Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit diuersitatem inter pu nitiones duas, quarum una est, quod exterminauit Aegyptios, & altera quod puniuit Hebraeos: quia deelarauit quomodo mira culose prouidit Hebraeis de remedio, quo sanarentur in deser to, uidelicet de serpente aeneo: In ista parte istorum miraculorum omnium DEO attribuit autoritatem. Et circa hoc tria facit. Nam primo DEO attribuit puniendi omnimodam potestatem: Secundo attribuit homini delinquendi spontaneam fatuitatem: Tertio ab homine excludit impune euadendi liberam tacultatem. secunda pars ibi: Homo autem occidit. tertia ibi: Sed tuam manum,
Circa primum duo facit. Vnum est, quod DEUS habet potestatem vitae & mor tis: quia in ipso est potestas uitam auferendi, conseruandi, & afferendi. Secun dum est, quod ipse potest homines deducere per afflictiones intrinsecas vsq ad portas mortis, & reducere iterum: id est, ad uitam, & salutem reparare. Ergo in ipso est omnipotentia puniendi. Portae mortis sunt graues infirmitates, & tribula tiones, per quas homines moriuntur. Ad egrediendum per portas debemus nos semper parare. Vnde Seneca epist. 56. Venientem mortem nemo hilaris accipit, nisi qui se ad illam diu composuit. Hassus, ait, tam stultum esse qui mortem ti meat quam qui senectutem. Nam quemadmodum senectus adolescentiam sequi tur: ita mors senectutem: uiuere nesciuit, qui mori non uult, uita cum acceptione mortis data est. Ad hanc itur, quam ideo timere dementis est: quia certa expe ctantur, dubia metuuntur: quis quaeri potest in ea conditione se esse, in qua ne mo non est. Prima autem pars aequitatis est aequalitas. Haec Seneca: & uult di cere, quod iniquus est, qui contra mortem murmurat, cum omnem hominem mori oporteat. Secundo attribuit homini spontaneam fatuitatem delinquendi. Et circa hoc tria. Primo dicit quod homo sibiipsi infligit triplicem mortem: ui delicet culpae, naturae, & gehennae. Quantum ad mortem culpae, dicit: Homo au tem occidit per maliciam animam suam, quantum ad mortem naturae dicit: Cum exierit spiritus in die mortis, non reuertetur ad praesentem uita naturaliter: quantum ad mortem gehennae subdit: nec reuocabit animam, quae recepta est, supple in infer no, Iob. 7. Sicut consumitur nubes & pertransit, sic qui descendit ad infernos, non ascendet. Tertio excludit ab homine impune euadendi liberam facultatem. Et quantum ad hoc subinfertur: Sed manum tuam effugere impossibile: quia sicut nec coelum effugere potes, sic etiam nec manum DEI: nam si ad occidentem ieris ab oriente fugiendo, coelum super te extensum est: si ab aquilone ad austrum, semper a coelo contineris, sicut auis in cauea, & effugere non potes. Eodem modo si fugis DEVM placatum, accedis ad DEUM iratum, quocunque uerteris, semper in manu DEI eris: uel puniente pro delicto, uel praemiante pro merito: unde bene poëta ait: Quo fugis Euchilide quascunque accesseris oras. Sub loue se mper eris. An nescis longas regibus esse manus.
Homo quidem occidit per maliciam.] Nota quod multa mala facit malicia. Est enim rectae rationis subuersiua, humanae conuersationis, turbatiua, & in proprium autorem reflexiua. Sciendum etiam quod malicia radicata facit hominem male eli gere, & corrumpit bonam aestimationem, & ueram de rebus: sicut dicit Aristot. 7. Haec est ratio quare maliciosi, cum sint inter mille prudentes, frequenter falluntur ut caeci. Sapient. 2. Excaecauit eos malicia eorum. Vnde Chrysost. super 2. cap. Mat. ostendit, quomodo malicia Herodis fecit eum esse stultum, quando nitebatur oc cidere CHRISTVM, & dicit sic: Considera hic stultitiam mixta dolo tyranni: aut enim Herodes credidit scripturis, aut non. Si non credidit: quid interrogabat scripturas, quas credit uaniloquas. Si credidit aestimans prophetiam etiam im mobilem, quomodo ergo sperabat illum regem posse interficere, quem futurum dicebant scripturae: Nam si prophetiae credidit: planum erat ipsum aduersus im possibilia conari. Si non credidit: tunc nec sibi timere debuit, nec puero insidiari. Respondet Chrysost. Anima semel malignitate capta, stultior cunctis efficitur. Tale enim est uitium malignitatis, ut a nullo plerunque impulsa seipsam praeci pitet, & saepe absque effectu operis aerumnosa, impossibilia conatur efficere. Hec Chrysost. Quamuis autem in utroque sexu multa sit malicia, callidior tamen & communior in sexu foemineo reperitur. Iuxta illud Eccles. 25. Breuis est omnis malicia super maliciam mulieris, sors peccatorum cadet super illam: unde in eodem cap. paulo ante comparat eam tribus bestijs, multum nociuis, & tamen dicit eam in malicia omnis excellere. Comparat eam colubro, leoni, & draconi. De colubro dicit sic: Non est caput nequius super caput colubri: & non est ira super iram mulieris. De leone & dracone dicit sic: Commorari leoni & draconi pla cebit, quam habitare cum muliere nequam, & subintellige magis. Comparatur ergo colubro quadruplici ratione: Nam coluber dicitur, quasi colens umbras, & mulier umbras plus diligit quam lucem. Secundo coluber totum uenenum habet in capite, & mulier ornatum praecipuum in uelis, coronis, gemmis, & un guentis in capite suo portat, ut oculos intuentium ualeat intoxicare. Tertio co luber totum uenenum suum colligit in fauces, ut per eos effundat: & mala mu lier os & fauces totam malitiam suam mentiendo, contendendo, detrahendo, effundit. Quarto coluber sibilat ut noceat: mala mulier cantando, adulando, mirabiliter multos fallit. Vnde Augustinus de singularitate clericorum, cap. 8. Hoc uenenosius est super cuncta, quod psallere delectatur, cuius cantu est to lerabilius audire basiliscum sibilantem.
Secundo comparatur leoni propter tria: propter iracundiam, quia sicut leo sine uindicta placari non potest, sic nec mulier. Eccles. 25. Non est ira super iram mulieris: Secundo, si leonis ossa adinuicem collidantur, causant ignem: eodem modo mulierum uerba, confabulationes, & colloquia, quantumcunque uidean tur seriosa & solida, ignem uoluptatis accendunt. Tertio, leonis cautela est, quod cauda sua uestigia sua tegit, & hoc est mulierum proprium crimina sua excu sationibus suis, & mendacijs operire. Et ideo signanter dicitur Eccles. 44. In medio mulierum nolite comorari, de uestimentis enim procedit tinea, & a mu liere iniquitas uiri. In antiquis uestibus, & in nouis similiter nascuntur tineae propter malam custodiam: & certe in antiquissimis uetulis nutritur adhuc ti nea libidinis, ad literam. Prima iniquitas uiri a muliere processit, quod in mul tis bonis uiris comuniter euenit. Exemplum de Samsone & Dalida, Iudic. 14. Dauid & Bersabeae, 2. Reg. 12. Et in multis alijs, quorum non est numerus.
Tertio comparatur mala mulier draconi propter quatuor. Draco habet os paruum, inficit aerem, incedit cristatus, & specialiter elephapti insidiatur. Et eo dem modo mulier nequam os habet paruum, per uerborum & uultus simpli citatem in principio: quantumcunque etiam sit comessatrix & gulosa, simulat se in aula tanquam appetitu careret. Secundo inficit aërem aspectu suo sicut ba siliscus, qui solo uisu interficit hominem: qui non solum cum uidet, sed etiam cum uidetur occidit hominem. Ad literam. Mulier menstruata aspectu suo infi cit speculum, secundum Aristot. 2: de Som, & uigil. & facit in eo maculam. Eo dem modo mulier mala virum, quantumcumque sit speculum omnium scientiam repraesentans, inficit & maculat, si mulierum consortio se immiscet, ut patet de Salomone, Eccles. 47. Inclinasti femora tua mulieribus. Tertio draco incedit cristatus: & istae cristas habent in capitibus coronis & gemmis, & uarijs orna mentis distinctas. Quarto elephanti insidiatur. Elephas enim est animal castis simum, & tantum semel gignit secundum Aristot. 5. & 8. de Animal. & cum foe mina fuerit impraegnata, mas ei non appropinquat. Isti animali draco insidia tur, & pedes eius sua cauda constringit, & occidit. Moraliter, quantumcunque homo sit castus, si mulierum malam familiaritatem diligat, constringit pedes affectionis suae, & occidit. Vnde Augustinus de singularitate cler. cap. 8. Semel di xerim omne inconueniens, societas mulierum gluten est delicatum, & uiscus toxicatus, quo diabolus aucupatur. Et sic pensatis praedictis de mulierum sola malicia possit exponi: quia homo, supple, per maliciam mulieris ei illicitae com municando, occidit animam suam. Vnde versus: Femina corpus, opes, animam, vim. lumina, vocem.
polluit, annihilat, necat, eripit, orbat, acerbat: redde singula singulis. Secundo principaliter malicia est humanae conuersationis turbatiua. Perso na enim maliciosa nunquam cessat machinare malum, etiam sub specie sancti tatis & iustitiae. Vnde Hugo 1 de Anima: Loquitur apud se maligna cogitatio, usque quo illum tolero: Consentire me ei comprobor, si eum non corripio. Con sentiens autem in eum, DEVM offendo. Corripiam ergo, ne DEVM offendam, nihil pro mea, sed pro DEI iniuria ulciscendo totum facio, imo sic illum sibi re stituam. Proximum enim corripere & eum castigare, hoc non est proximo no cere, sed prodesse uelle. Sic saepe apud se loquitur maligna cogitatio: Excacauit enim eum malicia sua. Haec Hugo. Haec enim malicia habet currum suum, sicut docet Bernhardus super Can. quatuor rotis consistentem, quae sunt saeuitia, im patientia, audacia, & impudentia. Valde enim velox est currus iste ad effunden dum sanguinem, qui naec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore seruatur, nec pudore inhibetur. Trahitur autem a duobus equis ad omnem pernitiem, qui sunt, terrena potentia, & seculi pompa: Porro praesident his duobus equis aurigae duo, uidelicet, timor & liuor. Timor quidem pompam liuor potentiam regit, & suum ascensorem ducunt ad infernum. Vnde Eccles. 9. Corda filiorum hominum implentur malicia, & contemptu in uita sua, & post haec ad inferos deducentur. Tertio malicia est in autorem proprium re flexiua. Vnde Seneca epistola 82. secundum communes libros ostendit: quod uenenum maliciae peius est, quam uenenum serpentis: quia licet uenenum fer pentis mortiferum sit, alteri tamen serpenti non nocet. Sed uenenum maliciae primo & principaliter nocet habenti, unde dicit sic: Malicia ipsam maximam partem ueneni sui bibit. Illud uvenenum quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile hoc habentibus pessimum. Haec Seneca. Vnde Gregorius 12. Moral. Mens praua semper in laboribus est: quia aut molitur mala, quae inferat: uel metuit, ne sibi ab alijs inferatur, & quid quid contra proximumexcogitat, hoc contra se a proximis formidat. Haec Gre gor. Ideo signanter lerem. 2. dicitur: Arguet te malicia tua. Et lerem. 4. Laua a malicia cor tuum Hierusalem, ut salua fias.
On this page