Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 150 (Sap. 12:15-12:17)
POSTQVAM declarata est diuina pietas in punitione malorum: in ista parte concluditur eius aequitas in gubernatione uniuersorum. Et circa hoc duo siunt: quia primo praemittitur conclusio: secundo subditur conclusionis probatio: secunda pars ibi: Ipsum queque.
Conclusio quae praemittit est ista. Quod cum Dominus siue DEUS sit iustus, iuste omnia disponit. Ista conclusio probatur sic. Omnis homo habens usum liberi arbitrij, uel est peccator, uel iustus: Si est peccator, tu eum corripis, admones, & alloqueris, sicut superius dictum fuit, & si uelit correctionem recipere, eum admittis. Sin autem non, iuste repellis. Si est iustus, hoc non est nisi per gratiam tuam: quia nullus potest iustus fieri nisi te initiante, & incipiente bonum motum: in eo ergo iuste siue bonos siue malos disponis. Et si quaeratur, unde est quod tu omnipotens tam clementer disponis: Haec est causa genera lis, omnipotentia, qua creaturas conseruas, & annihilas si uolueris uniuersa. Dicit ergo sic: Cum ergo sis iustus sic quod non possis esse iniustus: quia quid quid uis fieri, iustum est fieri: Iuste omnia disponis: in Psalm. Iustus Domi nus & iusticiam dilexit. Ipsum quoque qui non debet puniri: id est, ad tempus misericorditer flagellari, condemnas in perpetuum: Et exterum: id est, extraneum aestimas a virtute tua, quae est misericordia tua: quia illa est proprie uirtus DEI DEVS cui proprium est misereri. Et quia posset aliquis credere, quod soli peccatores misericordia DEI indigent, quae uocatur uirtus DEI, subdit quod etiam iusti gratia & misericordia sua egent: Virtus enim tua: id est, gratia, iusticiae initium est: quia nisi gratia praeueniat hominis uoluntatem, saltem natura uel causalitate, homo iustus esse non potest, Roman. 3. Iustificati gratis per gratiam ipsius. Et ad Titum 3. Non ex operibus iusticiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit. Sed unde habet ortum ista misericordia: Certem ex omnipotentia. Vnde dicit litera: Et ob hoc quod Dominus omnium es, omnibus te parcere facis.
Vbi notandum quod DEUS in natura sic praeuidit communiter, quod clementia & potentia, fortitudo & mansuetudo naturaliter coniunguntur, & ubi est plus fortitudinis, ibi plus mansuetudinis & clementiae reperitur. Exemplum de leone, qui fortissimus bestiarum, clementissimus est etiam. Vnde Solinus de mirabilibus mundi: Leonum clementiae indicia multa sunt. Prostratis parcunt, in uiros potius quam in foeminas saeuiunt. Infantes non nisi in magna fame perimunt, nec a misericordis separant. Haec Solinus. Vnde metrice dicit: Parcere prostratis scit nobis ira leonis.
Et per oppositum DEVS animalia crudelia potestate priuauit. Vnde inter canes paruissimi canes sunt maxime cholerici, & quo minus possunt uiribus, eo magis abundant latratibus. CHRISTVS autem more leonis quibuscunque se prosternentibus per pcenitentiam, clementem se exhibet, in uiros potius quam in foeminas: hoc est, in peccantes malicia potius, quam in peccantes ex passio ne, se uindicat: & infantes: id est, innocentes non nisi magna fame: id est, magno amore salutis eorum, in praesenti flagellat, Apocal. 3. Et ego quos amo, arguo & castigo. Sic ergo DEVS principaliter, & leo naturaliter parcunt pro stratis: Ita omnis bona anima petens ueniam, de offensis parcere consueuit. Vnde apud gentiles sic principes informabantur antiquitus. Sicut docet Virgilius 6. Aeneid. Et idem recitat Augustin. 5. de Ciuitate DEI, cap. 12. Cum Aeneas patrem suum Anchisen per loca infernalia quaesiuisset, & per campos Elysios tandem inuenisset: sic a patre suo informatus fuit, quod conditiones nobilitatis Romanis concedentur inter populos totius orbis: Tu regere imperio populos Romane memento He tibi erunt artes pacis imponere mores. Parcere subiectis, & debellare superbos. De hac diuina iusticia & misericordia simul coniuncta loquitur Anshelmus prosologion cap. 10. Alio modo iuste punis malos, alio modo iuste parcis malis. Cum enim punis malos iustum est: quia eorum meritis conuenit. Cum uero parcis malis, iustum est: non quia illorum meritis, sed quia bonitati tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es, secundum te, & non secundum nos: sicut misericors es secundum nos, & non secundum te: quod saluando nos quos iuste perderes, sicut misericors es, non quia tu sentias affectum, sed quia nos sentimus effectum: ita iustus es, non quia reddis debitum, sed quia facis quoc decet te summum bonum. Sic itaqe sine repugnantia, iuste punis, & iuste parcis. Haec Anshelm. Et infra cap. 11. in Anshelmo. Sic ergo nascitur de iusticia tua misericordia: quia iustum est, te & sic esse bonum, ut parcendo sis bonus: ergo ab noc quod Dominus omnium es, omnibus te parcere facis, Glosi. ut praus potentia, mitescas natura.
Notandum quod in toto mundo non est res, quae possit rationabiliter do Sc minus nuncupari praeter DEVM solum, de tribus causis. Tum quia homo dis re pensator, mutuator, mendicator, non potest rationabiliter dominus nuncupa ni ri. Et adde tres impotentias in omni domino terreno. Prima est quod non potest tantum reddere seruo sicut seruus sibi: & per consequens magis indiget seruo, quam seruus eo, ut communiter, sicut ibi probatur. Secundo quia nullus dominus terrenus potest facere seruum suum liberum. Cuius probatio est: quia ipse non est liber, seruit enim malis affectionibus cupiditatibus, irae & impatientiae. Vnde Seneca Epistola 47. secundum communes libros: Seruus es, ostende quis non sit: alius libidini, alius auariciae, alius ambitioni, omnes timo ri seruiunt. Imo sicut docet idem Seneca in Proverbijs suis: Domini ut com muniter magis timent, quam subditi: res uera est: Qui a multis timetur, multos timet: regibus peius est multo quam seruientibus. Res uera: quia isti singulos, illi uniuersos timent. Vult dicere, quod una priuata persona habet forte unum quem timent, & alia priuata habet quem timet: ita quod singuli habent singulos. Sed domini & praelati timent uniuersos. Tertia impotentia est, quam domini terreni sustinent, quod non possent hominem compellere ad seruiendum eis, uelint, nolint: quia nunquam eis aliquis benem seruiet inuitus. Per oppositum DEVS est Dominus realiter, qui seruo in nullo indiget, nec per eius seruitium aliquid sibi accrescit: imo econtra ipse suo potius seruit, quem sem per custodit. In Psalm. Conserua me, Domine: quoniam speraui in te, dixi. Do mine, DEVS meus es tu: quoniam bonorum meorum non eges. Secundo ipse sibi seruientes, liberos facit, imo reges, Apocal. 5. Dignus est dominus accipere librum. Et infra: Redemisti nos in sanguine tuo, & fecisti nos DEO nostro reges & sacerdotes. Tertio non solum homo, imo omnis creatura sibi seruit, uelit, nolit, in coelo & in terra, & in inferno: quia si homo obediat suis praeceptis uoluntarie, & uirtuose seruit DEO, ad declarandam diuinam misericordiam in praesenti ad tempus, & in futuro pro semper. Si nolit diuinis praeceptis seruire uoluntarie, seruiet DEO inuoluntarie, ad declarandam diuinam iusti ciam in praesenti ad tempus, & in futuro pro semper: & ideo omnia necessario seruient ei, uel in suo coelesti pallatio, uel in suo infernali ergasculo in aeternum. Et ideo dicit Psalm. Magnus Dominus & laudabilis nimis, & magnitudinis eius non est finis. Et iterum: Ordinatione tua perseuerat dies, & omnia seruient tibi. Istud satis aduerterat Octauianus Augustus: sicut narrat de eo Suetonius, de uita 16. Caesarum. Domini (inquit) appellationem, & maledictum & opprobrium semper exhorruit: cum spectante eo ludos, pronunciatum esset in initio. O Dominum aequum & bonum. Et uniuersi dictum, quasi de eo exultantes, comprobassent, statim manu, uultuque indecoras adulationes repressit, & sequenti die grauissimo corripuit edicto, dominumque se post haec appellari ne a liberis quidem, & nepotibus suis serio uel ioco passus est.
On this page