Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 112 (Sap. 8:10-8:12)
POSTOVAM Salomon enumerauit duas partes dotis spiritualis, quas de octo dotibus cum sapientia sua recepit: in ista litera sub iungit tres alias. Habet enim per ea in populis uenerationem, in iu dicijs discretionem, inter nobiles admirationem. Et secundum ista tria litera diuiditur in tres partes: nam primo ostendit, quod sapientia confert uenerationem in populis. "Populus autem est secundum Aug. 19. de Ciuit. DEI, ca. 21.] coetus multitudinis pari iuris consensu & utilitatis com munione sociatus". Vnde ubi est populus, ibi est societas ordinata multorum: quorum aliqui sunt digniores & honorabiliores, & aliqui sunt minores. Maio res uocat hic seniores: Minores autem uocat turbas. Apud utrosque autem sit sapiens honorabilis: sed diuersimode: quia a uulgo recipit famam, & apud seniores recipit honores.
Fama enim secundum Isid. 5. Ethym. dicitur a philosophando: id est, a loquendo: quia loquendo peruagatur. Vulgus autem multum loquitur. Et ideo fama hominis per uulgus maxime publicatur. Quantum autem ad ista duo, quae uenerationem conferunt: uidelicet famam & honorem, dicit sic: Habebo propter hanc, scilicet sapientiam, claritatem: id est, ponam famam, ad turbas, & bonorem apud seniores. Ad turbas: id est, ad minores & uulgares homines: qui ideo uocantur turbae: quia minus ordinati sunt in educationibus & moribus, quam sunt nobiles. Sicut enim dicit Aug. libro locutionum: Turba est multitudo in ordinata. Vnde turba a turbatione dicitur secundum Papiam. In signum autem quod sapientia praestat famam, & quod fama uolitat faciliter ore uulgi. Figura famae, apud Poëtas fuit quidam alatus, qui pegasus dicebatur. Iste natus fuit de sanguine Gorgonis, qui timor uel terror interpretatur. Quia initium sapientiae timor Domini. Iste equus pede suo percussit terram, & erupit fons Musarum. De quo Horatius in Prologo poetriae: Nec fonte labra prolui caballino.
Quia occasione famae multi de fonte sapientiae bibere cupierunt, propter famam enim conquirendam multi studijs, & rebus bellicis se dederunt. Hoc est ergo primum emolimentum positum in ista lectione, quod sapientia contulit Salomoni, quod uidelicet habuit per eam uenerationem in populis. Sed com putatis primis duobus emolimentis, istud est tertium. Quartum emolimen tum confert sapientia uidelicet discretionem in iudicijs. Et quantum ad hoc di cit sic: luuenis & acutus inueniar in iudicijs. Iuuenis: id est, fortis, 1. lohan. 2. Scribo uobis iuuenes, quoniam fortes estis, & uerbum DEI manet in uobis, & ui cistis malignum. Et acutus: id est, subtilis in iudicio discernendo noxium ab insonte. Istud acumen iudicij dedit sapientia Danieli, Dan. 13. Reuertimini ad iudicium: quia falsum testimonium tulerunt contra eam. Istud enim acumen iu dicij, & caetera, Salomon a sapientia percepit 3. Reg. 3. Audiuit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex, & timuerunt regem, uidentes sapientiam DEI esse in eo ad faciendum iudicium. Quintum emolimentum quod homo per sapientiam consequitur est, quod confert homini inter nobiles ad mirationem: Nobiles principes & potentes maxime indigent consilio sapientum. Vnde propter sapientiam pauperes etiam regum fiunt ductores: hoc est, quod dicit, in conspectu potentum admirabilis ero. Et potest illa litera specialiter exponi de CHRISTO in quo mansit personaliter sapientia increata: de quo dicit, Luc. 4. Omnes illi dabant testimonium, & mirabantur in uerbis gratiae quae procedebant de ore ipsius. Et facies principum mirabantur eum, Esa. 52. super ipsum continebunt reges os suum. Tria aut dant potentes sapientibus ratione doctrinae: uidelicet expectationem cum reuerentia, considerationem cum diligentia, & auscultationem cum patientia: & ideo quantum ad ista tria subiungit. Tacentem me sustinebunt: id est, expectabunt, Iob. 29. Expectabant me sicut pluuiam, & os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Ecce expectatio cum reuerentia, quantum ad primum: & loquentem me respicient sicut homines intenti ad uerba alicuius, respiciunt eum in faciem, Iob. 29. lntenti tacebunt ad consilium meum, ecce consideratio cum diligentia: & sermocinante me plura, manus ori suo imponent: quia non ualebunt resistere sapientiae & spiritui, qui loquitur, Actu. 7. Ecce auscultatio cum patientia, quo ad tertium, Iob. 29. Videbant me iuuenes & abscondebantur, & senes assurgentes stabant, principes cessabant loqui, & digitum supponebant ori suo Iuuenis acutus inueniar in iudicio.
Notandum est, quod iuuenibus sunt tria praecauenda, tria sunt imponenda, & sunt tria praedicenda. Praecauere enim debent somnum torpentis ocio sitatis, uiscum inficientis societatis, & aestum praesumentis tumiditatis. Primo praecauere debet somnum torpentis ociositatis. Sicut docet Plinius: Accipiter pullos suos cum apti fuerint ad uolandum, extra nidum proijcit & verberat eos alis, cauensquem ne in aetate tenera pinguescant, ne marcescant ocio, & soluantur delicijs: sic conuenit omnino circa iuuenes ordinari. Primo extra nidum propriae uoluntatis eijciantur, de erroribus castigentur, & ad capiendum praedam suam statim assuescant. Si clerici debent esse: praeda eorum est intelligentia Scripturarum, & compellantur ad libros. Si milites, praeda eorum est strenuitas & uictoria pugnarum, exerceantur in bellis. Si mercatores, praeda eorum est lucrum: exerceantur in nundinis. Sic omnino quod nullus uacet ocio: sed posset quilibet dicere cum Psal. "Pauper sum ego & in laboribus a iuuentute mea". Sed sicut dicitur in lib. de naturis rerum: Pullus asini quanto senior, tanto turpior. Et de capris dicit Arist. 5. de Animalibus, quod foetus qui pri mogeneratur est melior & fortior. Et foetus qui postea generatur est peior Tales etiam moraliter inter iuuenes inueniuntur, qui in principio sunt deuoti, uirtuosi, & boni. Sed quanto magis adolescunt, tanto magis uitijs se immiscent, & siunt turpiores: Tales sunt scholares deuoti dummodo sunt pauperes & iuuenes, tardissimi & superbi, dum diuites esse coeperint de patrimonio crucifixi. Secundo praecauere debent uiscum infectiuae societatis: Sicut enim pueri de facili inficiuntur lepra corporali: Ita facillime inuiscantur familiaritatibus uitiosis, & praecipue cum mulieribus, quarum blanditiae etiam fortes aut e molliunt aut eneruant, Proverb. 7. "De fenestra domus meae prospexi iuuenem". Et infra: "Considero uecordem iuuenem qui transit per plateas": & "ecce mulier occurrit illi in ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas", & "apprehensum deosculatur iuuenem". Et bene infra subditur: "Statim eam sequitur, quasi bos ductus ad uictimam". Tertio praecauere debent aestum praesumentis tumiditatis. Duo genera hominum sunt naturaliter magnae spei, dumodo conditio status eorum durat. luuenes, & ebrij. Et quia praesumptio mater est iurgiorum, raro iurgia & dissensiones uel bella inter socios oriuntur, nisi iuuenes & ebrij sint in causa. Quod aut iuuenes sunt praesumptuosi, & magnae spei dicit Aristot. 2. Ethicor. Et huius causa est triplex secundum tres conditiones obiecti ipsius spei. Obiectum enim spei est bonum arduum & possibi se: quia enim iuuenes multum se habere putant de futuro, & parum habent de praeterito. Memoria autem est praeteriti: Spes uero futuri: ideo multum habent de spe & possibili, & parum de re & actu. Vnde sicut materia prima dicitur in potentia ad omnes formas: Et quanto magis actuatur, tanto plus perdit de po tentialitate. Ita puer dummodo est iuuenis, tunc est in potentia ad omnem sta tum, potest esse sacerdos, potest esse Episcopus, potest esse Papa: sed cum creuerit modicum, uix sufficiet portare aquam benedictam. Secunda causa quare iuuenes sunt praesumptuosi est caliditas naturae. Habent enim copiam calorum & spirituum, & ideo cor in eis ampliatur. Ex ampliatione autem cordis homo tendit in ardua. In Psalm. "Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum". Tertia causa est inexperientia. Illi qui nondum passi sunt difficultates & resistentias in factis suis, audaces sunt ad attentandum omma. Illi uero qui iam frequenter sustinuerunt repulsam, frustra laborauerunt in conatibus, non de facili attentant ea, quae non sunt experti. Et haec est causa quare iuuenes non debent fieri duces bellorum: sicut dicitur 3. Topic. Nemo eligit iuuenes in duces, eo quod constat eos non esse prudentes. Et ideo signanter dicitur Ecclesiast. 11. Laetare iuuenis in adolescentia tua, & in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tuae. In bono uidelicet humilitatis. Quia sicut dicit Gregor. in quadam Homelia: Qui sine humilitate uirtutes congregat, quasi in uento pulueres portat. Ambrosius super Beati immaculati. Non mirabilis humi litas in senectute: quia effecta uiribus, debilitata facturis, tristicijs & doloribus anhela, coacta curarum aestibus, & ipsa uiuendi moesta, fastidio, alacritate est oblita, iactantiae. Rara sane in iuuenibus est humilitas, ideoque miranda dum aetas uiget, dum uires solidae, dum sanguis aestuat, dum solicitudo nescitur, dum ignoratur nobilitas, dum laeticia frequentatur.
Secundo principaliter sunt tria iuuenibus imponenda, scilicet promptitudo obedientiae, teneritudo conscientiae, & solicitudo continentiae. Promptitudo obedientiae: quia iuuenis si ne obedientia abusio est, secundum August. Vnde sicut docet Arist. 8. Ethic. Amicitia inter fenes & iuuenes utrisque est necessaria. Senibus quidem, ut eis a iuuenibus seruiatur: Et iuuenibus ut inpeccabiles fiant: id est, ut per senio res a peccati actionibus praeseruentur. Timore enim seniorum & reuerentia solent iuuenes se a suis infolentijs refrenare, Iob. 29. "Videbant me iuuenes, & abscondebantur". De ista obedientia iuuenum ad seniores dicit Valerius libro 2. cap. 1. quod apud antiquos senectuti iuuentus generaliter immensum honorem reddebat, tanquam seniores communes patres essent omnium iuniorum. Iudic. 4. Sic enim iuuenes facere consueuerant, & bene dicitur consueuerant: quia iam olim est consuetudo haec abrogata, Esa. 3. Tumultuabitur puer contra senem, &c. Secundo est eis imponenda teneritudo conscientiae, ut discant peccata sua cum eorum circumstantijs diligenter discussa, integraliter & diligenter euidenter exprimere: quia si fuerit conscientia larga in iuuentute, ampliabitur sine mensura in senectute, Ecclesiast. 6. Fili mi a iuuentute tua excipe doctrinam, & usque ad canos inuenies superbiam. Et 25. Quae in iuuentute tua non congregasti, quomodo inuenies ea in senectute tua: qui d. nullo modo. Et ideo dolorem hominis merito plangentis consumptionem suae iuuentutis in ociositate & insolentia, describit Salomon Proverb. 5. Cur detestatus sum disciplinam, & increpationibus non adquieuit cor meum: nec audiui uoces docentium me, & magistris non inclinauit aurem meam: Et merito plangere potest talis, quoniam metrice dicitur: Damna sieo rerum, sed plus fleo damna dierum, uisque potest rebus succurrere, nemo diebus.
Tertium est solicitudo continentiae: quia continentes esse non potuerunt sine summa custodia, & solicitudine uitae suae propter carnis impugnationes. In Psal. "Saepe expugnauerunt me a iuuentute mea". Et ideo bene petijt Psal. Delicta iuuentutis. Tria sunt eis praedicenda: uidelicet debilitas corporalis uirtutis, labilitas temporalis iuuentutis, & deformitas hyemalis senectutis. Solent enim iuuenes de fortitudine sua gloriari nimis, non aduertentes illud Esa. 40. Iuuenes in infirmitate cadent. Item praedicenda est eis labilitas temporalis iuuentutis: quia forma corporis quantumcunque magna cito transit. Vnde Ouidius 2. de arte Amandi: Forma bonum fragile est, quantum accedit ad annos: Fit minor & spacio carpitur ipsa suo Naec violae semper nec lilia canuida florent. Et riget amissa spina relicta rosa. Et tibi iam venient cani formose capilli. lam venient ruge quae tibi corpus arent. Et Virgilius in Bucolicis Egloga 2 O formose puer nimium ne crede colori, Alba licustra cadent vacinia nigra leguntur. Vacinia apud Virg. aliquando sunt parui fructus nigri Anglici in austro, in borea bilberies: in Gallico plebes: & sic loquitur hic. Aliquando uacinia sunt flo res qui uocantur primulae ueris: & sic loquitur Virg. in eadem Egloga dicens: Mollia lut eola pingit vacinia caltha
Tertio praedicenda est iuuenibus deformitas hyemalis senectutis, de qua ibi dem Ouid. lib. 3. de arte Amandi ita scribit: Venture memores iam nunc estote senecta, & Sic nullum tempus vobis abibit iners. Vtendum est atate citopede labitur atas. Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Quam cito me miserum laxantur corpora rugis, Et perit in nitido qui fuit ore color. Et ideo signanter dicitur Eccles. 12. Memento creatoris tui in diebus iuuentutis tuae, antequam ueniat tempus afflictionis, & appropinquant anni, de quibus dicas, non mihi placent.
On this page