Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Sapiens dissuasit duo pessima uitia loquendi, uide licet murmurationem contra DEVM, & detractionem contra proximum: Hic consequenter dissuadet tertium quo homo pec cat specialiter contra seipsum, uidelicet per mendacium. Est enim mentiri contra mentem dicere. Hoc est quodammodo intellectus secundum Aristo. hoc est, intellectus est nobilissimum & dignissimum quod possit in homine reperiri. Et ideo homo qui contra mentem dicit, facit contra seipsum. Et istud uitium dissuadet tali ratione. Illud quod animam occipit spiri tualiter: hoc est, ad mortem aeternam adducit, & gratia priuat, quae est uita ani mae, illud omnino est cauendum. Sed tale est mendacium: Ergo, &c
Notandum est hic quod monstruosum & innaturale est quod os sit causa instrumentalis, uel occasio animae: quia illud instrumentum praecise ordinatur a natura ad conseruandum uitam animae, sicut in operibus suis patet: nam per os expiramus & inspiramus, sine qua operatione uita animae in corpore non sal uatur. Per os alimentum recipimus, masticamus & traijcimus. Per os affectio nes animae exprimimus, per os pacem animae, amicitiam & beneuolentiam in oculis sine macula designamus. Est ergo mirabiliter prodigiosum & contra na turam, quod os animam occidat. Et ideo signanter dicitur Prover. 10. Vena ui tae os iusti: os autem impiorum operatur iniquitatem: Et Prover. 21. Qui cu stodit os suum & linguam suam, custodit ab angustijs animam suam,
Notandum quod mendacium dedecet hominem propter tria specialiter. Est enim homo DEI rationalis indago: Filialis propago: DEI naturalis ima go. Est primo homo DEI rationalis indago: hoc est, inuestigatio & inquisitio, & propter hanc causam factus est intelligibilis a DEO. Et ideo sibi repugnat falsitas mendacij. Cum enim ueritas sit bonum intellectus, constat quod falsi tas est eius malum & eius corruptio. Vnde August. in Enchiridio, 23. Vis na turalis refugit naturaliter falsitatem, & quantum potest, deuitat errorem. Vn de & falli nolunt etiam qui amant fallere. Haec August. Et ideo sicut omnis crea tura rationalis appetit ueritatem & scientiam naturaliter: ita omnis creatura rationalis detestari debet mendacium. lincuius figuram legimus, Genes. 3. Quod quando Diabolus mentiri primo copitauit, noluit in aliqua effigie ra tionalis creaturae apparere uel propinqua effigie, quasi nobilitati suae naturae, pro quanto rationalis erat, mendacium displiceret: sed bestiae talis formam ac cepit, quae naturae humanae magis inimicatur & repugnat. In signum, quod mendacium est uenenum humanae naturae: Sicut enim uenenum corpus occi dit: ita mendacium animam, ut patet hic in litera: & quanto anima nobilior est corpore, tanto uidetur deteriormendax uenefico. Et ideo rationabiliter simul combinabuntur in die iudicij, & a societate DEI & Sanctorum expelletur, A poc. 22. & ulti. Foris canes & uenefici, & omnis qui amat & facit mendacium: Foris (inquit) canes. Nuncij uel alij quicunque morantes in curia Papae pro ne gociis expediendis accedunt ad palacium, & inter fores seu portas expectant donec possint ad cameram introduci ad Papam: sed quando pulsatur foris cum campana Papae, omnes recedunt tristes, & certi quod pro illo die Papae collo quium non habebunt: & ideo statim egrediuntur palacium, & ad hospitia sua uacui reuertuntur. Summus pontifex CHRISTVS est, ad Heb. 9. CHRISTVS assistens pontifex futurorum bonorum. Ad huius curiam ueniunt in die iudi cij omnes homines, 2. Corinth. 5. Omnes nos oportet ante tribunal CHRISTI manifestari, & tunc certe dicetur aliquibus quod intrent ad CHRISTVM. Nam unicuique iusto dicetur: Intra in gaudium Domini tui, Mat. 25. Et cito post in trabunt hi in uitam aeternam: Sed alijs campana pulsante: hoc est, tuba sonante, clamabitur per angelos, Matth. 13. Exibunt angeli & separabunt malos de medio iustorum, & mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus, & stridor den tium. Et ibidem: Malos autem foras miserunt: sic erit in consummatione secu li. Exibunt, &c. Et non mirum si mendax eijcietur a CHRISTO: quia naturali ter unum contrariorum expellit reliquum. Modo CHRISTVS est ueritas, lo han.14. Ego sum uia, veritas & uita: ergo necessario homo falsus & mendax eijcietur a CHRISTO, Matth 25. Inutilem seruum eijcite in tenebras exterio res. Dicitur quod si fiat circulus de terra Hybernica, tantae potentiae est terra illa, quod nullum animal uenenosum poterit illum cireulum intrare: uel si fuerit inelusum, non poterit exire, nisi aliunde uiolenter eijciatur. Terra ista ueritatem designat in Psalm. Veritas de terra orta est. Ista ueritas potentissima circuit & munit undique CHRISTVM in Psalm. Potens es Domine, & ueritas tua in circuitu tuo: Modo usque ad diem iudicij homines interfecti ueneno men dacij continentur a diuina ueritate: sic quod impossibile est eos euadere, cum sit nemo qui de manu eius possit eruere, lob. 10. Sed certe tunc iudicabuntur & eijciuntur extra circulum istum & tradentur passionibus aeterni ignis, Rom. 1. Mutauerunt ueritatem DEI in mendacium: propterea tradidit eos DEVS in passiones, &c
Secundo est homo DEI finalis propago, 1. lo. 3. Videte qualem charitatem dedit nobis DEVS, ut filij DEI nominaremur, & simus. Ergo sumus generosi ualde. DEI enim genus sumus sicut Actuum 17. dicitur: Ipsius enim & genus sumus. Si uero ita contingeret, quod filius nobilissimi regis, cui praeparata es set honestissima uirgo & nobilissimi generis in sponsam, illam repudiaret & uilissimi Ribaldi filiam acciperet in uxorem: ipse fatue eligeret & turpiter de generaret, & tam se quam suum genus mirabiliter dehonestaret. Sed homo Christianus est ille qui genus DEI per fidem & baptismum intrauit, lohan. 1. Dedit eis potestatem filios DEI fieri. Isti praeparata est ueritas seu sapientia in uxorem naturaliter: quia omnes homines natura scire desiderant, 1. Metaphys & Sapientiae 8 dicitur, de uita & persona naturae humanae. Hanc amaui & ex quisiui a iuuentute mea, & quaesiui eam mihi assumere sponsam, & amator fa ctus sum formae illius.
Ista ueritas est filia DEI secundum Bernhard. Mendacium uero filia Diabo li, Iohan. 8. Mendax est & pater eius, Glos. i, mendacij. Si ergo homo relicta ue ritate DEI filia, copulet sibi in uxorem mendacium filiam Diaboli, turpiter de generat & magnam uerecundiam sibiipsi facit. Et ideo signanter amor istius sponsae nobis interdicitur, Eccles. 7. Noli amare mendacium aduersus fratrem tuum neque in amicum similiter facias. Scitis quod de iure communi dispar cul tus inter contrahentes impedit matrimonium contrahendi & dirimit iam con tractum. Modo homo & omnis rationalis creatura colere debet DEVM. Ans helmus cap. 2. Cur DEUS homo in principio dicit rationalem creaturam a DEO factam esse iustam, ut illo fruendo beata esse dubitare non debemus. Et Cato: Si DEVS est animus nobis vt carmina dicunt, tsic tibi praecipue mente colendus erit.
Sed constat quod mendacium colit Diabolum sicut filia patrem: quia patrem sequitur sua proles, & ideo de iure matrimonium tenere non debet. Tamen si de facto teneat quid continget: sine dubio qui accipit filiam a patre, debet & dotem consequenter accipere ab eodem. Et certe dos quam Diabolus dat cum filia sua, est infernus, Apoc. 21. Omnibus mendacibus pars illorum est in sta gno ignis. Osea 10. Ferietis foedus cum mendacio & germinabit quasi amari tudo iudicium: & ideo tales possunt dicere illud Isaiae 18. Percussimus foedus cum morte, & cum inferno fecimus pactum. Scitis quod de iure x communi qui contrahit primo cum una, & postea cum alia, uocatur bigamus, & afficitur talis coram iudice, si agatur contra eum ad mortem, quantumcunque sit litera tus, non euadit. Sic Christianus primo contrahit cum ueritate filia DEI, Oseae 2. Sponsabo te mihi in iudicio & iusticia. Et infra sponsabo te mihi infide: si po stea contrahit cum mendacio efficitur bigamus, & in iudicio generali euadere non poterit. Nota quod posset probabiliter dici de ista sponsa, quae est ueritas, quod satis est formosa & amabilis in tantum, quod ueritas per se odiri non po terit: non tamen est bene foecunda: quia non parit bonam prolem: Nam secun dum Salustium, ueritas odium parit: & ideo dimittunt homines ueritatem com muniter: quia per eam incurrerent odium. Sed illud non est rationabile, imo a mico Socrate & amica ueritate sanctum est praehonorare ueritatem: ut dicitur in Ethicis Aristotelis. Sed mendacium multo peiorem generat prolem: quia mendacium est peccatum, & peccatum cum consumatum fuerit, generat mor tem, Iac. 1. Mors autem infernalis est peior proles quam odium malorum ho minum. Similiter non considerant tales, quod est de ueritate, sicut fuit de Re becca Genes. 25. quae habuit geminos in utero, Iacob & Esau: sic ueritas duos filios simul parit, scilicet dilectionem DEI & odium malorum hominum, Malach. primo: Iacob dilexi, Esau odio habui, Luc. sexto: Beati eritis cum uos oderint homines. Et ideo deponentes mendacium, loquimini ueri tatem unusquisque cum proximo suo, ad Ephes. cap. 4:
Tertio est homo, DEI naturalis imago. Vnde August. 14. de Trinitate, cap. 15. Eo quippe mens imago DEI est, quo etiam capax est, eiusque particeps esse potest: & ideo sicut in Trinitate paterna memoria gignit uerbum, quod est ue ritas: ita mens humana nullum aliud uerbum gignere debet, nisi uerax, Eccles. 37. Ante omnia uerbum uerax praecedat te. Personae diuersorum regnorum & diuersarum terrarum faciliter ab inuicem discernuntur, per diuersitatem i diomatum & linguarum ut comuniter: quia qui gallicum loquitur, Gallicus est uel aestimatur, & qui anglicum, Anglicus. Sic enim arguebatur contra Pe trum quod esset Gallilaeus & CHRISTI discipulus. Matth. 26. Vere & tu ex il lis es: nam & loquela tua manifestum te facit.
Sunt autem moraliter loquendo duo regna adinuicem in hac uita comix ta, uidelicet regnum DEI, & regnum mundi, & regnum CHRISTI & regnum Diaboli, regnum coeleste & regnum terrestre. Et sicut ista distant in regibus & legibus: ita in idiomate non concordant. Nam idioma regni coelestis est ue ritas, in Psalm. Domine in coelo misericordia tua & veritas, &c. Idioma uero regni terrestris siue mundi est falsitas, Oseae 4. Non est ueritas, non misericordia, non est scientia DEI in terra: maledictum & mendacium, homicidium & furtum, & adulterium inundauerunt. Si ergo homo uelit perpendere ad quod regnum pertineat, uideat cui regno in idiomate concordet. Narrant historiae quod cum Vuilhelmus dux Normannorum regnum Angliae con quaesiuisset, deliberauit quomodo linguam Saxonicam posset destruere & An gliam & Normanniam in idiomate concordare: & ideo ordinauit quod nul lus in curia regis placitaret nisi in Gallico, & iterum quod puer quilibet po nendus ad literas addisceret Gallicum, & per Gallicum Latinum, que duo us que hodie obseruantur. Isto modo moraliter princeps huius mundi Diabolus est, lo.16. Princeps huius mundi iam iudicatus est. Sed uerum est quod prin cipatum suum in mundo non habet haereditaria successione, sed uiolenta op ressione, & ideo non est haeres, sed conquisitor: idioma uero suum proprium in prouincia infernali, est mendacium, Io. 8. Cum loquitur mendacium ex pro prijs loquitur, & ideo ut concordet mundum cum prouincia infernali, in idio mate ordinauit, quod omnia secularia, in conuentionibus & mercationibus & commutationibus utantur mendacijs, & sicut puer docendus in schola pri mo addiscit gallicum: ita iuuenis seculo applicandus cum studio & labore ad discit loqui mendacium, Hierem. 9. Docuerunt linguam suam loqui menda cium. Vnde Grego. 12. Mora. exponens illud lob. 15. Terrebit eum tribu latio, & angustia uallabit eum. Probat quod omne illud quod malus homo perpetrat relicta ueritate uallatur tribulationibus & angustijs, & labore. Et hoc probatspecialiter de mendace. Sic mendax relicta ueritate mentiri de liberat, ut audientium animum fallat. Sed quantus labor est solicite custo dire, ne ipsa eius fallacia deprehendi queat. Ponit quippe ante oculos quid sibi a scientibus ueritatem responderi possit, & cum magno conatu pertractat quomodo per argumentum falsitatis documenta ueritatis exuperet. Hinc inde dicta circumtegit: & contra hoc deprehendi poterit veritati similem responsionem quaerit, si uellet uerum dicere, utiqe sine labo re potuisset. Plana nanque est ueritatis uia, & graue est iter mendacij. Vn de per prophetam dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium Haec Greg. Et notandum quamuis boni mentitores possunt se arguere seu ia ctare ingeniosos, non tamen sapientes. Nam duplex est operatio scientis & sa pientis, sicut dicitur 1. Elench. uidelicet non mentiri de quibus nouit, & men tientem posse manifestare: & quicunque mentitur, arguit se non esse sapientem. Et ideo Eccl. 7. Noli uelle mentiri omne mendacium. Assiduitas enim illius non est bona, &c
On this page