Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
NIENTIO Spiritus sancti in lectione praecedenti, & in ista est de clarare, quantum homini conferat bona uita, & quantum homini uita mala noceat. Facit enim homini uita uitiosa duo mala: quia reddet eum damnabilem in morte aeternaliter, & in uita abominabilem tempo raliter. Et ideo dictum fuit superius. Mali homines si moriantur in iuuentute, morientur in dolore. Si gaudeant senectute, carebunt honore. Per oppositum autem viri iusti habebunt duo bona: quia habebunt si moriant etiam iuue nes ista duo: quia erunt sine senectute DEO acceptabiles, et hominibus uenerabiles. Postquam igitur in parte praecedenti declarauit Spiritus sanctus quo homo uirtuo sus in iuuentute moriens est DEO acceptabilis: quia iustus si in morte poccupa tus fuerit, in refrigerio erit. Hic ostendit que homo uirtuosus in iuuentute moriens est hominibus uenerabilis, non obstante uitae breuitate. Et circa hoc duo facit: quia primo reprimit uanitatem. Secundo exprimit ueritatem ibi: Cani autem sunt.
Circa primum est advertendum, quod quidam imaginantur, quod sola aetas quo modocumque uixerint, faciet eos uenerabiles & dignos honore. Quod non est ue rum, imo sola uirtus reddit hominem dignum honore: & ideo qi uult habere honorem in senectute, faciat opera laudabilia in iuuentute. Nam honor est exhibitio reuerem tiae in testimonium uirtutis. Vnde Arist. 4. Ethi. cap. 5. Secundum, uirtutem aut solus bonus honorandus est. In cuius figuram est bene notabile quod narrat Aug. 5 de Ciui. DEI cap. 10 quod Romani duas aedes: id est, templa Honoris & Virtutis coniunctissimas sibi fecerunt, sic ordinatas, quod nullus ad templum Honoris posset accedere, nisi prius per templum Virtutis transisset. Ad deno tandum, quod uia uera ad honores est sola uirtus. Et hoc est quod dicit Spiritus sanctus in lectione hodierna: Senectus enim venerabilis est. Narrat Senec. in E pistola 154. lib. 5. quod Nestor homo quidam tantum gloriabatur se diu uixisse quod inscribi suo monumento iussit, seTCIM annis uixisse: quem deridendo Seneca subiunxit: Quis eam aetatem ferre potuisset si contigisset centum an nos implere: quasi diceret, licet centenarium numerum impleuisset, adhuc bre ue fuisset: & subdit: Quomodo fabula sic & uita non quandiu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet quocunque loco desinas, quocumque uolo de sinere, tantum bonam clausulam impone. Fabulam uocat carmem. Et uult dice re, quod non prolixitas eloquentiae, sed bonitas sententiae commendatur in carmine. Et eodem modo in uita humana non diuturnitas annorum, sed uir tus morum hominem dignum reddit honore. Sic igitur reprimitur uanitas eo rum, qui propter solius temporis senectutem priuilegium honoris sibi uendi cant, ubi uirtutis meritum non praecessit. Tunc ibi: Cantautem. Repressa uani tate exprimitur ueritas, & est ista quod ad hoc quod homo dicatur uere uene rabilis duo requiruntur: uidelicet sapientia mentis, & mundicia carnis. Primum tagit cum dicit: Cani autem sunt sensus hominis: id est, sensus hominis loco canorum: id est, senectute computantur: quia sicut dicit glos. Ille bene canus est, qui est bene sensatus. Et bene per canos sensus sapientia designatur. Sicut enim deficienti na turali calore corporis crescunt cani capitis: ita deficiente incentiuo uitiorum, uel saltem frigescente canescunt sensus mentis, Ecclesiast. 25. quam speciosum caniciei iudi cium, & presbyteris cognoscere consilium, quam speciosa ueteranis sapientia & gloriosis intellectus & consilium. Vnde Arist. 7. Phys. Neque enim infantes pos sunt addiscere, neque iudicant similiter senibus: quia in pueris abundant humo res, turbationes, & motus: sicut ibidem dicit commentator commento 2.
Secundum uidelicet mundiciam carnis tangit cum dicit: Aetas senectutis vita immaculata, quasi diceret: Ille est bene senex, qui est sine macula peccatit propter ista duo mentis sapientiam & carnis mundiciam, dictum est Danieli a toto populo Israel, Daniel. 13. Veni sede in medio nostrum et iudica nobis: quia DEVS dedit tibi honorem senectutis. Et ibi narrat historia quod duos senes iudices de falsa condemnatione Susannae confudit cum esset iuuenis: & quasi puer aetate. Vn de ibidem praemittitur: Suscitauit DEVS spiritum pueri iunioris.
Videtur quod non: quia omnis qui uere poenitet, dimittit peccata. Sed talis non dimittit peccata, sed a peccatis dimittitur: Ergo uere non poenitet. Minor patet per Augustinum in sermo. quodam de poenitentia, & allegatur 4. sen. dis. 20. cap. "Si uis poenitentiam agere, quando peccare non potes, peccata te dimittunt, non tu illa".
Praeterea de nullo poenitente utiliter est dubium, quin saluabitur, sed de poenitente in extremis dubitat August. in sermone prae dicto, loquens de tali. Si securus hinc exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possu mus, securitatem non: Nunquid dico condemnabitur, sed nec dico saluabitur:
Praeterea nullus qui poenitet, timore & necessitate ductus, poenitet utiliter Sed talis uidetur sic poenitere. Vnde Augustinus: Nemo expectet necessitatem quando iam peccare non potest. Arbitrij enim libertatem quaerit DEVS non ne cessitatem. Ergo talis non poenitet utiliter.
Praeterea nullus uere poenitet, nisi cum proposito satisfaciendi. Sed talis qui scit se moriturum, scit quod non potest satis facere. Ergo hoc non proponit: Ergo inutiliter poenitet. Potest confirmari: quia secundum Cano. tali non est poenitentia imponenda, sed innotescenda 26. qu. 7. Ab infirmis. Ethi. 4. sent. dis. 20. c. 4.
Praeterea Eccl. 17. Viuus & sanus con fiteberis Domino: Ergo sicut poenitentia non ualet nisi in uita: ita nec uidetur ualere nisi in sanitate.
Ad oppositum arguitur, quandiu in homine manet potestas peccandi, manet & potestas poenitendi: sed potestas peccandi manet in homine usque ad mortem quandiu est liberi arbitrij: Ergo, &c.
Ad questionem dicendum, quod ad poenitentiam utilem duo fa ciunt, dolor de praeteritis & propositum cauendi de futuris. Et quia quilibet ha bens usum rationis, quantumcunque peccauerit, & quantumcunque sero, potest ha bere ista duo. Et ideo concedendum est quod poenitentia quantumcunque sera utilis esse potest, licet de ea confidere supra modum sit periculosum.
Vnde ad quaestio nem dicendum, quod malus senex potest in articulo mortis utiliter poenitere, licet hoc accidat ualde raro: Poenitentiae enim talium quandoque timore poenae pro cedunt non amore iusticiae: sicut de Antiocho dicitur Macha. 2. cap. 9. Orabat autem scelestus Dominum a quo non erat misericordiam consecutus.
Ad primum ergo dicendum, quod peccata dimittunt hominem quantum ad effectum, quando fit impotens corpore, non tamen hominem dimittunt, quantum ad affectum: & ideo adhuc est in sua potestate affectum peccandi dimittere.
Ad secundum quod Augu stinus non dubitat, quin sera poenitentia situtilis, si sit uera: sed dubitat an sit uera & procedens ab amore iusticiae, an a timore poenae. Vnde in praesens uocatur se ra poenitentia, sacrificium uespertinum, & ideo si sit uera, sufficit ad salutem.
Ad tertium quod contingit poenitentiam fieri atali libere, quantum ad affectum peccandi, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod talis habet propositum satis faciendi sub conditione, si posset, & hoc sufficit diuinae misericordiae: quia si homo uellet facere quod in se est ad poenitentiam, DEVS faciet quod in se est ad misericordiam. Et ideo licet poenitentia non sit imponenda absolute, sed inno tescenda secundum Canones: tamen aestimo quod utile est eis poenitentiam cer tam imponere sub conditione, si conualescant: quia frequenter de periculis ma ximis homines euaserunt ad uitam.
Ad quintum de Ecclesiastico 17. dicendum quod confiteri in uita est necessitatis: quia ibi dicitur: Ante mortem confitere Domino: a mortuo enim quasi nihil parit confessio, sed confiteri in sanitate est securitatis. Vnde primum cadit sub praecepto: secundum sub consilio, & ideo non est simile de uita & sanitate. Senectus enim uenerabilis.
Notandum est circa senectutem bonam, quod ipsa est diligenter ueneranda, uidelicet sicut medicamen incontinentiae, sicut moderamen insolentiae, sicut examen experientiae, & sicut libamen poenitentiae. Primo est bona senectus in san ctis senibus ueneranda, sicut medicamen incontinentiae. Vnde Seneca in episto la quadam: Gratias ago senectuti quicquid debebam uelle non possum, Ces sare enim debet in senectute, quidquid uoluptatis, quidquid lasciuiae, quid quid illecebrae placuit in iuuentute. Vnde Seneca 2. Declamationum, declama tione 6. Adolescens luxuriosus peccat, senex insanit. Vnde Tullius de Sene ctute: O praeclarum munus senectutis, siquidem aufert nobis quod est in ado lescentia uitiosissimum, scilicet libidinem corporis. In commendationem sene ctutis dicit Ambros. ad Valentinum: Erubescat senectus quae se emendare non potest: Non enim canicies commendata est annorum, sed morum. Item Am brosius in Hexameron libro 1. Senectus, inquit, est in bonis moribus, dulcior in consilijs, utilior in constantia, subeundi mortem paratior, ad reprimendas libidines fortior, ipsa quoque infirmitas corporis sobrietas est mentis. Sed ca ueant sibi senes tempore & iuuenes uirtute, illud quod in commendationem senectutis dicit Ambrosius ubi supra. Sunt enim quidam senes ita mali habi tuati in uoluptatibus, quod dolent, ut uidetur quod non sunt ut solebant ad uoluptatem potentes: delectantur audire etiam & confabulari de turpibus. Delectantur imaginari de uilibus, & sicut non uescentes carnibus delectan tur in brodio: sic illi cum priuantur operatione, fruuntur imaginatione.
Sed nota quod omne peccatum incurabilius est in sene quam in iuuene Quaerit enim Aristoteles in Problematibus parte prima, cap. 28. propter quid in hyeme pauciores sunt aegritudines quam in aestate: Mortiferae uero ma gis in hyeme: & respondet, quod in aestate parua quidem occasione siunt aegritudines: in hyeme uero non: quia paruae occasiones citius digeruntur in hyeme. Vnde illa quae siunt a maiori occasione, merito peiora sunt, & magis destructiua: huiusmodi autem sunt, quae in hyeme oriuntur. Et Hip pocras in Aphorismis suis. Senes iuuenibus frequenter minus aegrotant. Cumque eis chronicae aegritudines fiunt, multi ex eis commoriuntur. Mo raliter, sicut sanitas corporis est aequalitas humorum: Ita fanitas est tempe rantia passionum, & distemperantia earum infirmitas spiritualis. Aestas est iuuentus: hyems senectus. Verum est igitur, quod plures & frequentiores accidunt infirmitates spirituales in iuuene quam in sene: quia multo plures sunt occasiones tam ex complexione calida, quam ex iuuenili inexperientia: sed certe istae infirmitates sunt multo curabiliores quam sint in senibus: Quia si accidant in senibus, uix curantur. Exemplum de Salomone, 3. Regum 11 cap. ubi dicitur. Cum esset senex, deprauatum est cor eius per mulieres. Et causa est: quia tales infirmitates spirituales procedunt ex malicia magna, & tales fuerunt illi senes de quibus dicitur Danielis decimotertio: Egressa est iniquitas a senibus iudicibus, qui uidebantur regere populum. Et ideo no tandum est, quod habitus bene uiuendi adquirendus est in iuuentute, si ho mo uelit sancte uiuere in senectute. Nec aliquis de senectute nimis confidat: quia quidam qui in iuuentute euaserunt in senectute, turpiter ceciderunt: sicut ille qui 1.7. annis uirgo uixerat: in eodem anno corruptus obijt. Et ideo signan ter orat Psal. Ne proijcias me in tempore senectutis.
Secundo, ueneranda est senectus: quia ipsa est moderamen insolentiae. O mnes enim boni senes debent arguere insolentes & informare sine timore. Vnde narrat Valerius libro 6. cap. 2. de quodam sene, quae de his quae suis tem poribus apud Romanum populum agebatur, liberrime loquebatur, incre pans arguendo, & dissentiens factis maiorum. Hic dum ab amicis monere tur, qua audacia ita effrontem diceret omnibus ueritatem. Ille respondit: Duae, inquit, res mihi licentiam praebent, Orbitas, & senectus: uoluit dicere quod ille qui est iuuenis & aspirat ad ardua, sperans promotiones, & officia neces sarie habet adulari frequenter. Sed contra hoc ideo fuit senex, & ideo sene ctus dedit ei autoritatem. Item senex habens filios uel filias promouendas. Li cet non pro se, tamen pro prole frequenter mentitur, uel saltem dissimulat ue ritatem. Hic autem quia prole caruit, & similiter senex fuit, & ideo a ueritate dicenda nulli offendenti pepercit. Sed certe modernis temporibus nonnulli iuuenes obaudire volentes senioribus, de eis verificatur interdum illud Esa. 3. Tumultuabitur puer contra senem, & ignobilis contra nobilem. Non sic erat inter Romanos antiquitus, sicut narrat Valerius lib. 2. cap. 1 ubi dicit genera liter iuuentus senectuti ita circumspectum honorem tribuebat, tanquam o mnes maiores natu comunes adolescentum essent patres. Et ideo inter duo decim abusiones duae sunt: senex sine religione: & adolescens sine obedientia: sicut enim dicit Tullius de Senectute: Senex in hoc melioris conditionis est: quia quod sperat adolescens ipse consecutus est. Ille uult diu uiueret iste diu ui xit, quanquam mihi nec diuturnum uidetur quicquam in quo est aliquid ex tremum: sed quales senes debent esse, quibus merito debetur honor & ami citia, docet Tullius in eodem: Senectus, inquit, honesta est cum suum ius retinet. Sicut adolescentem, in quo est senile aliquid: sic & senem, in quo est ado lescentis aliquid, probo: quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo nunquam: unde metrice: Res est grata senem iuueniliter esse iocundum, oratius est iuuenem moribus esse senem. Vnde & in adolescente esse debet aliquid senectutis, & in sene aliquid iuuen tutis, ut sic senes cum iunioribus laudent nomen Domini. Caueamus ergo se nes ne nomine solo suffragio etatis: solo patrocinio caniciei honorem nobis au toritatis ad alios arrogemus. Vnde idem Tullius in eodem: Non tam cani, non tam rugi autoritatem repente accipere possunt, sed honesta acta, & superior aetas fructus capit autoritatis extremos. Et ideo uirtutes in iuuentute congregandae sunt. Iuxta illud Prou. 22. Adolescens gradiens iuxta uiam suam, & cum senuerit non recedet ab ea. Vnde Seneca: Iuueni est parcendum, & seni est utendum, & Eccl. 25 Quae in iuuenture tua non congregasti, quomodo in senectute tua inuenies:
Tertio ueneranda est senectus: quia est examen experientiae. Est enim senectus quasi thesaurus sapientiae examinatae, & praeexpertae, ideo ubi desunt senes uel experti, nunquam dabuntur sana consilia. Propter quod dicitur 3. Topico. Nemo iuuenes eligat in duces, eo quom non constat eos esse prudentes. Vnde & in exercitu Alexandri, nemo nisi sexagenarius exercitum duxit: & hinc est quae non propter sene ctutem neque decrepitam aetatem presbyteri dicuntur: sed propter sapientiam, dis. 84. ca.
Porro. Vnde aptocuaus Graece, senex Latine dicitur: non propter aetatem, sed propter sapientiam quae in eis debet esse. Sed contra presbyteros: hoc est, ma los seniores ad literam inuehitur Petrus in Aurora, & loquitur contra canos senes, qui praetendunt maturitatem in crinibus, & seruant leuitatem in mori bus. Bonos autem, & morigeratos non tangit, & dicit sic: Canicies etiam mentiri nouit & alba Non semper retinet alba senecta sidem. Albi temporibus vigorem moribus equant Temppra cana niuem, corda dolosa picem. Neque potest ipsis irasci moribus atas Quae stupet in senio non senuisse senes. Multi autem versus elegantes ponuntur, quos transeo, ne uidear Poëtas alle gasse diffusius quam Prophetas. Tamen de quibusdam presbyteris & curatis subiungit uersus, quos expedit saltem semel audisse, & sic dicit: Vis tibi depingi breuius, promissa sequuntur. Vtres seu ventres, dolia siue dolos. Curant non aras sed haras, non vera sed era Non aquum sed equos, non inopes sed opes. Et inftran Libras non libros relegant parentque moneta Non monitis precto non prece quemque, iuuant. Non Alleluia ructare, sed alea norunt. plus in x Salmone, quam Salomone legunt. Istos uersus allegat Brito, de hac dictione presbyter. Et subiungit quod secun dum hanc expositonem presbyter melius dicitur prae alijs bibens ter, quam prae bens alijs iter. Quia uero uel omnes senes sumus, uel senes esse intendimus, DEVS uoluerit, licet hoc non sit perfectorum appetere. Absolute tamen ut com muniter appetuntur omnes homines, moti magis instinctu naturae, quam fidei: quia, inquam, ita est: bonum est quae conditiones senectutis, quas ponit Aristot. 2: Rhetoricae audiamus. Senes (inquit) moribus, in passionibus fere iuuenibus contrarij sunt. Quoniam diu uixerunt, & in multis decepti fuerunt, & experti in pluribus, negocia esse praua: ideo nihil assertiue dicunt, sed in omnibus appo nunt forte, & omnia agunt remissius quam oporteat. Omnia in turpius consi derant & male suspicantur propter incredulitatem. Increduli autem sunt, eo quod multa mala experti sunt. Et propter hoc etiam non amant ualde, neque odiunt: quoniam sic experti sunt, & magnanimi non sunt: quoniam in multis uita abiecti fuerunt, & humiliati, neque aliquod magnum & honestum, sed solum ea quae ad uitam necessaria sunt concupiscunt: & liberales non sunt: quoniam experti sunt que facile est abijcere necessaria, & difficile adquirere: & timidi sunt a natu rali complexione: frigidi enim sunt. Vnde uiam praeparauit senectus formidi ni, & ideo qui natura calidi sunt, audaces sunt, & magis amant uiuere in ultima die quam prima: quoniam concupiscentia est eius quod deficit. Deficit autem eius tanto plus quanto diutius uiuunt, & sunt amatores sui magis quam opor tet. Haec enim pusillanimitatis mos est, quae in eis uiget, & propter hoc magis amant honestatem conferentia, quam conueniens ipsis bonum honestum. Si militer & inuerecundi & difficilis spei, & debilis concupiscentiae, & magis ra tioni uiuunt quam morti uel uirtuti. Et acutae irae sunt: quoniam in tristicia ui uunt, quae ad iram disponit: & miseratiui sunt: quoniam omnes suae debilitati & miseriae comparticipes putant, & hoc est miserabile. Non sunt autem Iusi ui, sed planctiui. Haec Aristoteles. Innocentius etiam de uilitate conditionis hu manae: Senectuti familiaris haec est loquacitas. Thesaurum in sepulchro ponit, qui senem haeredem facit. Senex facile producitur, difficile reuocatur, cito credit & tarde discredit. Tenax & cupidus, tristis & querulus. Velox ad loquendum, tardus ad audiendum, laudat antiquos, spernit modernos, uituperat praesentia, commendat praeterita, suspirat & anxiatur, torpet & infirmatur. Audi Poëta: Mult a senem circumueniunt incommoda Haec lnnocentius. Propter haec autem non contemnendi, sed supportandi sunt senes. Nam isti defectus sunt omnibus communes. Vel enim tales eri mus, uel citius moriemur, unde Ecclesiast. 8. Ne spernas hominem in sene ctute sua, etenim ex nobis senescunt: & Leuit. 19. Coram cano capite consur ge & honora personam senis
Quarto senectus est ueneranda: quia est libamen poenitentiae. Est enim li bamen sacrificium, & libare, idem est quod sacrificare, sicut dicit Hugo. Om nis autem senex tenetur seipsum in poenitentia sacrificare DEO, uel saltem per contritionem & disciplinam ueteris uitae: quia sacrificium DEO spiritus con tribulatus. Istud est sacrificium uespertinum de quo loquebatur Apostolus, 2. ad Timoth. 4. Ego enim iam delibor, & tempus meae resolutionis instat. Seneca in Epistola quadam imaginatur, quod uita nostra est quasi nauigium in mari, & quod quamdiu uiuimus nauigamus, & tandem in senectute appli camus ad portum: & tunc sicut nautae recolligunt instrumenta & uasa nauis, quibus nauem mouerunt: ita debemus nos sensus nostros intentionem & con siderationem & solicitudines seculares recolligere totaliter ad nosmetipsos, uirtuose uiuendum. Vnde dicit sic: Incipiamus uasa in senectute colligere. In freto: hoc est, in mari uiximus: Moriamur in portu.
Sed hic est inuehendum contra duo genera senum, quorum aliqui senectu tem accusant, nec eam sciunt sustinere, quam tamen semper appetierit habe re. Contra istos rationabiliter tam Seneca quam Tullius sic accusant. Tul lius in libro suo de Senectute sic dicit: Tanta in hominibus stulticiae in constantia ac peruersitas est, quod omnes aetatem ut adipiscantur exoptant, eandem adepti accusant. Seneca uero in epistola 8. tali sic conquerenti loqui tur, deridendo. Vae, si te (inquit) dolor inquietat, epulae erunt parum dulces, de trimenta cotinua. Haec est senis querela. Propius accedam: dicit Seneca de ca pite tuo timuisti: & respondit: Nesciebas te haec optare cum optares senectu tem tuam: omnia ista in longa uita sunt, quemadmodum in longa uita puluis & lutum & pluuia sunt. Sed dicis uolebam uiuere & carere incommodis o mnibus. Respondet tam effoeminata uox, uirum dedecet. Haec ille. Secundo sunt aliqui senes qui senectutem dehonestant moribus puerorum, contra quos Seneca in una epistola: Autoritatem habemus senum & uitia puerorum. Idem in quadam alia: Desine uelle quae voluisti puer. Hoc opus sit, haec cogitatio: lmponere ueteribus malis finem. Esa. 65. Puer centum annorum morietur. Non sic nos charissimi, sed primo supportemus senectutem uiriliter: secundo per eam adquiramus uirtutem. De primo Seneca in epistola: Senectus lassae aetatis non fractae nomen habet. Non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in cor pore tantum. Vitia & uitiorum ministeria senuerit. Viget etiam animus & gau det, & multum sibi esse cum corpore exultat, & mihi controuersiam facit de se nectute. Hunc ait esse florem suum, credamus illi, utamur bono suo. Secundo per senectutem adquiramus uirtutem, sicut docet idem Seneca epistola 15. Quod facere solebant qui serius exierunt, & uolunt temporis celeritate recuperare calcar addamus. Senectus optime facit ad haec studia. Non est ut aestimes ul lam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimen tis, longa & rerum frequenti experientia domuit, quo ad salutaria mitigatis affectibus uenit. Exemplum, 2. Machabaeo. 6. de Eleaxzero, de quo ibi sic scri bitur, quod coepit cogitare aetatis atque senectutis eminentiam. Dignam & ingenuam nobilitatis caniciem, & mori potius praeelegit quam impudice uiuere.
On this page