ue ritatis. Non quod pater suus esset Amathi, uel sic uocaretur, sed quia Helias suscitauerat eum a mortuis, & restituerat eum matri suae, quae pro filio suo re suscitato regratiando dicit Heliae. Nunc in isto cognoui: quia uir DEI es tu, & uerbum Domini in ore tuo uerum est, 3. Regum 17. Et ex illa hora & deinceps uocatus est lonas filius Amathi: id est, ueritatis. Modo sic est, quod de nullo ho mine legimus qui tot euasit pericula sicut lonas. Primo enim sicut modo dictum est, ipse fuit filius uiduae Sareptanae. De qua habemus 3. Regum 17. ibi scribi tur quod aegrotauit filius mulieris matrisfamilias, & erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus: unde in iuuentute sua mortuus est, & resusci tatus ab Helia. Iste adultus factus propheta missus fuit ad praedicandum Ni niuitis: Et uolens fugere in Tharsis per mare, prima sorte cadente super eum, eie ctus est de naui, & proiectus in mare: secundo deuoratus a ceto: tertio conser uatus in uentre ceti tribus diebus & tribus noctibus: quarto euomitus fuit de ore ceti in aridam: quinto adustus est feruore tanto Solis, quod petiuit animae suae ut moreretur, & ait: Melius est mihi mori quam uiuere. Sicut patet lonae 4 Ecce quantas aduersitates, tribulationes, & angustias sustinuit Filius ueritatis. In signum quod quicunque ueritatem constanter tenet, persecutiones, angustias, & inimicitias patietur, sed finaliter liberabitur. Ioh. 8. Si manseritis in sermone meo, veri discipuli mei eritis, & cognoscetis ueritatem, & ueritas liberabit uos. Sed est uulgare exemplum quod homines se habent ad ueritatem audiendam, sicut se habent ad recipiendum aquam benedicta, quando sacerdos incipit aquam benedictam aspergere, populus totus applaudet & occurrit approximando ad sacerdotem, deponunt capucia, & inclinant capita, & manus eleuant, ut aquam be nedictam recipiant. Sed si sacerdos sit liberalis de aqua sua, & dat eis abun danter in facie, statim se auertunt & fugiunt, uel se ab aqua defendunt: isto modo contingit communiter inter homines de ueritate. Multi enim tam nobiles quam simplices cum audiunt de aliquo praelato uel praedicatore, quod dicit hominibus ueritatem, libenter mirabiliter applaudunt, & talem comendant, & eum audire desiderant: Sed si contingit quod ad eos declinet, & dat eis abun danter de aqua sua benedicta: id est, arguit, increpet, & corripiat uitia, in qui bus iacent, statim murmurant, faciem auertunt, & peccata sua defendunt, & 2 ad Timoth. 4. A ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem con uertuntur. Tertio ueritas est praeponenda cum socio: quia amico Socrate & a mica ueritate sanctum est praehonorare ueritatem. Ambobus enim existentibus amicis, sanctum est praehonorare ueritatem 1. Ethic. Dicit enim Andronicus peripateticus, quod sanctitas est quae facit fideles, & seruantes ea quae sunt ad DEVM iusta. Hoc autem est praehonorare ueritatem, amicis destruere familia ritatem pro salute ueritatis. Est etiam adeo necessarium ad bonos mores, quod impossibile est sine hoc uirtutem conseruari, nisi homo praeferat ueritatem fa miliaribus suis: posset enim homo adducere falsa testimonia, & falsa media ad defensionem amicorum suorum contra ueritatem, quod ratio non permittit. Maxime autem hoc philosophis congruit, qui sunt possessores sapientiae, quae quidem sapientia est cognitio ueritatis. Et ideo specialiter astringun tur ad defensionem ueritatis. Quod autem magis debemus amare ueri tatem quam hominem, probatur per hoc, quod non amamus hominem, nisi propter uirtutem & ueritatem. Ergo magis amanda est ueritas. Vnde Plato reprobando opinionem Socratis dilecti magistri sui, dicit quod oportet magis curare de ueritate quam de aliquo alio. CHRISTVS autem uolens nos ueritatem amare & honorare, dicit se esse ipsam ueritatem, Ioh. 14. Ego sum uia, ueritas, & uita: & Ioh. 18. dicit, se ideo uenisse in mundum, ut testimonium ue ritatis ferret. Ego (inquit) in hoc natus sum, & ad hoc ueni in mundum ut testi monium perhiberem ueritati, &c
On this page