Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM redarguti sunt idolatrae, colentes imagines de minerasi materia, puta idola aurea, argentea, & lapidea: In hac parte deridentur colentes simulathra in materia lignea. Et circa hoc tria siunt. Nam primo tales idolatras reprobat & deridet ra tione materialis compositonis: Secundo ratione formalis com positionis: Et tertio ratione localis situationis.
Quantum ad materialem compositonem sunt merito deridendi. Nam in casu arboris sectae artifex deferri faciens lignum magnum de sylua, diuidet il lud in tres partes. De una forte facit aliquod uas uel instrumentum necessa rium ad uitam, sicut bigam, nauem, uel aratrum: De alia parte, quae est su perfluitas delenda a tali uase, facit sibi ignem ad coquendum cibos: De ter tia parte, quae est plena gibbis & nodis, de qua nihil ad uitam humanam ne cessarium fieri potest, facit idolum. Fatuissimum est igitur illud credere DEVM, quod est homogeneum cum eo, quod combussit, & cum eo, de quo aratrum suum fecit. Dicit ergo sic quantum ad literam: Aut si quis artifex faber, ui delicet signarius, secuerit, setra uel securi lignum rectum de sylua. Et huiusmodi lignum docte: id est, artificialiter eradat corticem omnem tam exteriorem quam interiorem, & arte sua diligenter vsus fabricet vas inutile in conuer sationem vitae. Inuti le: id est, ualde utile. Talem enim modum loquendi habet Virgilius ubi dicit: Nun quam imprudentibus nocuit imber.
Imprudentibus: id est, ualde prudentibus. Vnde Esa. 33. Populum impru dentem non uidebis: id est, ualde prudentem secundum unam expositonem: & sic accipitur hic inutile: id est, ualde utile. INnamque, sicut dicit Papias, aliquar do significatidem quod ualde ut increpuit. Aliquando idem est, quod non: ut inualidius: aliquando idem quod inter, ut benedicta tu in mulieribus: id est inter mulieres: aliquando idem quod, ad, ut impulit in latus: id est, ad latus: ali quando pro cum, ut in baculo meo transiui: id est, cum baculo: in contra retinet, necnon, ad, priuat, & auget.
Priuat in compositone, sicut iniustus, inualidus. Auget in compositone, quan do accipitur pro ualde, & sic accipitur hic cum dicitur uas inutile: id est, ualde vtile in conuer satione vitae. Reliquias autem eius operis: & et, uasis ad praeparationem escae abutebatur coquendo escas. Vnde apud luristas homo utitur re aliqua, quan do post usum saluatur substantia: sicut utor equo mihi concesso ad usum, qui manet post usum: sed quando res non manet post usum, sed destruitur, tunc ta li re homo abutitur. Vnde concedunt quod homo abutitur cibo & potu non utitur proprie. Et isto modo quia illud quod de ligno comburitur & struitur, dicitur, quod artifex illo abutatur. Aliter Theologi uocant abuti: id est, male uti, sed hoc non est ad propositum. Hic etiam translator utitur antiqua grammatica, cum dicit reliquias abutebatur: quia apud modernos uti & abuti exigunt post se ablatiuum casum, & nunquam accusatiuum: unde stat hic reliquias pro reliquijs, accusatiuus pro ablatiuo. Et reliquum horum: id est, uasis perfecti & ignis. Quod ad nullum vsum facit: id est, iuuare potest: Lignum curuum verticibus plenum: Mlenum perticibus: id est, gibbis & nodis. Apud antiquos enim diceba tur uortex uorticis, ubi nos dicimus, uertex uerticis, unde litera Hiero. habet, uorticibus. Sed Rabanus & moderni habent uerticibus: sententia non muta tur. Vortex autem appellatur circularis reuolutio aquae. Sculptat diligenter per va cuitatem suam: id est, quando sibi uacat. Hic deridentur idolatrae, quantum ad formalem dispositionem, quando est in fieri. Sculptat diligenter per vacuitatem siam, & per scientiam suae artis figuret illud faciendo de ligno statuam, ubi ni hil nouum causat, sed remouet partes abinuicem, & assimilet imagini homi nis, Esaiae 44. Fecit imaginem uiri quasi speciosum hominem, habitantem in domo, &c. Aut alicui ex animalibus illud comparet: id est, assimilet sicut a pis depingebatur in specie bouis. Hamo DEVS Aegypti, in figura arietis Anubis in specie canis: Posita dispositione figurationis subdit dispositionem colorationis, & dicit: perliniens illud, scilicet signum rubrica: id est, colore ru beo, vel rubrica appellatur instrumentum, quo rubicabantur Mars & Pallas: quia Mars est DEVS bellorum, & alia Dea etiam bellorum. Et ideo cruen tatae Mars & Pallas depinpebantur. lupiter uero igneo colore depictus est, propter terrorem fulguris & coruscationis. Alij libri habent rubrica media correpta, & tunc est instrumentum, quo utuntur mulieres ad poliendum & complanandum lineas uestes, cuius diminutiuum est rubiuncula: sed quia hoc instrumentum lenit & non linit, non concordat huic literae, quae est per liniens. Est enim linire liniendo inungere, unde in proposito accipitur pro colore rubeo, uel terra rubea secundum Isidor. 10. capite 17. Et rubicundum faciens fuco colorem illius. Fucus enim est aequiuocum. Vno modo significat colorem assimilatum, uel adulterinum: Alio modo significat quoddam ge nus apis: Tertio modo est idem quod mendacium uel hypocrysis, ut habetur uersus talis: Fucus inermis apis, falsus color atque simultas.
In proposito accipitur pro colore adulterino, qui natiuum colorem occultat, & alium praetendit. unde subdit: Et omnem maculam, quae in illo est: id est, ligno de quo fabricat statuam, perliniens: id est, perungens, ut occultetur sub extraneo colore, es faciat ei dignaem habitationem. Posita imaginis materiali compositone & formali dis positone: hic subiungit derisionem idolatrarum ratione localis situationis, dicens: Vt faciat ei dignam habitationem: quia posuerunt tales imagines in pulcherrimis templis: pariete ponens illud: id est, idolum ponit talis idolatra in arcuato loco parie tis, & confirmans ferro ne forte cadat: sicut cecidit Dagon ad praesentiam arcae DEI, 1. Reg. 5. Dagon pronus in terram iacebat ante arcam DEI, &c. prospicien: illi, ne cadat sciens, quoniam non potest adiuuare se: imago enim est hominis, & non homo, & opus est illi adiutorium hominis, & nullo modo potest hominem adiuuare.
Iuxta illam clausulam: Facit enim dignam habitationem. Notandum est, quo uirgo glo riosa facta est illo tempore digna habitatio DEI, quando in suo corpore Filius DEI carnem assumpsit. In Psal. Elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. Sion interpretatur specula & uirginem beatam figurat, quae nostra specula al tissima, & prominens extitit per uitae excellentiam. Eccl. 51. Exaltasti super ter ram habitationem meam. Digna facta est habitatio propter tria: scilicet pro pter humilitatis profunditatem, propter uirginitatis puritatem, & propter con uersationis sanctitatem: quae gratia breuitatis non deduco.
On this page