Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM actum est de mirabili exterminatione primoge nitorum in Aegypto quantum ad qualitatem eius: Hic agitur de eiusdem poenae magnitudine, quantum ad ipsius multiplicem acer bitatem. Circa quod tria facit. Primo ostendit quod illa poena nulli pepercit propter generis nobilitatem. Secundo quod nulli pepercit, propter temporis importunitatem. Et tertio, quod nulli pepercit status insensibilita tem. secunda ibi: Cum enim quietum. tertia ibi: Tunc continuo.
Circa primum di cuntur tria. Nam primo enarratur poenae generalis indifferentia: Secundo sepulturae legalis insufficientia: Tertio contritionis aliqualis euidentia. Circa primum dicit, quod in poena ipsius plagae qua exterminabantur Aegyptiorum pri mogenita fuit duplex indifferentia: quia communiter & indifferenter as fligebantur dominus & seruus, rex & uulgus. Simili (inquit) pena, &c. Et ex noc conciudit, quod omnes simul vno nomine mortis mortuos habepant innumerabi les. Insufficientia uero sepulturae subiungitur pro tanto, quod mortui fuerunt tot, quot uiui defecerunt prae tristitia, nec suffecerunt ad sepeliendum mortuos. Vnde suodit: Naec enim ad sepeliendum sufficiebant: quoniam vno momento quae erat praeclarior natio eorum: id est, primogenitorum exterminata est, &c. Et ter tium, aliqualis contritionis euidentia, quae tunc in Aegyptijs apparuit: quod Ni, qui nullo modo volebant credere propter ipsa beneficia, tunc, quando extermi nium factum est primogenitorum spoponderunt se populum DEI esse: id est, pro miserunt se uelle subijci DEO, tali pacto, quod plaga cessaret. Vel legitur ali ter de Hebraeis, qui ante mortem primogenitorum, uisis alijs plagis Aegy ptiorum, & beneficijs sibi praestitit, non crediderunt perfecte in DEVM: sed tunc primo cum uiderent mortem primogenitorum confessi sunt, se popu lum DEI esse. Et nota quod tria ponuntur hic historialiter peccata, quae quo tidie fieri cernimus inter gentes. Dicitur enim quod de qualibet familia iace batunus mortuus, & quod iste erat de natione clariori: quia primogenitus. Et uisa illa plaga Aegyptij egerunt poenitentiam fictam, & spoponderunt se fi lios DEI esse. Isto modo moraliter, si scrutemur, uix est aliqua domus, uel fa milia, in qua non iacet aliquis mortuus peccato, imo forte plures: quia stulto rum infinitus est numerus, Eccles. 1. Item consideremus ad oculum: illi qui de berent esse praeclariores, & nobiliores genere, plurimum inueniuntur mor tui morte culpae. Item & hoc perpendere possumus euidenter, quod ficta est poenitentia nonnullorum: qui tempore infirmitatis uel aduersitatis clamant ad DEVM plus timore poenae, quam amore iustitiae. Et ideo quando resti tuuntur sanitati uel prosperitati, redeunt ad solitam peruersitatem, sicut de lu po metrice dicitur: Heu cum languebat monachus lupus esse volebat. Sed dum conualusit mansit vt ante fuit. Item: Dum fero languorem, fero religionis amorem. Expers languoris, non sum memor huius amoris.
Sic Antiochus a DEO percussus, promisit se ludaeum futurum, & omnem lo cum terrae perambulaturum, & praedicaturum DEI potestatem, 2. Machabus 9. quod non fecit. Circa illam clausulam: Popularis homo regi similia passus: Notan dum est, quod aliqua circa statum regium decreuerunt antiqui solicitius obser uanda: scilicet, praelationis regiae necessitatem, institutionis congruitatem, exe cutionis autoritatem, & bonae conuersationis probitatem. Circa primum est advertendum, quod necessitatem regiae praelationis pulchre declarat Petrus Rauen. in suo epistolari epistola 1. dicit sic: Ad extollenda iustorum praeconia, & reprimendas insolentias transgressorum, prospiciens e coelo iustitia erexit in populis regnantium solia, & diuersorum principum potestates. Caruisset namque libentius humana conditio iugo dominij, nec libertatem a se quam eis natura donauerat, homines abdicassent, nisi quod impunita licentia scele rum, in euidentiam humani generis perniciem, redundabat. Et sic necessitate quadam oportuit naturam subesse iustitiae, & seruare iudicij libertatem: sed nec extrinsecus exquiri decuit speciem aliquam creaturae, cui se repraesentata per ho minem coelestis imago subijceret. Sed homo praelatus est huiusmodi, ut gratiorem praelaturam efficeret identitas speciei potissime, cum diuina sententia praefecit ad re gimen populorum Romanorum imperium: dum ostensa sibi figura numismatis in redditione census, & solutionibus tributorum prae caeteris regibus Caesareae for tunae praesigniuit fastigium: cui subiecit omnimodas nationes, non ad hoc so lum, ut eis imperando praeesset, sed ut ipsius potius iustitiae copiam ministran do prodesset, ne per impunitatem criminum conualescat insolentia transgres sorum. Haec ille. In qua sententia tres quaestiones soluuntur. Prima qua re necesse fuit regimen regis inter homines introduci, cum homo deside ret naturaliter libertate gaudere. Ratio est, ne impunita licentia scelerum iustitiam extirparet, & ideo oportuit libertatem subesse iustitiae. Secunda quare nulla species animalis creaturae assumpta est in regimine hominis uide licet. Quia homo est animal rationale habens in se imaginem Trinitatis: & ideo nulli creaturae subijci debuit corporali, quae imagine talicaret: nec ange lus ei praelatus est, sed homo homini, ut gratiorem praelaturam efficeret iden titas speciei. Tertia quod ex sententia dicta liquet, quis inter reges regendi teneat fastigium: quia uidelicet lmperator ex sententia Saluatoris, Matthaei uigesimosecundo: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, & quae sunt DEI, DEO. Regna vero quatuor imperialia praeterisse cognoscimus, secundum Chronicas, & in prophetia legimus Daniel. 7. uidelicet Assyriorum Per sarum, Graecorum & Romanorum. Imperium uero Romanorum, quod per Constantinum ad Graecos fuit deuolutum, transtulit Romana Ecclesia in Teu thonicos, in persona Caroli Magni, filij Pipini, tempore Stephani secundi, ex tra de elect. & elect. potestate c. uenerabilem. Hic autem est rex regum, cui omnes subsunt nationes & populi, qui uidelicet temporalia ab eo recipiunt. Sacerdotio tamen ac summo Pontifici debet subesse, sicut declaratur extra de maioritate & obedientiac. Solite. Pontifex enim in spiritualibus antecel lit, quae tanto temporalibus sunt digniora, quanto anima praefertur corpori Vnde Imperatori praecellere declaratur in decretali praedicta dupliciter, uel duplici autoritate. Quarum una est, quod Dominus dixit leremiae, qui sacerdos fuit: Ecce constitui te hodie super gentes, & regna, Ieremiae primo Alia est Genesis primo: ibi dicit, quod DEVS fecit duo magna luminaria: id est, duas potestates instituit, quae sunt pontificalis & regalis potestas, ad Ec clesiae firmamentum: sed illa quae praeest diei: id est, spiritualibus maior est: quae uero nocti: id est, carnalibus, minor est. Secundo de regiae institutionis con gruitate est sciendum, quod institutio regis siue principis quadruplici uia so let esse legitima: uidelicet diuina prouisione, Ecclesiae collatione generis successione, & unanimi electione. Exemplum primi de Saul & Dauid, pri mo Regum decimo. Exemplum secundi quomodo Moyses praefecit losuam Deuteronom. trigesimo primo. Et Samuel unxit Dauid in regem: in figu ra quod uicarius CHRISTI & praelatus Ecclesiae confert principatum, & regiam potestatem ad utilitatem Ecclesiae: Vnde & uis & autoritas exami nandi personam electam in regem, & promouendi ad imperium ad Papam spectat: sicut patet extra de electionec. Venerabilem. Exemplum tertii de Salomone filio Dauidis, & multis alijs. Exemplum quarti de Vespasiano, & multis alijs, qui electione populi uel senatus adepti sunt regiam dignitatem. De quadam autem principis electione mirabili narrat Solinus de mirabili bus Mundi, ita dicens: Apud Trachiam in regis electione non nobilitas prae ualet, sed suffragium uniuersorum. Populus enim eligit spectabilem in mo ribus, uel inueteratum clementia, uel annis grauem: sed hoc in eo quaeritur cui liberi nulli sunt. Nam qui pater fuerit, etiam si uita polleat, non admittitur ad regendum: & si forte dum regat, genuerit, exuitur potestate. Ideo hoc ma xime custoditur, nec fiat haereditarium regnum: deinde si rex praeferat maxi mam aequitatem, nolunt ei totum licere, sed quadraginta rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet: & si displiceat, iudicatum ad populum reuo catur, atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario ad quiescere est. Haec Solinus. Tertio de regiae executionis autoritate potest ex poni illud Proverbiorum uigesimo: Rex qui sedet in solio iudicij, dissipat o mne malum intuitu suo. Vbi quatuor conditiones ponuntur necessario ex quisitae, ad hoc, quod regia autoritas executionem debitam sortiatur, scilicet tranquillitas in praesidendo: quod notatur cum dicitur: Rex qui sedet. Ae qui tas in discernendo: quia in solio iudicij. Perspicacitas in inquirendo, int ui tu suo: & ueritas in puniendo dissipatomne malum. Quarto praecipue pen sabant antiqui regiae conuersationis probitatem: ut sicut praecedit & praecellit ceteros dignitate regali, sic antecedat bonitate morali: unde Sen. epistola 180. Naturae est non deterioribus potiora submittere, sed melioribus. Arietes qui ducatu praesunt gregibus, aut maxima cornua habent, aut uehementissima: id est, fortissima. Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine caeteros mares uincit: Elephantorum gregem excellentissimus ducit. Summa felicitas erat Gentium in aureo seculo, in quo non poterat potentior esse nisi melior. In illo igitur seculo, quod aureum perhibetur, penes sapientes fuisse re gnum Possidonius iudicat: quando officium erat imperare, non regnum. Haec Senec. & Boët. de conso. 53. prosa 4. dicit sic: Tu, inquit, hanc sententiam ore Platonis sanxisti, beatas fore respublicas, si eas uel studiosi sapientiae regerent, uel earum rectores studere sapientiae contigisset. Vnde metrice dicitur: Regna beata forent si vel contingeret esse: Philosophos reges: vel reges philosophari.
On this page