Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 3
CTVRVS de sapientia sapientissimus Salomon in hoc libro, ut ad eam auditores illiciat, sic procedit. Primo enim determinat ipsius sapientiae nobilitatem & commendationem: Secundo eius utilitatem & operationem, capit. 9. Deus parrum nostrorum & Domine misericordiae, &c] Nam per sapientiam sanati sunt quicunque placuerunt tibi Domine. Sequitur circa primum, primo ostendit quomodo homo possit sapientiam adquirere: Secundo quo modo adquisita possit hominem perficere, intra cap. sexto. Melior est sapientia.] Circa primum, primo ostendit quod pro sapientia adquirenda oportet hominem iusticiam habere. Secundo excludit opinionem, iusticiae & sapientiae contrariam, capite secundo. Dixerunt impii. Circa priprimum duo facit. Primo proponit quod ad habendam sapientiam oportet amare iusticiam. Secundo ostendit quod haec iusticia diuidit se trifatiam. ibi: Sentite. Dicit ergo primo sic: Diligite iusticiam qui iudicatis terram.
Notandum autem quod in generatione animalis natura non incipit a digito vel a pede, sed a corde, pulmone & capite & membris principalibus: Sic huius libri autor, uolens informare corpus Ecclesiae in uirtutibus moralibus incipit a dominis & praelatis, quibus incumbit ordinate & iudicare: Extendit enim se haec doctrina moralis generaliter ad omnes. Conversatione autem semper plebs Dominos imitatur, & superiores. Ideo Salomon afflatus Spiritu sancto in principio suae doctrinae aggreditur informare praelatos & iudices: sciens quoniam si illi fuerit virtuosi: homines subiecti uitiosi esse non poterunt, Eccles. 10. "Iudex sapiens iudicabit populum suum & principatus sensati stabilis erit: secundum iudicem populi, sic & ministri eius: & qualis rector ciuitatis, tales & habitantes in ea".
Notandum est secundo quod non est mirabile si populus suum principem imitetur. Corpora enim coelestia quae continentur sub primo mobili omnia, habent motum secundum motum illius. Habent tamen nihilominus suos motus proprios. Sit qualitercunque, oportet quod populi suo principi se conforment, iuxta illud Poëtae: Mobile mutatur semper cum principe vulgus.
Cuius ratio est: quia principes se habent ad populos, sicut caput ad membra: quia ipsi sunt minorum capita, fontes & exemplaria. Modo a capite corpus recipit regimen: Riuulus a fonte capit aquam, & ab exemplari scriptor accipit hoc quod scribit. Vnde si exemplare sit corruptum & falsum, scriptor sufficienter excusatur, licet scripserit falsum librum. Et ideo solet medicus curare praecipue quod caput sit sanum: quia si caput infirmum, caetera membra dolent. Facientes artificialiter aquaeductus curant principaliter quod fons sit clarus: Et stationarij solent esse solliciti ut exemplaria sint correcta, de quibus scriptoribus copia ministratur: Isto modo per omnia autor huius libri volens per totum corpus Ecclesiae uirtutes morales trans fundere, incipit a iudicibus, principibus, & praelatis, dicens: Diligite iusticiam.
Notandum est tertio quod principaliter intentio Salomonis est docere sapientiam. Medium autem ad adquirendum sapientiam est iusticia. Iuxta illud Eccl. 3 "Fili concupiscens sapientiam serua iusticiam, & Dominus praebebit tibi illam": propter quod pro medio tanquam necessario ad sapientiam, dicit, iudicibus principibus & praelatis: Diligite iusticiam. Videmus enim quod illud quod est preciosum, charum uel amatum a principe, in ornatu, gestu uel uictu illud trahitur ad consequentiam a subditis, & siue situtile siue inutile, saltem nobile negocium reputatur, effigiare principem in his, quae ab ipso diligi cognoscuntur. Vndesi iudices, domini & praelati uellent amare iusticiam, non est dubium, quin eam subditi amarent. Nec mirum: qui enim potest de sacta regis & roba, de eodem uel consimili panno indui, bene habet materiam gaudij: Roba autem principis & praelati iudicis debet esse iusticia secundum illud Iob. uigesimonono: Iusticia indutus sum, & uestiuit me sicut uestimento. Et in Psalmo centesimo trigesimo primo: Sacerdotes tui induantur iusti cia. Sed reuera tam sacerdotes quam alij scholares, & laici nunquam sibi ita parauerunt indumenta, sicut modernis temporibus iam uidemus & certe sicut est de ueste corporis, ita de uestitu mentis & ideo necesse est de eis dicere: Diligite iusticiam. Vbi breuiter eos docet tria, videlicet qualiter sint affecti: diligite iusticiam, ad quid sint electi: quia ad iudicandum: & qui sunt eis subiecti, quia terram: id est, homines terrenos & terrenis desiderijs inhaerentes. Ad hoc quod homo sit iustus, non sufficit iusta facere, sed requiritur quod iuste faciat iusta: secundum Aristotelem secundo & quinto Ethicorum. Vnde qui suspendit furem zelo uindictae propter grauamen per sonale, facit quidem iustum, sed non iuste: sed ad hoc quod homo sit iustus requiritur, quod iusta faciat amore iusticiae. Et ideo dicit Anshelmus de libero arbitrio cap. 3. quod iusticia est rectitudo uoluntatis propter se seruata, & Deuteronom. 16. "Iuste quod iustum est exequere". Ex quibus patet quod quatuor genera hominum sunt, qui iusticiam quodammodo faciunt, & tamen eam non diligunt, uidelicet: Appetatiui honoris & reuerentiae: uindicatiui rancorum & impatientiae: Lucratiui munerum: & dissimulatiui scelerum.
Sunt enim primo quidam qui licet iusticiam non diligant, uolunt tamen uideri iusti: arguunt delinquentes, uituperant uitia, docent uirtutes, puniunt sine misericordia: & tamen cum omni intentionem corrupta. Quia non ob aliud nisi honorificentur ab hominibus & uocentur iusticiae zelatores. Talis fuerunt Scribae & Pharisaei, de quibus Matth. 5. Nisi abundauerit iusticia uestra plus quam Scribarum & Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum.
Secundo uindicatiui rancorum, & impatientiae, praetendunt, se esse amatores iusticiae & non sunt: sicut enim iusticia uult uindicare delicta: sic & ira Vnde iratus ante uindicta dolet, quasi patiens aliquod iniustum. Sed quando punit, delectatur sicut dicitur, Excechiel. 22: cap. Tales fuerunt illi duo senes iudices, qui Susannam adiudicauerant morti: quia eorum libidinosum amorem contempsit: sicut dicitur Daniel. 13. Inter enim passiones malas quae in iudice esse possunt, ira estuna de peioribus: nam ira impedit animum ne possit cernere uerum, sicut dicit Cato: Ira excogitat causas calumniandi, & ubi culpa non subest, ira in poenis nescit modum tenere: Vnde Seneca in lib. 1. de Ira ad Nouatum, de iudice quodam malo dicit, quod furore accensus condemnauit ad mortem tres milites innocentes per hunc modum: V num iussit occidi: quia de uia redierat sine socio commilitone, imponens ei quod eum interfecerit, praecepitque statim cuidam militi astanti quod eum duceret ad locum supplicij, ubi morte plecteretur: cum autem esset eductus, redijt commilito sanus & incolumis, pro quo alius morte plectendus ducebatur. Videns autem hoc tertius miles, qui primum ducebatuersus supplicium, redijt ad iudicem & ambos coram illo milites praesentauit, quos ut uidit tyrannus furore accensus iudicium dedit tale
Primo dixit te iubeo occidi: quia iussus es occidere, & imperatori non obedisti: secundo te (inquit) iubeo interfici: quia damnatus es: & tertio te inquit, similiter iubeo interfici: quia causa commilitoni damnationis fuisti. Et subdit Seneca ibidem: O quam solers est iracundia ad fingendum causas furoris: tres enim ibi puniti sunt ob unius innocentiam. Excogitat iste quemadmodum faceret crimina cum nullum inueniret: habet enim iracundia hoc malum quod non uult regi. Nam ipsi ueritati irasci tursi contra uoluntatem eius aliquid faciet. Haec Seneca. Et ideo signanter dicitur Iacob. 1. "Sit autem omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad iram. Ira enim viri iusticiam DEI non operatur".
Tertio lucratiui munerum praetendunt se iusticiam diligere, sed mentiuntur omnino. Diligunt enim pecuniam & propter pecuniam faciunt iusticiam. Isti non diligunt iusticiam nisi sicut ueneficus uenenum & Iudas CHRISTVM ad uendendum: Isti enim sunt mercatores iusticiae & non amatores. Et sicut mercator non curat cui uendat merces suas, nisi quod ille habeat qui plus offert de pecunia: ita tales iudicium suum uendunt indifferenter iusto & iniusto: dummodo ille potius habeat qui plus de pecunia eis donat. Quibus DEVS merito maledixit Esa. 5. "Vae qui iustificatis impium pro muneribus & iusticiam iusti aufertis ab eo".
Quarto dissimulatiui scelerum, non sunt iusticiae dilectores. Habent enim iusticia quod culpae correspondeat poena, sicut morbo medicina: & ideo talis pietas uel compassio falsa est & iniusta: sic enim mater quandoque non sustinet filium verberariut corrigatur, nec filiam aduri ut sanetur. Et contra tales loquens Augustin. in quadam epistola dicit: Molestus est medicus furenti phrenetico, & pater in disciplinato filio: ille ligando, iste ceden do: si autem illos negligant & perire permittant, ista potius falsa mansuetudo & credulitas est. Et ideo signanter dicitur in Psalmo: Beati qui custodiunt iudicium & faciunt iusticiam. Et Matth. 5. "Beati qui esuriunt & sitiunt iusticiam", &c. Vnde nota secundum Anshelmum de concordia quod duplex est affectio animae, quedam commodi & quaedam iusti. Prima est affectio a uoluntate inseparabilis: Secunda est separabilis: sub prima cadit affectio cibi & potus & huiusmodi: sicut igitur omni die renouatur in nobis esuries & sitis: ita affectio iusticiae in criminibus corrigendis semper debet esse in nobis recens & inseparabilis. Et ideo dicit: Beati qui esuriunt, &c. Glos. Amatoribus ueri boni non satis est quod iusti sunt, sed semper sitiunt opera iusticiae ut de quolibet tali verificetur illud Apocal. 22. "Iustus iustificabitur adhuc". Dicit ergo: Diligite iusticiam.
Dubitatio
Quare principibus et praelatis potius dicitur, diligite iusticiam quam diligite prudentiam vel aliquam aliam virtutem moralemEst autem hic primo dubium quare principibus & praelatis potius dicitur, diligite iusticiam quam diligite prudentiam, uel aliquam aliam uirtutem moralem.
Ad hoc dicitur quod huius duplex est causa. Vna: quia habita iusticia in praelatis, habentur communiter omnes uirtutes: & hoc est quod dicit Ambrosius in hexametro. Vbi (inquit) est prudentia, ibi interdum est malicia: ubi fortitudo, ibi iracundia: ubi temperantia, ibi impatientia, pleraque alia uitia. Vbi autem iusticia, ibi est concordia uirtutum caeterarum. Secunda causa est, quia sine iusticia non possunt reges & principes esse domini: & ideo multum diligere debent illud sine quo domini esse non pos sunt. Amota enim iusticia siunt reges tyranni. Vnde Augustinus 4. de ciuitate Dei cap. 4. "Remota iusticia quid sunt regna nisi magna latrocinia, & latrocinia quid sunt nisi parua regna": Ad quod ostendendum inducit August. historiam de Alexandro magno & quodam pyrata, qui uocabatur Dyonides, quae tamen plenius narratur, Politic. lib. 3. Vbi dicitur quod cum pirata comprehensus esset: & cum Alexander interrogaret propter quid mare haberet infestum: respondit libera uoce: Tu propter quid orbem terrarum: Sed quia ego facio illud paruo nauigio, latro uocor: tu autem quae magna classe facis, dixeris Imperator. Si solus captus fuerit Alexandro, latro erit: nam si ad nutum Dyonidis populi famularentur, erit Dyonides imperator: nam quantum ad causam non differunt, nisi qui deterior est qui rapitim probius, qui iusticiam desierit abiectius uam qui manifestius impugnat leges. Quas ego fugio, tu per se quaeris, ego utrumque uereor tu contemnis: me fortunae iniquitas & rei familiaris angustia, te fastus intolerabilis & inexplicabilis auaricia furem facit, si fortuna mansuesceret, fierem, forte melior & tu qui fortunatior, nequeor eris. Miratus Alexander constantiam hominis, cum increparetur iuste & merito argueretur. Experiar inquit an futurus sit melior: fortunam mutabo ne tunc aliqui quod deliquisti, sed tuis moribus ascribatur. Eumque fieri iussit militem ut posset exinde saluis legibus militare. Ex isto sequitur quod sine iusticia non possunt reges iuste regnare.
Dubitatio
Quae est magis necessaria reipublicae, vel iusticia, vel amicitiaEt uidetur quod iusticia. Quia 5. Ethi. cap. 8. in quadam proportione permanet ciuitas, sed hoc pertinet ad iusticiam.
Item cap. 2. Iusticia est praeclarissima uirtutum & est uirtus perfecta &, neque Vesperus neque Lucifer est ita admirabilis.
Ad oppositum arguitur per Tullium de Amicitia. Est enim amicitia secundum eum, omnium diuinarum humanarumque rerum cum beneuolentia & charitate consensio: sed illa est maxime necessaria Reipublicae ergo, &c. Et addit quod si omnes homines essent amici, non indigeremus iusticia: sed quantumcunqe homines essent iusti, adhuc indigeremus amicitia. Et ideo dicit Aristoteles quod amicitia est magis necessaria quam iusticia.
Dicendum quod sicut dicit Aristoteles 5. Ethicorum, iusticia est duplex, nimirum iusticia legalis, quae est communis uirtus & non est pars uirtutis, sed est tota uirtus. Alia est uirtus particularis quae secundum eum diuiditur in commutatiuam & distributiuam.
Si igitur quaeritur, An iusticia sit magis necessaria Reipublicae vel amicitia: & fiat quaestio de iusticia generali: Dicendum quod illa est magis necessaria, sicut totum est melius sua parte. Si uero de iusticia particulari: dicendum quod amicitia est magis necessaria: & hoc satis innuit Aristoteles sexto Ethicorum cap. 1 ubi dicit quod amicitia continet & conseruat ciuitates: & legis positores magis circa eam amicitiam student, quam circa eam iusticiam.
Et ista litera tripliciter exponitur. Primo modo sic, terram: id est, homines. Generaliter enim homines possunt uocari terra. Tum quia de terra sunt, originem ducentes, Eccles. 33. "Omnes homines de solo & terra sunt. Vnde creatus est Adam", ut terram inhabitet. Vnde Psalmus 118. "Incola ego sum in terra". Tum quia ex terra sunt existentes, Ecclesiast. 18. "Omnis homo terra & cinis". Tum quia in terram reuertentur, Eccles. 4. "Qui de terra sunt, in terram reuertentur": Vnde in hoc quod dicit terram, reprimit superbiam iudicum & praelatorum. Terra enim utilis est & infimum omnium corporum. Vnde Eccles. 14. dicitur: "Quid superbis terra & cinis": Debent ergo iudices & praelati considerare iudicando, quod ipsi non sunt coelestes, sed terreni sunt homines alijs similes in conditionis fragilitate: alijs conuertibiles in corruptibilitate: alijs aequales in naturae uilitate, quia terra. Nam secundum philosophum terra est mater omnium corporum: unde & ipsi sunt filij matris nostrae generalis quae est terra, & etiam ipsi sunt filij patris nostri generalis, quae est terra, fex & putredo omnium elementorum. Quod considerans beatus Iob. 17. cap. Ipsi terrae dixit: "Pater meus es & mater mea".
Secundo modo exponitur ista litera de terra: id est, de Ecclesia propter tres conditiones terrae, quae Ecclesiae conueniunt: uidelicet humilitatem, stabilitatem, & fertilitatem: Vnde Bernhard, super cantica de Ecclesia sic exclamat: O humilitas & sublimitas, & tabernaculum kedar & sanctuarium DEI, terrenum habitaculum, & coeleste palacium: domus lutea & aula regia: & thorus mortis & templum lucis: & despectio superbis, & sponsa CHRISTI: & stabilimentum sanae doctrinae, fertilitas fidei Christianae: quasi diceret: Mul ta bona in te relucent, si benem fuerint iudicata
Tertio modo exponitur illa litera de terra: id est, de carne nostra, & corpore nostro, quod debet iuste iudicare, ut eius obsequium rationabile fiat, &oEo placeat. Vnde Grego. in Moral. dum carnalis uita corrigitur & usqe ad abstinentiae studium a proficientibus peruenitur quasi in altari iam corpus nostrum uel caro nostra incenditur uel offertur, ut inde in conspectu omnipotentis sacrificium placeat, unde prius culpa displicebat. Qui ergo diligitis iusticiam, sic iudicate terram.