Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus reprobauit tam culturam quam facturam: facturam uero specialiter reprobauit, ex parte causae for malis, materialis, & efficientis: In ista parte facturam reprobat, & etiam culturam ex parte causae finalis. Finis enim faciendi idola & colendi, est spes, suffragium, uel auxilium consequendi contra defectus uitae humanae: sed tales suffragium conferre non possunt (cum careant omni sensu, motu, pro gressu, & uita) ergo frustra siunt & coluntur. Quod autem careant omni sensu probat inductiue, sicut patet in litera, excepto sensu gustus, de quo non facit mentionem in litera. Sed tamen patet eos sensu tactus carere, & gustus, est quidam tactus sicut dicitur 2. de anima: satis liquet quod gustu carent. Ra tionem quare carent sensibus, asserit impotentiam facientis uel sufficientis: qui cum sit mortalis mortuum fingit: id est, componit: fingere enim componere dicimus secundum Gregorium: unde licet mortalis generare possit uiuum per naturam, fingere tamen per artem nullatenus potest uiuum.
Notandum queo ueteres doctores uel postillatores, istam literam exponunt de malis pastoribus & praelatis, quos dupliciter describit. Primo a damnato ria administratione: Secundo ab intrusoria institutione: primo ostendit qua les reputantur ab alijs, secundo quales sunt in seipsis. Reputantur enim ab alijs ut dij, unde eis siunt genuflexiones, adorationes, supplicationes, Sap. 13. Re ctores orbis terrarum deos aestimauerunt. Sed 1. Paral. 16. Omnes dij popu lorum idola. Et quantum ad hoc dicit sic: omnia idola nationum deos est imaue runt: id est, malos pastores, Zach. 11. O pastor & idolum derelinquens gre gem. Quales autem sunt in seipsis subiungit: quia aliud sunt quam apparent. Apparent enim uiui, & sunt mortui, quod manifeste probatur per carentiam sensus, & motus: deficiunt autem in praelatis omnes quinque sensus spirituales, quibus regere debent, tam in propria conuersatione, quam in subditorum regimine. Primo enim carent uirtute uisiua discretionis, & scientiae, qua discer nere debent inter lepram & lepram. Carent cognitione non solum Sacrae scri pturae: sed & omnis scientiae naturalis, & liberalis. Isti excaecantur puluere ter renorum, & stercoribus hirundinum, Tobiae 2. Et ideo dicitur Esa. 56. Specu latores eius caeci sunt omnes, isti nihil uident, & tamen uident temporalia ad emendum, disponendum ea. Hier. 3. dicitur: Aspexi terram, & ecce uacua erat, & nihil. Et Sapien. 7. Diuitias nihil esse dixi. Secundo carent spirituali olfacti ua, qua uirtute sentitur odor ille, quo animae deuotae currunt post sponsum, Can. 1. Curremus in odore unguentorum tuorum. Odor spinae florentis aufert cani odorem praedae. Moraliter spinae florentes sunt diuitiae cum honoribus & dignitatibus, quae tantum redolent in naribus praelatorum, quo odorem prae dae coelestis, uel CHRISTI, quem insequi deberent currendo, totaliter amise runt, de quibus per Psal. dicitur: Nares habent & non odorabunt. Tertio ca rent uirtute auditiua in auribus. Duas enim aures spirituales debent habere, unam ad audiendum delectanter & libenter uerbum DEI: aliam ad intelligen dum faciliter clamorem egeni, prima auris est dextra, secunda est sinistra
Sed praelati moderni nonnulli more aspidis surdae, dextram aurem obturant terra, & sinistram cauda: quia si offeratur eis copia uerbi DEI: dicunt quo non ua cat eos audire, oportet enim eos de terris, redditibus, & placitis habere consi lia: si clament pauperes pro eleemosyna, obturant aurem sinistram cauda, dicunt enim: Tanta familia nobis est necessaria, tot milites, tot clerici, tot armigeri, tot seruientes, tot famuli, tot ribaldi: quo uix sufficiunt quaecunque de Ecclesia possi demus. Et istae duae surditates reddunt eos execrabiles, & inefficaces. De primo Proverb. 28. Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius fiat inexecra bilis. Apoc. 9. Potestas in ore eorum, & in cauda eorum. Et consimiliter pote stas praelatorum est in ore eorum per imperium, & in caudis, hoc est, in magna familia per ministerium. De secunda Proverb. 22. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, ille clamabit, & non exaudietur.
Quarto carent uirtute gustatiua spirituali, qua gustatur a sanctis, quam sua uis est Dominus. Patiuntur etiam febres uariorum peccatorum: quia modo infrigi dantur per timorem perdendi mundialia, modo calescunt per rancorem semet ipsos ulciscendo de iniuria: modo sudant torpore in delicijs & desidia, ideo habent gustum infectum, & non sapiunt quae DEI sunt. Propter quod ad Co loss. 3. eis dicitur: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram, & Psal. Gu state & uidete quoniam suauis est Dominus. Dicit Aristot. de problematibus partic. 22. problem. 5. Putridos fructus comedentibus uinum dulce uidetur ama rum: quia amaritudo manet diffusa in lingua eorum, & magis diffundit per uinum
Moraliter de praelatis nonulli fructus putridos uoluptatum carnalium co medunt, & ideo uinum deuotionis & spiritualis contemplationis nihil eis sapit. Luc. 14. Nemo illorum uirorum, qui uocati sunt, gustabunt coenam meam.
Quinto carent uirtute tactiua spirituali, & quantum ad hoc dicit, quod non sunt eis digiti manuum ad tractandum. Et bene dicit manuum, in plurali: quia duas manus spirituales habere deberent: dexteram qua reuerenter tractent myste ria sacramentorum, & sinistram qua suauiter curent uulnera peccatorum. Prima manus debet esse mundissima: quia tractare debent Filium DEI,1 Ioh. 1. Ma nus nostrae tractauerunt de uerbo uitae. Sed ista manus in multis est leprosa, & infecta libidine, ut merito unicuique dicatur illud Exod. 43. Mitte manum tuam in sinum tuum. Et istud Ioh. 20. "Noli me tangere": id est, subtrahe te a celebra tione diuinorum, & administratione sacramentorum DEI propter immundi ciam uite tuae, Iob 13. "Manum tuam longe fac a me". Secunda manus debet esse sanissima quae tractare debent uulnera peccatorum, 4 Reg. 5. Putabam quo egre deretur ad me, & manu sua tangeret locum leprae. Et Saluator extendens ma num suam, & tetigit locum leprae uel leprosum dicens: Volo, mundare. Matt. 8. Sed multi curati & praelati sunt his diebus, ut canes qui sola lingua lingunt ulcera Laxari. Tales enim sola lingua lingunt uulnera peccatorum, sed manu non contingunt: quia opera misericordiae non impendunt, nec operibus pro prijs exemplum praebent subditis, uel poenitentiae uel uirtutis, Matth. 23. "Su pra cathedram Moysi sederunt Scribae & Pharisaei", & infra: "Alligant enim onera grauia & importabilia, & imponunt humeris hominum: digito autem suo no lunt ea movere". Haec ergo dicit moraliter Spiritus sanctus de istorum idolorum: id est, malorum praelatorum negligentia, & defectiua conuersatione. Tales sacer dotes comparant Gregorius Homel. 17. aquae baptismatis, qui alios mundant, & seipsos non mundant, dicens sic: Ingrediuntur electi sacerdotum manibus expiati coelestem patriam, & sacerdotes CHRISTI ad aeterna supplicia festinant. Cui rei sacerdotes malos similes dixerim, nisi aquae baptismatis, quae peccata caeterorum diluens, illos ad regnum coeleste mittit, & ipsa in cloacam descen dit. Secundo describit eos ab intrusoria institutione. Dicit enim: Quod homo fe cit illos, & is qui Spiritum mutuatus est finxit illos, & quod mortalis mortuum sin. git manibus iniquis. Et notat modum triplicem, quo praelati nonnunquam mali instituuntur. Quidam enim adipiscuntur dignitatem & statum in Eccle sia, per sanguinis affectionem, & de talibus dicitur, quod homo finxit illos: ho mo uidelicet motus carne & sanguine, & non Spiritu sancto. Quidam adipi scuntur per communem conspirationem spiritus humani, non per commu nem inspirationem Spiritus sancti, & de talibus benem dicitur: Qui spiritum mu tuatus est, is finxit illos. Spiritus enim interdum pro uoce accipitur, iuxta illud 1. Corinth. 14. "Psallam spiritu, psallam & mente". Is ergo qui spiritum mutuatus est, hoc est, compromissarius, qui uoces obtinet aliorum, & pro alijs eligit: iste fingit idolum: id est, falsum praelatum, ad comodum proprium, non ad Ecclesiae profectum. Tertij adipiscuntur dignitatem per munerum pactionem, & de ta libus dicitur, quod mortalis mortuum fingit manibus iniquis. Mortalis: id est, simoniace uendens beneficium, fingit mortuum: id est, simoniace promotum. Quorum uterqe a morte denominatur: quia uterque peccat mortaliter, & promouens & promotus: sed de contractu constat. Vterque talem fingit manibus iniquis: hoc est, muneribus datis, uel promissis, de quibus dicitur in Psalm. In quorum mani bus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. De istorum mune rum acceptione dicit lsid. libro 1. de summo bono, cap. 3. Tres sunt mune rum acceptiones, quibus contra iusticiam humana uanitas militat: favor ami citiarum, adulatio laudis, & corporalis acceptatio muneris. Facilius autem peruertitur animus rei corporeae munere, quam gratiae laudisque favore.
On this page