Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit qualiter homo tenet ordinare uirtuose suas affectiones: Primo cogitando. Secundo suas locutiones sermocinando: Hic ulterius docet quomodo homo de bet ordinare suas operationes, peccatum detestando. Et circa hoc duo facit: Nam primo suadet homini detestari peccatum terrendo per uiam ti moris. Secundo suadet illud alliciendo per uiam amoris, ibi: Creauit enim DEVS Circa primum duo facit. Quia primo dissuadet peccatum propter poenae con sequentis acerbitatem. Secundo propter DEI prohibentis uoluntatem, ibi: Quoniam DEVS non fecit mortem. Dicit enim primo sic: Nolite zelare: id est, di ligere. Mortem: id est, peccatum mortale, quod est causa mortis, Iaco. 1. Peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. In errore uitae uestrae: id est, erro neae contra DEI praecepta, uiuendo, Proverb. 14. Errant qui operantur malum, Augustin. Enchi. 5. Nonnullos errasse profuit aliquando, sed in uia pedis non in via morum
Et ecce primum motiuum quare non debemus amare peccatum, est poenae sequentis acerbitas, quae est infernalis poena. Ipsa sola uocatur proprie perditio, Proverb. 15. Infernus & perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum Vnde dicit: Neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. quasi diceret, nisi per opera propria adquisieritis, nunquam incurretis perditio nem. Vitam non possumus habere nisi per DEVM: sed perditionem adquire re possumus per opera manuum nostrarum. Vnde signanter dicitur Osea 13 Perditio tua Israel ex te tantum in me auxilium tuum.
Secundum motiuum, quare non debemus amare peccatum est DEI pro hibentis uoluntas. Quoniam DEVS mortem non fecit: id est, non ordinauit nos ad mortem aeternam, sed magis ad uitam, qui uult omnes homines saluos fie ri: hoc est, leges dedit per quas omnis homo saluari potest si uelit. Vel sic DEVS mortem non fecit: id est, peccato non approbatnec diligit. De quo tamen di citur: Nihil odisti eorum quae fecisti. Nec letatur in perditione viuorum: id est, non ordinat primo & principaliter quod homines perdantur, sed ipsi per maliciam perdunt seipsos, lo.12. Qui amat animam suam, perdet eam. Luc. 9. Filius nomi nis non uenit animas perdere, sed saluare: Nolite ergo zelare mortem.
Notandum quod metaphorice loquendo peccatum satis conuenienter uo catur mors, propter tres rationes: uidelicet propter similem defectum, & propter consimilem effectum, & propter consimilem aspectum. De primo, quia moriente corpore talis est processus in deficiendo. Primo corpus distemperatur & discra siatur: secundo infirmatur: tertio moritur: quarto portatur extra domum: quinto sepelitur: sexto a uermibus consumitur. Isto modo anima primo distemperatur, & discrasiatur per tentationem & cogitationem de peccato: secundo infirmatur per comitantem delectationem: tertio moritur per consen sum: quarto asportatur de domo & elongatur ab hominibus per culpae suae abominationem apud homines: quinto sepelitur per malam consuetudinem: sicut enim terra uel lapis superpositus onerat & opprimit corpus ne resurgat, etiam si posset. Ita mala consuetudo est quasi quaedam moles grauissime op primens & necessitans hominem ad peccandum. Vnde Augustin. 8. Confess. 5. cap. Lex peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur & tenetur etiam inuitus animus eo merito quo in eam uolens illabatur. Et in eodem cap. cito post primum loquens de seipso pro statu peccati ante baptismum suum: Inspi rabam, inquit, ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate: uelle meum tenebat inimicus, & inde mihi cathenam fecerat & constrinxerat me. Quippe ex uoluntate peruersa facta est libido, & dum seruitur libidini, facta est consue tudo: & dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Haec August. Et haec consuetudo peccandi comparatur Laxari sepulture, secundum eundem in sermone Domini in monte lib. 1. cap. 13. Et sicut uidetis quod magnis & nobilibus siunt sepulchra honestissima, de marmore, uel de alijs honestis lapi dibus seu lignis cum figuris & picturis, quae simul ornant, & onerant & hone stant. Ita magnis & potentibus mortuis per peccatum faciunt adulatores se pulchra dealbata & depicta pingentes & palliantes, diminuentes uel excu santes, imo commendantes peccata potentium: quia laudatur peccator in de siderijs animae suae & iniquus benedicitur: & isti uidentur eos honorare, & orna re. Et ita faciunt: sed tamen simul cum hoc onerant & opprimunt miseros, ne resurgant per poenitentiam de peccatis. Vnde narrat Greg. 4. Moral cap. 19. quod CHRISTVS tres mortuos suscitauit, Puellam in domo: iuuenem in por ta: Laxarum in sepulchro: quartum uero mortuum discipulo nunciante cogno scit: sed tamen non suscitat: quia ualde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis, adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte reuocetur. De quo bene dicit: Sinite mortuos sepelire mortuos suos. Mortui enim mor tuos suos sepeliunt cum peccatores fauoribus premunt peccatores. Erat autem Lazarus mortuus, sed non a mortuis sepultus, sed a fidelibus mulieribus cum pietate sepultus. Sexto corpus mortuum a uermibus consumitur, & sic mens priuata uita gratiae a ueimibus conscientiae desperationis & finalis impoe nitentiae & corroditur & mordetur. Sic igitur conuenienter peccatum dicitur mors propter similem defectum uel procesium deficiendi: sic enim intrat in animam sicut mors in corpus, ad Rom. 5. Peceatum intrat in mundum & per peccatum mors.
Secundo uocatur peccatum mors propter consimilem effectum. Mors nanque facit corpus rigidum & frigidum, foetidum & putridum, horridum & terreum & ponde rosum, lsto modo moraliter peccatum facit animam rigidam per superbiam & inobedientiam ad DEVM, Proverb. 18. Cum obsecrationibus loquitur pauper & diues effabitur rigide. Diues: id est, superbus secundum gloss. & efficit animam frigidam per inuidiam quam uocat propheta maliciam, Hier. 6. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam: sic frigidam fecit malicia animam suam. Foetidam per luxuriam, Esaiae 24. De cadaueribus eorum ascendet foetor. Putridam, per gulae immo derantiam, per quam sensus & ratio sepeliuntur, & operiuntur, & homo in asinum commutatur, Hier. 22. Sepultura asini sepelietur putrefactus & proiectus ex tra portas Hierusalem. Horrida, per iracundiam, Gen.15. Horror magnus & tenebrosus inuasit Abraam. Terream, per auaritiam: quia nihil sapit nisi terre num. Vt dicatur tali animae sicut talpae dixit natura, & DEVS serpenti, Gen. 3. Terram comedes cunctis diebus uitae ruae: Pigram per accidentiam, qua homo nihil boni operatur, Proverb. 13. uult & non uult piger: anima autem operan tium impinguabitur. Et conuenienter peccatum uocatur mors propter consi milem effectum, Ad Rom. 7. Peccatum ut appareat peccatum per bonum opera tum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum, Tertio propter consimilem aspectum: quantumcunque enim fuerit homo amabilis & pulcher & delicatus, statim post mortem est horribilis, turpis & abo minabilis, & a communione hominum sequestrabilis & separandus. Sic anima ante peccatum pulcherrima & formosa uidetur, iuxta illud Canti. 4. Tota pul chra es amica mea, & macula non est in te. Per peccatum uero spoliatur gratui tis & uulneratur in naturalibus, fit foeda & abominabilis coram DEO, ut dicat ei DEVS illud Excech. 16. Ad omne caput uiae aedificasti signum prostitutio nis tuae & abominabilem fecisti decorem tuum. Et tunc per peccatum anima misera separatur a communione fidelium & amicitia DEI & angelorum bo norum, Proverb. 14. in fine: Miseros facit populos peccatum. Fatuissimus ope rarius est ille qui difficilimis laboribus se fatigat, & tamen nihil stipendij uel mer cedis reportat in fine. Quot laboribus, difficultatibus & periculis se exponunt homines pro peccato, isti pro uoluptatibus, isti pro cupiditatibus, isti pro uani tatibus: inexplicabile dictu & quod erit stipendium. Certe mortis dispendium & infernale suspendium, ad Roman. 6. in fine: Stipendia peccati mors. Et ideo postquam praemisit Sapiens: nolite zelare mortem. Signanter subiungit: Neqe. ad quiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, quasi diceret: Nulium aliud lucrum habebitis per peccatum. Et quia manus est organum organorum ho minis, sicut dicitur lib. 3. de Anima: ideo malae operationes quaecunque possunt exerceri, per opera manuum prohibentur.
Secundo notandum quod de triplici morte legimus in Scriptura. Est enim mors claustralis conuersationis: mors carnalis resolutionis: & mors infernalis cruciationis. Prima mors est uoluntarie ueneranda. Secunda est multifarie me ditanda: & tertia est quotidie detestanda. De prima sancta religio uocatur mors figuratiue. Vnde uulgariter regulares dicuntur mortui, & seculares uiuentes. Et tamen malus secularis uere mortuus est, & bonus regularis uere uiuens. Nam malo seculari dicitur Apoc. 3. Nomen habes ut uiuas & mortuus es. Et de san ctis dicitur, 2. ad Cor. 6. Quasi morientes & ecce uiuimus. Mortui enim sunt peccato: uiuentes autem DEO, iuxta illud ad Rom. 6. Existimate uos quidem mortuos esse peccato: uiuentes autem DEO in CHRISTO IESV
Quare autem religiosi mortui dicuntur, possunt aliquae congruitates ad duci: Primo enim moriturus condit testamentum suum, in quo legat animam suam DEO, & corpus tumulo: facultates amicis, & super his executores assi gnat & constituit. lsto modo religiosus profitendo dat animam suam DEO: corpus assignat monasterio: facultates habitas & habendas resignat mundo Executores illius testamenti constituit praelatos suos, quorum custodiae tam corpus quam animam suam tradit. Item moriturus incipit amittere calorem na turalem, postea sensuum usum exteriorum: sicut uisus, auditus & huiusmodi: tandem ultimo motum suum proprium, ita quod si moveridebeat de loco ad locum, oportebit quod hoc fiat per alios non per seipsum. Deinde amittit lo quelam, pannus ei tribuitur breuis & incerta mensura: & sic finaliter abscondi tur in sepultura. Isto modo moraliter ingrediens religionem: Primo amittit ca lorem: hoc est, omnem calorem carnalem uel mundialem amicorum, uel pa rentum, quo posset a mundi contemptu, & sancta contemplatione retardari: Secundo amittit quasi usum sensuum exteriorum per honestam & religiosam custodiam, uisus, auditus & gustus: Tertio perdit quasi loquelam per silentium locis & temporibus, conuenienter seruatum. Silentium nanque multum iuuat ad mentis recollectionem & gratiam consequendam. In cuius figuram Zacharias mutus genuit lohannem: id est, gratiam, Luc. 1. Quarto perdit motum proprium: id est, propriam uoluntatem: quia nunquam se mouet uel uadit nisi per inobedientiam uel licentiam praelatorum: Quinto tribuitur sibi pannus modicus: quia habitus uilis ad necessitatem, non ad superfluitatem: Et sexto tandem absconditur in claustro quasi in sepulchro suo: ne per seculi tumultus a sanctis occu pationibus perturbetur. Vnde istis sic mortuis dicitur ad Coloss. 3. In princi pio: Mortui enim estis & uita uestra abscondita est cum CHRISTO,
Secunda mors est carnalis resolutionis, & haec est multifarie meditanda, Eccl. 14. Memor esto, quoniam mors non tardabit. Et sicut ideo cibus est infir moamarus, & sano suauis: ita memoria mortis sanctis & uirtuosis hominibus est ualde delectabilis: sic impijs aut & peccatoribus mirabiliter amara, Eccl. 41 in principio: O mors quam amara est memoria tua homini iniusto, & pacem habenti in substantijs: id est, diuitijs suis. Et infra: O mors quam bonum est iudicium tuum homini indigenti & qui minoratur uiribus. Ista meditatio fa cit mundum contemnere. Hieronym. ad Paulinum: Facile contemnit omnia quae cogitat se quotidie esse moriturum. Facit hominem carni resistere, iux ta illud: Non aliter melius poterit caro vitia domari. Mortua qualis erit quam semper premeditari.
Item facit hominem peccata uitare, Eccl. 7. in fine: In omnibus operibus me morare nouissima tua, & in aeternum non peccabis. De hac meditatione Se neca de Copia uerbo. Cum rerum natura delibera, hoc meditare quotidie ut possis aequo animo uitam relinquere.
Tertia mors est infernalis cruciationis: & haec est quotidie detestanda: de qua in Psal. Quasi oues in inferno positi sunt, mors depascet eos. Quis est sto li dissimilimum pecus, & inter alias conditiones hoc habet, quod si sit in do mo accensa, non exit ab igne: sed magis ingerit se igni: sic damnato in inferno Ita sunt effecti stolidi & per maliciam obstinati, quod de inferno, qui est eis quasi domus accensa, nunquam exibunt. Et haec est mors secunda, de qua A pocal. 21. Et de hoc in Psal. Mors peccatorum pessima. Huic contrariatur illa uita, de qua loquens Ambrosius, ita ait: Est uita sine morte, certa sine sorte, dies sine nocte, gaudium sine moerore, tranquillitas sine labore, fortitudo sine debi litate, rectitudo sine peruersitate, pulchritudo sine deformitate, ueritas sine fal sitate, charitas sine inuidia, felicitas sine miseria: Hanc nobis concedat, &c
On this page