Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 87 (Sap. 6:26-6:27)
OSTQVAM Spiritus sanctus multipliciter inuitauit ad sapientiae dilectionem: Hic redit iterum ad sapientiae commendationem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit sapientiae commendationem: secundo allicit ad eius inquisitionem. Secunda pars ibi: Ergo accipite. Quantum ad primum sciendum quod licet effectus seu fructus sapientiae in multis appareat commendabilis, maxime tamen in regimine uitae humanae relucet. Regitur enim uita humana consilio, & imperio, quae duo sine sapientia nihil ualent. Thobiae 4. Consilium semper a sapiente perquire. Et Proverb. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta discernunt, dicit sapientia. Istud ergo bonum quod est tranquillitas humanae conuersationis erit maximum bonum, quod hominibus per sapientiam prouenit. Et dependet a duobus, uidelicet a sano consilio ciuilis multitudinis, & a iusto imperio regalis celsitudinis. Et quantum ad primum dicit sic: Multitudo sapientum, sanitas est orbis ter rarum. Et est locutio metaphorica & figuratiua. Sanum enim dicitur de ani mali dieta & vrina analogice, sicut patet 4. Metaphys. cap. 1. Sed quod sanum dicatur de republica, uel de tota ciuilitate humana: hoc est, metaphorice & figuratiue. Et tamen satis rationabiliter. Cum enim sanum & aegrum sint differemn tiae corporis, sicut dicit Galen. integri, cap. 1. & respublica sit quasi quoddam corpus, secundum Plutarchum, quod diuini muneris beneficio animatur: Et secundum Apostolum 1. Corinth.12. Omnes sumus unum corpus in CHRISTO, sed diuersa membra: Rationabiliter & conuenienter dici potest, quod sicut respublica est corpus, ita necessario sanum uel aegrum. Modo sic est quod sanitas corporis, est conueniens proportio humorum, & infirmitas, contrarietas, uel superabundantia alicuius humorum soluens harmoniam debitam, quam sanitas corporis exigit. Et eodem modo est in republica, quando ita est, quod omnia officia, & iura, & dignitates reguntur & conseruantur in proportione rationabili, tunc est sanitas in republica tali: Si uero una pars abundet, & alia patiatur penuriam, surgit contrarietas humorum, quae est aegritudo corporis CHRISTI mystici. Modo sicut finis medici est sanitas corporis: ita finis quem CHRISTVS intendit, est pax humani generis. Sicut cecinit angelus Lucae 2. Gloria in excelsis DEO, & in terra pax, hominibus, &c. Iste finis per sapientiam obtinetur tantummodo. Et ideo dicit: Multitudo sapientum sanitas est. orbis terrarum. Et notate quod ad bonum regimen requiritur sapientia, & etiam multitudo sapientum. Si desit sapientia, erit sicut de Roboam contigit 3. Reg. 12. Respondit enim populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, & locutus est ei secundum consilium iuuenum, dicens: Pater meus aggrauauit iugum uestrum. Ego autem addam iugo uestro. Pater meus cecidit uos flagellis: ego autem cedam uos scorpionibus. Multitudo autem necessaria est: quia in nullo uno sapiente post CHRISTVM posuit DEUI aperfectionem sapientiae: Et ideo nullus princeps, unius consilio debet esse contentus. Vnde 1. Mach. 8. legimus de Romanis quod tempore ludae Machabaei fecerant sibi curiam, & quotidie consulebant 120. consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna essent gererent: quia Proverb. 8. Ego sapientia habito in con silijs, & eruditis intersum cogitationibus. Et Proverb. 11. Vbi non est gubernator, corruet populus, salus autem ubi multa consilia. Patet ergo quod multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum, dando sanum consilium. Secundo sapientia regit Rempublicam iusto imperio regalis celsitudinis: Et quantum ad hoc subdit sic: Et rex sapiens populi stabilimentum est. Sicut docet Plutarchus. Et recitatur Policratico lib. 4. Princeps debet esse in populo sicut Citharoedus: sicut enim Citharoedus fides & chordas aberrantes compescit, & ad dulcem harmoniam reducit: ita princeps nunc rigore iusticiae, nunc remissione clementiae subditorum faciet harmoniam. Hoc autem certum est quod tutius est chordas remitti quam extendi. Remissa nanque per artificium corrigitur, & debitam soni reddit gratiam: quae uero semel rupta est, nullo artificio reparatur. Proverbiorum 20. Misericordia & veritas custodiunt regem, & roboratur clementia thronus eius.
Quid autem sit populus, declarat August.19. de Ciui. DEI, cap. 24. "Populus est cetus iuris consensu, & utilitatis communione sociatus". Vel aliter secundum eundem definitur populus sic: Populus est cetus multitudinis rationalis, rerum quas diligit communione concordi sociatus. Et respublica est res populi secundum eundem. Hic autem est notandum quod respublica ex tribus consistit, ex superioribus, medijs, & inferioribus. Vnde Augustinus re citans uerba Scipionis dicit, quod quae est harmonia in cantu, ea est concordia in ciuitate. Vnde sicut ex distinctis sonis, fidibus, ac tibijs concors concentus efficitur: ita ex summis, infimis, & medijs interiectis ordinibus concordia statuitur ciuitatis. Rex ergo sapiens stabilimentum populi est, quia secundum sententiam Platonis: Regna beata forent si vel contingeret esse Philosophos reges, uel reges philosophari. Populus enim se habet ad modum aquae, quiomni impulsu uenti agitatur. Apoc. 17. Aquae multae populi multi. Sed rex sapiens est stabilimentum populi: propter bonas leges, & iusta imperia, & rigorem iusticiae.
Sed multo magis remissione clementiae, unde Seneca de clementia lib. 1. cap. 2. Nullum clementia ex omnibus magis quam regem decet. Et infra: Pestifera uis est ualere ad nocendum. Et cap. 3. Principum crudelitas bellum est: clementia in quamcunque domum uenerit, eam felicem & tranquillam prae stabit. Et infra cap. 4. Si dij placabiles & aeque delicta peccantium non statim fulminibus prosequentur, quanto aequius est hominem hominibus praeposi tum, miti animo exercere imperium: unde Valerius de Alexandro lib. 5. ca. 1. dicit: Alexander, ut infinitam gloriam bellica uirtute, ita praecipuum amorem clementia meruit. Ponit autem Seneca notabile exemplum contra reges excessiuo rigore utentes, qui sine misericordia morte plectunt omnes, qui eos offendunt, & aestimant se per hoc habituros securitatem, & augent proprium peri culum, ac multiplicant hostes suos, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant, & multorum satorum genera ut densiora resurgant praescinduntur: Ita regia dignitas auget inimicorum numerum tollendo praesentes. Parentes enim liberi quia eorum qui interfecti sunt, & propinqui, & amici in locum singulorum succedunt. Et ideo occidendo unum hostem, efficit decem sibi secundum Senecam reges debent esse sicut medici, & non minus turpia sunt principi multa supplicia, quam medico multa funera. Et conuenienter dicitur metrice: Sit piger ad penas princeps ad praemia velox: Et doleat quotiens cogitur esse ferox. Vnde Seneqe lib. 1. de clementia, cap. 4: optime dans exemplum principi, ut se talem ciuibus quales sibi deos uelit ostendat. Sic & Aeneam docuit Anchises pater suus, sicut recitat Virgilius lib. 6. Et Augustinus illud idem allegat 9. de Ciuit. DEI, cap. 12. Tu regere imperio populos ratione memento. Hae artes tibi erunt pacisque imponere mores. Parcere subiectis, O debellare superbos. Hinc est quod dicit Aristot. 8. Ethic. quod similis est comparatio regis ad subditos, & patris ad filios, & pastoris ad oues. Rex ergo sapiens populi stabili mentum est. Patent ergo duo de sapientia, uidelicet, quod sapientiam rem publicam humanam, regit sano consilio, & iusto imperio. Quantum ad primum dicit, quod multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum. Quantum ad secundum, dicit, quod rex sapiens populi stabilimentum est. Et ex quo totbona per sapientiam conferuntur, merito ad ipsius adquisitionem allicit, consequenter ita dicens: Ergo accipite disciplinam per sermo nes meos, & proderit vobis.
On this page