Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATA miserabili flagellatione Aegyptiorum per ignem & grandinem: In ista parte agit de mirabili uariatione ipsorum fla gellorum. Ignis autem non uniformiter, sed multum difformiter iuxta diuinam uoluntatem se habuit, in agendo malorum afflictio nem. Nam quodam tempore uidebatur suam naturam comburendi & laeden di continere etiam a rebus, quae de facili combustibiles uidebantur, & extite runt. Nam iumenta & homines repertos in agro combussit: lumentis uero domi detentis pepercit, sicut dicitur Exod. 9. ut homines quibus ignis peper cit, possent uidere, quod illi iuste patiebantur, qui in agris remanserunt contra monitionem Domini cum animalibus. Alio uero tempore circa iustorum as flictionem ignis supra uirtutem suam exardebat in aqua: id est, in locis humi dis Sodomae & Gomorrae, ubi humido non obstante, ignis omnia consum plit. Gene.19. Vt iniquam terrae nationem exterminaret. Sic ergo diuersis tem poribus diuersimode egit ignis, ut manifestum esset omnibus, quod non es set operatio naturae, sed uindicta diuinae iustitiae. Dicit ergo sic: Quodam vero tempore mansuetabatur ignis: id est, mansuetem uidebatur in parcendo, ne com burerentur, quae ad impios missa erant animalia, illa videlicet, quae de agris missa erant ad impios, domi existentes. Sed vt ipsi videntes: id est, percipientes, sci rent, quoniam DEI iudicio patiebantur per secutionem. Et quodam tempore. in subuersione uidelicet Sodomae, quando Dominus pluit ignem, & sulphur de coelo in aqua super uirtutem ignis exarsit, &c. ut expositum est. Posset ta men prima particula de mansuetudine ignis exponi, & verificari multo eui dentius de tribus pueris missis in caminum ignis: Anania, Azxcaria, Mizcahele. Daniel. 3. Vbi ita mirabiliter se habuit, quod ipsos positos in fornace non lae sit: tamen illos qui circumstabant, & qui eos in fornacem mittebant, confla grauit. Et uocantur isti pueri animalia ad impios missa, propter eorum simpli citatem & captiuitatem, in qua tenebantur: & haec facta sunt, ut Babyloni uidentes, scirent, quoniam ipsimet DEI iudicio patiebantur per secutionem, ao igne, propter idolatriam suam. Secunda uero pars lectionis exponi potest de plaga septima Aegyptiorum, uidelicet de igne mixto cum grandine, de qua su pra dictum est, uidelicet de subuersione Sodomorum: & in hoc solum stat sen tentia, quod ignis uario modo se habuit: aliquando parcendo, aliquando agendo mirabiliter, & contra naturam, ut DEI obediret uoluntati.
Circa illam clausulam: In aqua supra naturam ignis exardebat. Notandum, quod moraliter ignis in aqua est, Spiritus sanctus in muliere sancta. Ignis nanque spiri tus est, Actu. 1. Tanquam ignis sedit supra singulos eorum Spiritus sanctus. Mu lier naturaliter est sexus fragilis, & ideo caeteris paribus amplius comendanda, quando uirtuose se gerit, Proverb. 31. Mulierem fortem quis inueniet, procul & de ultimis finibus precium illius. Est enim inuenire in bona muliere iuxta nume rum senarium, qui perfectissimus est, sex praerogatiuas comendabiles & ama biles: nam in ipsa reperiuntur sine dubio promptitudo clementiae, gratitudo be neuolentiae, sollicitudo diligentiae, magnitudo innocentiae, certitudo confiden tiae, & beatitudo complacentiae. In cuius figura dixit Lea Gen.30. Mecum erit maritus meus, eo quod ego genuerim ei sex filios: hoc est, me diligit omnis ra tionalis creatura. Dicit sexus mulierum naturaliter, eo quod in me reperiet sex habitus uirtuosos praedictos, & ideo merito nomine aquae poterit designari In aqua enim sex proprietates habentur. Est enim in aqua liquiditas saporosa, luciditas radiosa, foecunditas fructuosa, sinceritas speciosa, soliditas seriosa, & felicitas ministeriosa. Primo ergo in aqua patet liquiditas saporosa: quia quan tumcunque fuerit congelata, faciliter liquescit: & designat promptitudinem cle mentiae & pietatis, quae inest naturaliter mulieri. Nam ipsa est consolatiuum pri mum humanae imbecillitatis, ipsa est nutrimentum humanae quantitatis, ipsa est medicamentum omnis infirmitatis, ipsa est supplementum cuiuscunque egestatis Eccles. 36. Vbi non est mulier, ingemiscit egens. In signum autem quod in mu liere est omnis clementia naturaliter, Filius DEI corpus humanae redemptionis totaliter a muliere decreuit accipere: quia Eccles. 10. Non est creata iracundia nationi mulierum. Iste igitur sexus in quo latet omnis mali remedium, conue nienter figuratur per aquam piscinae probaticae, per quam sanus fiebat, quicunque prius in eam descendebat, post motionem aquae, a quacunque detinebatur infir mitate, Iohan. 5. Secundo, in aqua est luciditas radiosa, Proverb. 27. In aquis resplendent uultus prospicientium. Sicut autem inter creaturas nihil est nobilius, nec amabilius ipsa luce: ita nihil reperitur gratiosius ipsa gratitudine in mulie re, & ideo luciditas radiosa, quae in aquarum specie continetur, gratitudinem im mortalis affectionis & beneuolentiae repraesentat, quae in bonis mulieribus sem per uiget. Quanquam enim CHRISTVS quosdam dum hic uiueret uiros gra tos inueniret, nunquam tamen tam constantem gratitudinem in Petro, & Iaco bo, uel Iohanne repperit, quantam in mulieribus sibi deuotis inuenit: Hae sunt quae eum per patrias praedicantem sequebantur, ministrantes ei de facultatibus luis. Luc. 8. & Mar. 15. Hae sunt quae eum in cruce pendentem, fugientibus disci pulis comitabantur. Mat. 28. Hae sunt quae mortuo corpori sepulto, unguenta aromatica parauerunt. Hae sunt, quae nec tenebrosae noctis caligine, nec militum armatorum furiosa saeuitia deterrebantur, ut CHRISTVS de eis dicatillud Boëtij: tas autem nullus potuit peruincere terror. Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Et ideo prae uiris omnibus CHRISTVS huic sexui primum suae resurrectionis nunciauit triumphum: sciens quoniam super omnem gratiam est gratia mulie ris, Eccles. 26. Gratia super gratiam in muliere sancta, & pudorata. Istae sunt aquae, quae super coelos esse dicuntur: quia mulieres super Apostolos dilexerunt. In Psal. Aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini. Harum gratitudo non solum in fidelibus elucet mulieribus, sed etiam in gentilibus satis claret. Quae gratior esse poterit, & magis pudica Penelope: quae Vlyssis absentiam 20. annis expers cuiuslibet uirilis amoris alterius, expectauit: Quae quantis afflictionibus angebatur, explicat ipsa satis in epistola sua, dicens: Hanc tua penelopes lento tibi mittit Vlisti, Nil mihi rescribas, attamen ipse veni.
Quae gratitudine flagrantior esse potuit Porcia filia Catonis & uxore Bruti: quae uiro interfecto uiuere noluit, sed arma quibus interemit se, statim postu lauit: famulis autem arma negantibus, prunas ardentes transglutiuit. De qua sic scribit Martial. epigram. lib. 4. Coniugis audisset fatum cum porcia Bruti, Et lubtracta sibi quaereret arma dolor: Nondum satis, ait, mortem non posse negari, Credideram satis hoc edocuisse patrem. Dixit, & ardentes auido bibit ore fauilla Dum nunc & ferum turba molest a negat.
Quae gratior esse potuit Aria Paeti coniuge, qui simul se interfecerunt. Illa ta men prius semetipsam gladio mariti percussit. De qua idem Martialis Co cus lib. 2. scribit: Casta suum gladium cum traheret Aria Peto. Quem devisceribus traxerat ipsa suis. Si qua fides, vulnus, quod feci, non dolet, inquit. Sed quod tu facies, hoc mihi Pete dolet.
Quae Didone gratior esse potuit: De qua Hieronymus contra louinianum lib. 1. & Virg. lib. 4. Aeneid. Dido soror Pygmaleonis, cum Carthaginem condi disset, & ab Hyarba rege Libyae in coniugium peteretur, nuptias distulit cau telose, & tandem condita ciuitate Pyram quandam in memoriam mariti sui con struxit, & semetipsam proiecit in medio, & ardere quam nubere maluit. Quid de Lucretia & Sabinis, Iulia filia Caesaris: Sulpitia Lentuli, Alcmena, & de alijs infinitis dici possit.
Tertio, in aqua est foecunditas fructuosa. Sine enim humore aqueo nihil ui rescit, nihil crescit, uel florescit, uel frutescit, iuxta illud Psal. Erit tanquam lignum quod plantatum est, &c. Haec autem aquae foecunditas designat tertiam mulie ris nobilitatem, quae est solicitudo diligentiae. Mulier enim in regendo familiam circuspecta, & in operibus artificiosa sic se habet in domo, quod omnis domus est sine ordine, quae mulieris caret regimine. Et ideo uir & mulier non solum cau sa prolis coniunguntur, sed etiam propter administrationem oeconomicam, quae sine muliere compleri non potest: sicut docet Aristoteles. In cuius signum dictum est Gen. 2. Faciamus ei adiutorium, simile sibi. De mulierum diligentia dicitur Proverb. 12. Mulier diligens corona est uiro suo. Et 14. eiusdem: Mulier sapiens aedificat domum suam. Et Eccles. 26. Gratia mulieris sedulae delectabit uirum suum. Quarto, sinceritas est in aqua speciosa. Aqua enim pura est, & quaecunque foeda purificat & emundat, quod designat magnitudinem innocentiae: quae inue nitur in bona muliere. Per aquam enim ad originalem innocentiam restituimur, per aquam a uenialibus emundamur. Ad Ephes. 5. Viri diligite uxores uestras. sicut CHRISTVS ecclesiam, mundans eam lauacro aquae. Quinta est in aqua so liditas seriosa. Nam iuxta Scripturam sacram terra quae est solidissima fundatur super aquas. In Psal. Domini est terra & plenitudo eius, &c. quia ipse super ma ria fundauit eam. & alibi: Fundauit terram super aquas, & designat certitudi nem confidentiae, quam homo potest habere de bona muliere, quae infirmum hominem non detestatur, pauperem non aspernatur, deliris & senibus famu latur. 1. Cor. 7. Sanctificatus est uir infidelis per mulierem fidelem. Sic ergo tota uirorum bonitas & stabilitas, super mulierum bonarum gratiosa soliditate fun datur. Mulier namque formata est de osse solidissimo, uir autem de terra arida, & in puluerem faciliter redigenda. In cuius figura arcam cum toto genere huma no aqua supportauit. Gene. 7. in qua octo animae saluae factae sunt per aquam, 1. Pet. 3. Sexto, in aqua est facilitas ministeriosa. Deus enim sacramentorum my steria in aquarum substantia condidit, sicut superius dictum fuit, significatbea titudinem complacentiae, quam uir ex sancta muliere sortitur, quia Eccles. 26. Mulieris bonae beatus uir, & eiusdem 25. Beatus qui habitat cum muliere sen sata. Sic ergo ignis in aqua, est Spiritus sanctus in muliere sancta
On this page